II. 5. Trutina justius. lxxxii

Δικαιότερον σταχάνης, id est Justius trutina, Doricum proverbium de iis, qui insigni incorruptaque sunt aequitate. Dores enim τὴν τρυτάνην, id est trutinam, σταχάνην vocant. Est autem id librae genus, quo vel minutissimum ponderis momentum sentitur dignosciturque. Latini quoque exactam aequalitatem aequilibrium appellant. Unde et aequa lance fieri dicitur, quod pari jure fit, citra personarum respectum. Ita Modestinus Pandect. lib. XLII, titulo De re judicata : Quod et in persona mulieris aequa lance servari aequitatis suggerit ratio. Item Justinianus Cod. lib. V, titulo De naturalibus liberis : Quapropter sancimus in hujusmodi casibus omneis liberos, sive ante dotalia instrumenta aediti sunt, sive postea, una eademque lance trutinari. Adsimili figura dixit Nicarchus in epigrammate :

Γέγονεν δ᾿ ὀρθότερος κανόνος,

id est

Rectior est factus, regula quam ulla siet.

Index Adagiorum