Adagiorum Chiliades

Adagium 755

I. 8Porcum immola.lv

Neque praetereundum existimo, quod Plautus in Menaechmis porcum sincerum et sacrum immolare jubet eum, quem mente captum significat :

Adulescens, quibus hic preciis porci veneunt

Sacres sinceri ? Nummum unum en a me accipe :

Jube te piari de mea pecunia.

Nam ego quidem insanum esse te certo scio.

[Menaech.] Opinor, quod veterum usu, qui cujuspiam irati numinis intemperiis ageretur, hoc piaculo se soleat purgare. Idem paulo post in eadem fabula :

Nam tu quidem, hercle, certo non sanus satis,

Menaechme, qui nunc ipsus maledicas tibi.

Jube, si sapias, porculum afferri tibi.

[Menaech.] Horatius in Sermonibus : Immolet aequis / Hic porcum laribus. [Serm., II, 3, 164] Loquitur de eo, qui jam ab infamia resipuisse videtur.