I. 9. Dimidium plus toto. xcv

Πλέον ἥμισυ παντός, id est Dimidium plus toto, aenigma proverbiale, quo commendatur aurea mediocritas. Refertur et exponitur a Platone libro De legibus III : Ἆρα οὐκ ἀγνοήσαντες τὸν Ἡσίοδον ὀρθότατα λέγοντα ὡς ἥμισυ τοῦ παντὸς πολλάκις ἐστὶ πλέον ; ὁπόταν ᾖ τὸ μὲν ὅλον λαμβάνειν ζημιῶδες, τὸ δὲ ἤμισυ μέτριον, τότε τὸ μέτριον τοῦ ἀμέτρου πλέον ἡγήσατο, ἄμεινον ὂν χείρονος, id est Nonne quod ignoraverint Hesiodum rectissime dicentem dimidium saepenumero plus esse quam totum ? videlicet cum totum accipere noxium fuerit, dimidium autem moderatum, ibi moderatum immoderato plus esse duxit, utpote quod sit deteriore melius. Ad eundem modum enarrant Hesiodi interpretes, nimirum in toto significatam esse τὴν πλεονεξίαν, in dimidio τὴν ἰσότητα. Siquidem qui dimidio contentus est, is in medio consistit, contra quisquis ad totum usque progreditur, is mediocritatem praetergressus ad extremum perveniat oportet. Meminit ejusdem adagii et libro De republica V. Rursus libro De legibus VI, declarans in civitate praecipuum esse, ut eximiis viris committantur magistratus : Ἀρχὴ γὰρ λέγεται μὲν ἥμισυ παντὸς ἐν ταῖς παροιμίαις ἔργου, καὶ τό τε καλῶς ἄρξασθαι πάντες ἐγκωμιάζομεν ἑκάστοτε· τὸ δ᾿ ἐστί γε, ὡς ἐμοὶ φαίνεται, πλέον ἢ τὸ ἥμισυ, id est Principium enim totius negotii dimidium dicitur in proverbiis ac bene coepisse ab omnibus ubique laudi datur ; caeterum hoc mihi sane plusquam dimidium videtur. Plato alludit ad vocis amphibologiam, nam ἀρχή Graecis et principium rei et magistratum sonat. Pittacus apud Laertium, ubi se sponte abdicasset magistratu, agri sibi a Mytilenaeis relicti dimidium resecuit, auctore Sosicrate, dicens dimidium praestabilius esse toto. Idem pecuniam a Croeso missam recusavit respondens sibi dimidio plus esse quam vellet. Carmen extat apud Hesiodum libro primo operis, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι. Scribit enim ad fratrem Persam in hunc modum :

Ἤδη μὲν γὰρ κλῆρον ἐδασσάμεθ᾿, ἄλλά τε πολλὰ

Ἁρπάζων ἐφόρεις μέγα κυδαίνων βασιλῆας

Δωροφάγους, οἳ τήνδε δίκην ἐθέλουσι δικάσαι,

Νήπιοι, οὐδ᾿ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός,

Οὐδ᾿ ὄσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ᾿ ὄνειαρ.

Quos versus utcumque vertimus ad hunc modum :

Jamque patris nobis erat herciscunda facultas,

At tu ultra sortem rapiebas plurima reges

Donivoros tibi concilians, qui solvere litem hanc

Affectant. Verum stulti nescire videntur

Dimidium quam sit toto praestantius et quam

Magna sit utilitas malvae asphodelique virentis.

Quid autem sit asphodelus, videtur olim parum inter eruditos constitisse. Quandoquidem Gellius libro XVIII hanc quaestionem in studiosorum conviviis propositam fuisse praedicat tanquam de re paucis cognita. Theodorus alicubi vertit albucum. Quod autem ad hujus adagii pertinet enarrationem, ex multis Luciani locis colligere licet asphodelum herbam esse plebeiam ac vilem atque hac victitare manes, apud quos nullus luxus, nulla sit ambitio. Quinetiam apud Theocritum idyllio septimo asphodelus inter rusticanas herbas commemoratur :

Κνύζᾳ τ᾿ ἀσφοδέλῳ τε πολυγνάμπτῳ τε σελίνῳ.

Proinde poeta regum ac locupletum immoderatos luxus taxat illorum fastibus popularium mediocritatem anteponens. Plutarchus item in Convivio septem sapientum locum hunc Hesiodium putat ad frugalitatis admonitionem esse referendum. Suidas ex eventu natam paroemiam existimat hujusmodi quandam adferens fabulam. Duo fratres erant, quorum alter moriens fratri testamento mandavit et filii, quem pupillum relinquebat, tutelam et facultatum illius procurationem. At is cum esset ejusmodi, cujusmodi vulgo sunt homines, nimirum ut plus apud eum valeret lucrum quam pietas, pueri res occupare conatur idque dum molitur etiam sua perdidit. Deinde postulanti, ut sui ratio haberetur, quo posset in locum meliorem restitui, responsum est ad hunc modum :

Νήπιος οὐκ ἐνόησεν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός,

id est

Dimidium quam sit toto praestantius istud,

Haud novit stultus.

Suidas citat ex Marino quodam : Γέγονε δὲ ἡμῖν ἡ ἀρχὴ οὐκ ἀρχὴ μόνον, οὐδε κατὰ τὴν παροιμίαν ἥμισυ τοῦ παντός, αὐτὸ δὲ ὅλον τὸ πᾶν, id est Contigit autem nobis principium, non principium tantum neque juxta proverbium dimidium totius, sed ipsum totum universum. Regum igitur est dimidium totius, totum auferre tyrannicum. Itaque proverbium trifariam licebit usurpare : primum cum mediocritatem illam vere auream efferemus, citra quam nihil est in rebus humanis nec honestum nec jucundum nec laudatum. Mediocritatem autem opportunitate metimur, quemadmodum Hesiodum imitatus ait Pindarus :

Ἕπεται δ᾿ ἐν ἑκάστῳ

Μέτρον· νοῆσαι δὲ καιρὸς ἄριστος,

Id est Adest unicuique rei modus ; ad eum cognoscendum optima oportunitas. Etenim pro loco quod alias nimium est, alias erit parum. Idem in Nemeis hymno ultimo :

Κερδῶν δὲ χρὴ μέτρον θηρευέμεν·

Ἀπροσίκτων δ᾿ ἐρώτων ὀξύτεραι μανίαι.

Id est In lucris autem oportet modum sectari ; nam immensarum rerum cupiditates vehementiores habent insanias. Altera utendi ratio fuerit, cum aequalitatem anteferemus, quam Pythagoras dixit amicitiae tum parentem tum altricem , contra inaequalitatem discordiarum bellorumque matrem, id quod eleganter extulit Euripides in Phoenissis :

Κεῖνο κάλλιον, τέκνον,

Ἰσότητα τιμᾶν, ἣ φίλους ἀεὶ φίλοις,

Πόλεις τε πόλεσι ξυμμάχους τε ξυμμάχοις

Συνδεῖ· τὸ γὰρ ἴσον νόμιμον ἀνθρώποις ἔφυ,

Τῷ πλέονι δ᾿ αἰεὶ πολέμιον καθίσταται

Τοὔλασσον ἐχθρᾶς δ᾿ ἡμέρας κατάρχεται.

Καὶ γὰρ μέτρ᾿ ἀνθρώποισι καὶ μέρη σταθμῶν

Ἰσότης ἔταξε κἀριθμὸν διώρισε,

Νυκτός τ᾿ ἀφεγγὲς βλέφαρον ἡλίου τε φῶς

Ἴσον βαδίζειν τὸν ἐνιαύσιον κύκλον,

Κοὐδέτερον αὐτοῖν φθόνον ἔχει νικώμενον.

Εἶθ᾿ ἅλιος μὲν νύξ τε δουλεύει βροτοῖς,

id est

Illud, nate, fuerit pulchrius

Aequalitatem amplecti, amicos haec enim

Glutinat amicis semper, urbes urbibus

Sociosque sociis nectit ; etenim aequalitas

Cum legibus respondet atque concinit.

At quod minus sit, cum hoc quod est plus, praelium

Usque habet et hinc discordiarum exordia.

Siquidem modos cunctorum et aequilibria

Aequalitas mortalibus praescripsitet

Praefiniit numeros et atrae noctis ac

Lucis diurnae secuit haec discrimina,

Ut annuum aequis vicibus exigant simul

Orbem nec altera alteri unquam inviderit

Superata, deinde noxque solque serviunt

Mortalibus. Et reliqua.

Tertia utendi ratio, si quando deterrebimus ab inferenda injuria suadebimusque satius esse juxta Platonis sententiam injuriam in sese admittere quam inferre alteri. Nam id sibi velle proverbium hoc demonstrat Plutarchus in commentario De audiendis poetis. Huc arbitror pertinere quod de Dario refert Plutarchus. Cum enim praefectos provinciarum ad sese arcessitos percontatus esset, num gravia essent tributa atque illi respondissent esse mediocria, jussit de singulis dimidium pendi judicans esse satius dimidium accipere cum benevolentia provincialium quam totum cum odio suorum. Fortassis et hodie peccatur a nonnullis adversus hoc proverbium. Dum enim theologi quidam ac praesules nihil omnino volunt de suis dogmatibus ac jure concedere, veniunt in periculum ne perdant et illa, quae bono jure tenebant. Mea sententia non semper aspernandum illud comici Syri consilium :

Potiusquam venias in periculum,

Servesne an perdas totum, dimidium (sive ut legunt alii dividuum) face.

Index Adagiorum