I. 3Nolens volens.xlv
Omneis id genus figuras proverbiales esse, sicuti superius ostensum est, Donatus admonuit, quae nimirum constant ex contrariis, propterea quod aenigmaticum quiddam habere videantur. [Comm. Eun., 1056] Sunt autem frequentes apud Graecos poetas ut apud Euripidem in Hecuba :
[Hec., 566] id estὍ δ᾿ οὐ θέλων τε καὶ θέλων,
Idem in Iphigenia in Tauris :Atque ille nolens pariter ac volens.
[Iph. Taur., 512] id estΦεύγω τρόπον γε δή τιν᾿ οὐχ ἑκὼν ἑκών,
Ad hanc pertinet formam quod ait Terentius in Andria : Tu coactus tua voluntate es. [Andr., 658]Sane exulo quodammodo nolens volens.