III. 5. Bellicum canere, receptui canere. lxxxviii

Alias admonuimus ferme proverbiales esse metaphoras, quae sumuntur a bello, veluti bellicum canere pro eo, quod est animare atque exhortari. M. Tullius Philippica VII : Bellicum me cecinisse dicunt. Item canere classicum dicitur, qui excitat dissidium. Receptui canere pro finire M. Tullius Philippica XII. : Quis enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare ? Quintilianus lib. XII. cap. Quae post finem studia : Quare antequam in has aetatis veniat insidias, receptui canet et in portum integra nave perveniet. Signa canant apud Martialem, id est jam congrediamur, et apud Plautum collatis signis depugnare, apud eundem versis gladiis depugnare. Quin hoc ipsum collatis signis haud dubie proverbii speciem habet, cum significamus seriam et exactam de re disceptationem, ut M. Tullius in Epistolis ad Atticum : Ut cum Maphragone signis collatis. Apud Juvenalem : Haec tuba rixae, id est : hoc belli initium.

Index Adagiorum