II. 5. Ne puero gladium. xviii

Μὴ παιδὶ τὴν μάχαιραν, id est Ne puero gladium, subaudiendum commiseris, allegoria proverbialis admonens, non esse mandandam potestatem vel adulescentibus, vel imperitis ac stultis, qua tum in suam, tum aliorum perniciem sint abusuri. Ne juveni commiseris administrationem pecuniae : Ne puero gladium. Ne stulto contionandi apud populum parteis delegaris : Ne puero gladium. Ne regnum impuberi : Ne puero gladium. Ne magistratum mandaris stultis  : Ne puero gladium. Ne inerudito parumque cordato commiseris episcopi munus : Μὴ παιδὶ τὴν μάχαιραν. Plutarchus in libello, cui titulus Ὅτι καὶ γυναῖκας κακὰς παιδευτέον, citante Stobaeo (nam is liber nondum emersit in lucem) : Μὴ παιδὶ μάχαιραν, ἡ παροιμία φησίν, ἐγὼ δὲ φαίην ἄν· μὴ παιδὶ πλοῦτον, μὴ δὲ ἄνδρὶ ἀπαιδευσίαν, id est Ne puero gladium, ait proverbium, ego vero dixerim : ne puero divitias neve viro imperitiam. Significat pecuniam pestiferam adulescentibus, viro inscitiam. Idem in Problematis symposiacis : Εἰ δὲ μή, δοτέον, ὥσπερ παισὶν ἀτρεμεῖν μὴ δυναμένοις, οὐ δόρυ καὶ ξίφος, ἀλλὰ πλαταγὴν καὶ σφαῖραν, id est Sin minus, dare oportet, veluti pueris non valentibus conquiescere, non hastam aut ensem, sed crepitaculum aut sphaeram. Usurpavit et Athenaeus libro Dipnosophistarum quinto in philosophum, cui commissum esset imperium. Non usquequaque diversum est ab hac forma, quod eleganter simul et graviter dictum est ab Henrico Britanniae rege, ejus nominis septimo, viro tum acri judicio, tum Laconicis dictis mire valenti, cum theologum quempiam ex horum genere, quos mendicantes vocant, contionantem audisset isque effreni lingua in principum vitam magna non libertate, sed insania debacchatus fuisset (nam sunt qui hac quoque via famam affectent) : Videbatur, inquit, furiosi manibus commissus gladius.

Index Adagiorum