I. 1. Amicorum communia omnia. i

Τὰ τῶν φίλων κοινά, id est Amicorum communia sunt omnia. Quoniam non aliud hoc proverbio neque salubrius neque celebratius, libuit hinc adagiorum recensionem velut omine felici auspicari. Quod quidem si tam esset fixum in hominum animis, quam nulli non est in ore, profecto maxima malorum parte vita nostra levaretur. Ex hoc proverbio Socrates colligebat omnia bonorum esse virorum non secus quam deorum. Deorum, inquit, sunt omnia. Boni viri deorum sunt amici, et amicorum inter se communia sunt omnia. Bonorum igitur virorum sunt omnia. Refertur apud Euripidem in Oreste :

Κοινὰ τὰ τῶν φίλων,

id est

Inter enim amicos cuncta sunt omnia.

Idem in Phoenissis :

Κοινὰ γὰρ φίλων ἄχη,

id est

Communis omnis est amicorum dolor.

Idem in Andromacha :

Φίλων γὰρ οὐδὲν ἴδιον οἵτινες φίλοι

Ὀρθῶς πεφύκασ᾿, ἀλλὰ κοινὰ χρήματα,

id est

Nam vere amicis proprium prorsus nihil,

Sed inter ipsos cuncta sunt communia.

Terentius in Adelphis :

Nam vetus quidem hoc verbum,

Amicorum inter se communia esse omnia.

Testantur et apud Menandrum fuisse in eadem fabula. M. Tullius libro Officiorum primo Ut in Graecorum, inquit, proverbio est, amicorum esse omnia communia. Citatur et ab Aristotele libro Moralium octavo et a Platone De legibus quinto. Quo loco conatur demonstrare felicissimum reipublicae statum rerum omnium communitate constare : Πρώτη μὲν τοίνυν πόλις τέ ἐστι καὶ πολιτεία καὶ νόμοι ἄριστοι, ὅπου τὸ πάλαι λεγόμενον ἂν γίγνηται κατὰ πᾶσαν τὴν πόλιν ὅτι μάλιστα· λέγεται δὲ ὡς ὄντως ἐστὶ κοινὰ τὰ φίλων, id est Prima quidem igitur civitas est reipublicae status ac leges optimae, ubi quod jam olim dicitur, per omnem civitatem, quam maxime fieri potest, observabitur. Dictum est autem vere res amicorum communeis esse. Idem ait felicem ac beatam fore civitatem, in qua non audirentur haec verba : Meum, et non meum. Sed dictu mirum quam non placeat, immo quam lapidetur a Christianis Platonis illa communitas, cum nihil unquam ab ethnico philosopho dictum sit magis ex Christi sententia. Aristoteles libro Politicorum II temperat Platonis sententiam volens possessionem ac proprietatem esse penes certos, caeterum ob usum, virtutem et societatem civilem juxta proverbium. Martialis libro II jocatur in quendam Candidum, cui semper in ore fuerit hoc adagium, cum alioqui nihil impartiret amicis :

Candide, κοινὰ φίλων sunt haec tua, Candide, πάντα,

Quae tu magniloquus nocte dieque sonas ?

Atque ita concludit epigramma :

Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων ?

Eleganter Theophrastus apud Plutarchum in commentariolo, cui titulus Περὶ φιλαδελφίας : Εἰ κοινὰ τὰ φίλων ἐστί, μάλιστα δεῖ κοινοὺς τῶν φίλων εἶναι τοὺς φίλους, id est Si res amicorum communes, maxime convenit, ut amicorum item amici sint communes. M. Tullio libro De legibus primo videtur hoc adagium Pythagorae tribuere, cum ait : Unde enim illa Pythagorica vox, τὰ φίλων κοινὰ καὶ φιλίαν ἰσότητα, id est res amicorum communes et amicitiam aequalitatem. Praeterea Timaeus apud Diogenem Laertium tradit hoc dictum primum a Pythagora profectum fuisse. A. Gellius Noctium Atticarum libro primo, capite nono testatur Pythagoram non solum hujus sententiae parentem fuisse, verumetiam hujusmodi quandam vitae ac facultatum communionem induxisse, qualem Christus inter omneis Christianos esse vult. Nam quicumque ab illo in cohortem illam disciplinarum recepti fuissent, quod quisque pecuniae familiaeque habebant, in medium dabant ; quod re atque verbo Romano appellatur κοινόβιον, id est coenobium, nimirum a vitae fortunarumque societate.

Index Adagiorum