IV. 8. Neque dicta neque facta. liii

Μήτε δεδραμένα μήτε εἰρημένα. Non dubium quin proverbiali schemate vehementer falsa dicamus neque dicta neque facta, quod genus illud neque scriptum neque pictum ; nam de veris mendacio mixtis dicimus facta atque infecta. Aristophanes in Contionatricibus : Ἀλλὰ πέραινε μόνον μήτε δεδραμένα μήτ᾿ εἰρημένα πω πρότερον : Age, perora tantum neque facta neque dicta unquam prius. Comicus joco monet ut omnia nova dicat, quod vetera cum fastidio audiantur. Egregie vero novum sit oportet quod neque dictum est antea neque factum, cum juxta sapientis Hebraei dictum nihil sit novum sub sole. M. Tullius in orationibus frequenter novo more factum ait cujus nullum unquam extitit exemplum.

Index Adagiorum