I. 3. Genu sura propius. xc

Γόνυ κνήμης ἔγγυον, id est Genu sura propius. Qui Graecas paroemias collegerunt, aiunt hoc adagium ex eventu quodam esse natum. Cum in praelio quidam conspiceret duos amicos pariter de vita periclitantes, fratrem et consobrinum, neque posset utrique simul ferre suppetias, omisso consobrino fratrem defendit atque hanc interim sententiam pronuntiavit, quae postea transierit in proverbium : Γόνυ κνήμης ἔγγυον. Id refertur ab Aristotele libro Moralium nono Accedunt, inquiens, eodem et proverbia universa, ut anima una et amicorum communia sunt omnia et amicitia est aequalitas et tibiae genu propinquius. Theocritus in Idyllio, cui titulus Charites, tribuit hoc adagium viro tenaci, qui sibi vivat neque quicquam velit impertiri amicis :

Πᾶς δ᾿ ὑπὸ κόλπου χεῖρας ἔχων πόθεν αὔξεται ἀθρεῖ

Ἄργυρος, οὐδέ κεν ἰὸν ἀποτρίψας τινὶ δοίη,

Ἀλλ᾿ εὐθὺς μυθεῖται· ἀπωτέρω ἢ γόνυ κνάμα·

Αὐτῷ μοί τι γένοιτο,

id est

Verum quisque sinu dextram occulit, illud et unum

Cogitat, unde sibi congesta pecunia crescat

Nec cuiquam abstersa rubigine donet amico.

Immo statim hoc : mihi sura genu longinquior, inquit,

Ipsi malim aliquid detur mihi.

Athenaeus libro IX eo deflexisse videtur, ut dicat de iis potius, quae propius ad rem pertinent. Ex hoc igitur Plautus suum illud effinxisse videtur : Tunica pallio propior. Confinis est huic adagio illa Hesiodi sententia :

Μηδὲ κασιγνήτῳ ἶσον ποιεῖσθαι ἑταῖρον,

id est

Sed nec germano quisquam est aequandus amicus.

Est enim inter hos, quos amamus, habendus ordo. Nihil autem vetat, quominus ad rem torqueatur. Quod genus si quis dicat majorem habendam esse vitae quam pecuniae, corporis quam vestis, animi quam corporis rationem, recte adduxerit : γόνυ κνήμης ἔγγυον.

Index Adagiorum