I. 1. Nemo bene imperat, nisi qui paruerit imperio. iii

Οὐκ ἔστιν εὖ ἄρξειν μὴ ἀρχθέντα, id est Fieri non potest, ut bene gerat imperium, qui non tulerit imperium. Manet hoc adagium hodieque vulgo celebre, neminem recte dominum agere, qui non ante ministrum gesserit. Citat autem Aristoteles Politicorum libro tertio : Διὸ λέγεται καὶ τοῦτο καλῶς, ὡς οὐκ ἔστιν εὖ ἄρξειν μὴ ἀρχθέντα, id est Quapropter illud etiam recte dicitur neminem bene imperium gerere, qui non ipse prius sub imperio fuerit. Rursum eodem libro : Τόν τε γὰρ μέλλοντα ἄρχειν καλῶς ἀρχθῆναί φασι δεῖν πρῶτον, id est Eum enim qui bene sit administraturus imperium, aiunt imperium ferre prius oportere. Magis proverbialiter extulit Plato libro De legibus sexto : Δεῖ δὴ πάντ᾿ ἄνδρα διανοεῖσθαι περὶ ἁπάντων ἀνθρώπων, ὡς ὁ μὴ δουλεύσας οὐδ᾿ ἂν δεσπότης γένοιτο ἄξιος ἐπαίνου, id est Jam illud oportet ununquemque de mortalibus universis cogitare, qui non servierit, eum haudquaquam dominum fore laude dignum. Plutarchus In ducem imperitum : Οὔτε γὰρ πίπτοντός ἐστιν ὀρθοῦν οὔτε διδάσκειν ἀγνοοῦντος οὔτε ἀκοσμοῦντος κοσμεῖν ἢ τάττειν ἀτακτοῦντος ἢ ἄρχειν μὴ ἀρχομένου, id est Neque enim lapsi parteis sunt alios erigere neque inscii docere neque incompositi componere neque ordinare inordinati neque imperare, qui imperium non sit passus. Idem hoc laudis peculiariter tribuit Agesilao : Ἐλθεῖν ἐπὶ τὸ ἄρχειν μὴ ἀπαίδευτον τοῦ ἄρχεσθαι, id est Venisse ad imperium non indoctum parere imperio. Seneca libro De ira II : Nemo regere potest, nisi qui et regi. Natum adagium a nobili illo Solonis apophthegmate, quod in ejus vita refert Diogenes Laertius : Ἄρχε πρῶτον μαθὼν ἄρχεσθαι, id est Imperium gere, sed ubi prius imperium ferre didiceris. Itaque referri potest vel ad eos, qui prius alieno parendo imperio discunt imperium in alios gerere vel qui prius cupiditatibus imperant suis, quam in alios exerceant imperium. Neque enim idoneus est ut aliis dominetur, qui ipse servit affectibus, neque rex aliis esse potest, nisi quem ratio rexerit.

Index Adagiorum