I. 10. Animam debet. xxiv

Τὴν ψυχὴν ὀφείλει, id est Animam debet. Donatus proverbium esse admonet de eo, qui immodico aere alieno teneatur, ut plus quam omneis facultates debeat ac denique seipsum debeat. Terentius in Phormione : Quid si animam debet ? Erat enim antiquitus lex, ut qui solvendo non esset, is nexus addiceretur creditori, luiturus corpore, id est opera, quod aere non posset. Extat apud Gellium lex duodecim tabularum, quae jubebat dissecari corpus ejus, qui multis creditoribus deberet nec esset solvendae rei.

Index Adagiorum