I. 10. Summum jus, summa injuria. xxv

Summum jus, summa injuria, hoc est tum maxime disceditur ab aequitate, cum maxime superstitiose haeretur legum literis. Id enim summum jus appellant, cum de verbis juris contenditur neque spectatur, quid senserit is, qui scripsit. Nam voces ac literae quasi legum summa cutis est. Eam ineptiam quorundam superstitiosorum juris interpretum copiose simul et eleganter illudit M. Tullius in actione Pro Murena. Terentius :

Verum illud, Chreme,

Dicunt jus summum saepe summa malitia est.

M. Tullius Officiorum libro primo : Ex quo illud summum jus, summa injuria factum est jam tritum sermone proverbium. Columella primo Rei rusticae libro : Nec sane est vindicandum nobis quicquid licet. Nam summum jus antiqui summam putabant crucem. Citatur et Celsus adulescens libro Pandectarum quadragesimo quinto, titulo De verborum obligatione, capite Si servum Stichum, qui scripserit quaestionem esse de bono et aequo, in quo genere plerumque sub auctoritate juris scientiae periculose erratur. Itidem Paulus libro quinquagesimo, titulo De regulis juris : In omnibus quidem, maxime tamen in jure aequitas spectanda est. Simili figura Seneca libro De ira primo dixit summo animo : Si intelligis non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere.

Index Adagiorum