II. 5. Lindii sacrum. xix

Λίνδιοι τὴν θυσίαν, id est Lindii sacrum, subaudi faciunt, dicebatur in eos, qui inauspicato rem divinam faciebant. Sumptum ab historia, cujus meminit etiam Lactantius in Institutionibus christianae religionis, libro primo : Hercules olim agricolae cuidam Lindio duos boves per vim eripuit et mactatis illis convivium sibi paravit. Senex autem Herculi comedenti, cum multa in eum maledicta congereret, voluptati pariter et risui fit, ita ut Herculem dixisse ferant nullum unquam convivium sibi jucundius accidisse. Sed haud ab re fuerit Lactantii verba subscribere : Apud Lindum, inquit, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diversus est ritus, siquidem non εὐφημίᾳ, ut Graeci vocant, sed maledictis et exsecratione celebrantur eaque pro violatis habent, si quando inter sollemnes ritus vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum. Cujus rei haec ratio redditur, si tamen ulla esse in rebus vanissimis potest : Hercules cum eo delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam adspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bovem venderet. Enimvero ille negavit fieri posse, quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis juvencis niteretur. Hercules solita violentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. At ille infelix, cum boves suos mactari videret, injuriam suam maledictis ultus est, quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. Nam dum comitibus suis epulas apparat dumque alienos boves devorat, illum sibi amarissime conviciantem cum risu et cachinnis audiebat. Sed postquam Herculi divinos honores ob admirationem virtutis deferri placuit, a civibus ei ara posita est (quam de facto Βούζυγον, id est Bovis Jugum, nominarunt), ad quam duo juncti boves immolarentur, sicut illi, quos abstulerat aratori. Eumque ipsum sibi constituit sacerdotem ac praecepit iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se unquam epulatum jucundius. Huc usque Lactantiana reddidimus verba. Zenodotus addit hunc apud Lindios inolevisse morem, jubente etiam oraculo, ut inter peragenda sacra convicia quaedam jactarentur. Meminit hujus et Gregorius Nazianzenus in orationibus steliteuticis. Adagium ad multos usus accommodari potest : vel ad rixosum convivium seu disputationem, vel ad rem quampiam, malis omnibus institutam.

Index Adagiorum