[p. 119]

Satyra 10.

Nempe incomposito dixi pede currere uersus

Lucilli. quis tam Lucilli fautor inepte est,

Vt non hoc fateatur ? at idem, quod sale multo

Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.

5 Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera. nam sic

Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.

Ergo non satis est risu diducere rictum

Auditoris : & est quaedam tamen hic quoque uirtus.

Est breuitate opus, ut currat sententia, neu se

10 Impediat uerbis lassas onerantibus aures.

Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,

Defendente uicem modo rhetoris, atque poëtae,

Interdum urbani parcentis uiribus, atque

[p. 124]

Extenuantis eas consulto. ridiculum acri

15 Fortius : & melius magnas plerunque secat res.

Illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est,

Hoc stabant : hoc sunt imitandi : quos neque pulcher

Hermogenes unquam legit, neque simius iste

Nil praeter Caluum, & doctus cantare Catullum.

20 At magnum fecit, quod uerbis Graeca Latinis

Miscuit. o seri studiorum, qui ne putetis

Difficile, & mirum, Rhodio quod Pitholeonti

Contigit. at sermo lingua concinnus utraque

Suauior : ut Chio nota si commista Falerni est.

25 Cum uersus facias, teipsum percontor : an, & cum

Dura tibi peragenda rei sit caussa Petilli :

Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latine

Cum Pedius caussas exudet Poplicola, atque

Coruinus : patriis intermiscere petita

30 Verba foris malis, Canusini more bilinguis ?

Atque ego, cum Graecos facerem, natus mare citra,

Versiculos, uetuit me tali uoce Quirinus

Post mediam noctem uisus, cum somnia uera :

In siluam non ligna feras insanius, ac si

35 Magnas Graecorum malis implere cateruas.

Turgidus Alpinus, iugulat dum Memnona, dumque

Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo :

Quae nec in aede sonent certantia iudice Tarpa :

Nec redeant iterum, atque iterum spectanda theatris.

40 Arguta meretrice potes, Dauoque Chremeta

Eludente senem, comis garrire libellos

Vnus uiuorum Fundani. Pollio regum

Facta canit pede ter percusso : forte epos acer,

Vt nemo, Varius ducit, molle, atque facetum

[p. 125]

45 Virgilio annuerunt gaudentes rure camoenae.

Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino,

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

Inuentore minor : neque ego illi detrahere ausim

Haerentem capiti multa cum laude coronam.

50 At dixi fluere hunc lutulentum. saepe ferentem

Plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso,

Tu nihil in magno doctus reprendis Homero ?

Nil comis Tragici mutat Lucillius Atti ?

Non ridet uersus Enni grauitate minores,

55 Cum de se loquitur, non ut maiore reprensis ?

Quid uetat, & nosmet Lucilli scripta legentis

Quaerere : num illius, num rerum dura negarit

Versiculos natura magis factos, & eunteis

Mollius ? at sit quis pedibus quid claudere senis,

60 Hoc tantum contentus : amet scripsisse ducentos

Ante cibum uersus : totidem caenatus : Etrusci

Quale fuit Cassi rapido feruentius amni

Ingenium : capsis quem fama est esse, librisque

Ambustum propriis : fuerit Lucillius, inquam,

65 Comis & urbanus : fuerit limatior idem,

Quam rudis, & Graecis intacti carminis auctor :

Quamque poëtarum seniorum turba : sed ille,

Si foret hoc nostrum fato dilatus in aeuum :

Deterreret sibi multa : recideret omne, quod ultra

70 Perfectum traheretur : & in uersis faciendo

Saepe caput scaberet : uiuos & roderet ungueis.

Saepe stilum uertas, iterum quae digna legi sint,

Scripturus : neque, te ut miretur turba, labores,

Contentus paucis lectoribus. an tua demens

75 Vilibus in ludis dictari carmina malis ?

[p. 126]

Non ego : nam satis est equitem mihi plaudere : ut audax,

Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men’ moueat cimex Pantilius ? aut crucier, quod

Vellicet absentem Demetrius ? aut quod ineptus

80 Fannius Hermogenis laedat conuiua Tigelli ?

Plocius, & Varius, Maecenas, Virgiliusque,

Valgius, & probet haec Octauius optimus, atque

Fuscus : & haec utinam Viscorum laudet uterque.

Ambitione relegata te dicere possum

85 Pollio, te Messalla tuo cum fratre, simulque

Vos Bibuli, & Serui, simul his, te candide Furni :

Complureis alios, doctos ego quos, & amicos

Prudens praetereo : quibus haec, sint qualiacunque,

Arridere uelim, doliturus, si placeant spe

90 Deterius nostra. Demetri, teque Tigelli

Discipularum inter iubeo plorare cathedras.

I puer, atque meo citus haec subscribe libello.

COMMENTARII.

[1] Nempe incomposito dixi pede currere] dixerat Horatius supra saty. iiii. [Serm., I, 4, 8] Lucillium duriusculum esse in componendis uersibus : quo nomine fuerat a nonnullis accusatus. iis igitur nunc respondet, & se ita purgat, ut ostendat se, quod de Lucillio dixerit, iure dixisse.

[3] quod sale multo Vrbem defricuit charta laudatur] idem, quod salse, & urbane ciuium Romanorum uitia notarit, eadem satyra laudatur, nempe illis uersibus, Hinc omnis pendet Lucillius hosce secutus, Mutatis tantum pedibus, numerisque facetus.

[5] nam sic Et Laberi mimos] nam si propterea, quod urbane, & facete uitia reprehendit Lucillius, habendus esset in numero bonorum poëtarum, eadem ratione Laberii mimi quoque essent in bonis poematis numerandi. fuit autem Laberius mimorum scriptor dicacissimus, ac maledicentissimus : a Iulio Caesare tamen donis auctus, & annulo aureo ornatus. M. Tullius ad Trebatium scribens significat esse metuendum, ne, si diutius ille cum Caesare commoratus ab eo redeat inanis, derideant eum Laberius, & Catullus, his uerbis, Sin frustra diutius abfueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco. mira enim persona induci potest Britannici Iurisconsulti. [Fam., VII, 11]

[p. 127]

[7] Ergo non satis est risu diducere] non est igitur satis auditoris os risu dilatare, id est, auditori risum profusum mouere, quanuis insit in hoc etiam quaedam uirtus : sed opus est, &c. breuitas desideratur duabus de causis : primum ut sententia currat, id est, ne claudicet, neue insistat : deinde ne & uerborum multitudine se impediat, & oneret auditorem.

[12] Defendente uicem] id est, tuente munus, ac partes, &c. id est, ea cumulate praestante, quae propria sunt rhetoris, aut poëtae.

[13] urbani parcentis uiribus εἴρωνος. qui multo minus contendere uidetur, quam praestare, & efficere possit.

[14] ridiculum acri Fortius, & melius] plus interdum ualet risus opportunus, quam uis, & seueritas, & acrimonia. scribit Aristoteles lib. 3. de arte dicendi, Gorgiam Leontinum dicere solitum, res seueras, & serias risu : risum, rebus seueris discutiendum esse. M. Tullium pro Murena dicentem, risu mouendo, & auctoritate Catonis, qui erat unus ex accusatoribus, illudenda, causam obtinuisse, locupletes auctores tradiderunt.

[16] Illi, scripta quibus] poëtae ueteris comoediae, Eupolis, Cratinus, Aristophanes. ut supra saty. 4. in principio . quibus [Serm., I, 4, 1] . id est, a quibus.

[17] stabant] placebant, non explodebantur, οὐκ ἐξέπιπτον.

[6] pulcher εἰρωνικῶς. homo bellus.

[18] Simius] ineptus imitator. Demetrium significat, de quo infra eadem satyra. uel simium fortasse appellat a forma, seu potius deformitate corporis.

[19] Nil praeter Caluum, & doctus] qui nihil aliud cantare didicit, quam Caluum, & Catullum. neque uero est, quod quisquam existimet ab Horatio Caluum, & Catullum improbari : sed ineptos, & stultos imitatores.

[20] At magnum fecit] Lucillius uerba Graeca Latinis miscebat, ut apparet ex his uersibus a me sic emendatis. Quam lepide lexes compostae, ut tesserulae omnes, Endo pauimento, atque emblemate uermiculato ? quos producit M. Tullius in orat. perf. sed corruptos. & in his Χαῖρε. inquam, Tite lictores, turma omnis cohorsque : Χαῖρ’ hinc Muci hostis Albutius, hinc inimicus. quanquam in his posterioribus Albucium, qui Graecus dici malebat, quam Romanus, Scaeuula de industria Graece salutat. uide lib. 1. de finibus. & in his. In quo Laelius clamores sophos ille solebat Edere, qui citantur a Cicerone lib. 2. de finibus. Idem Lucillius M. Crassum, qui semel in uita risisse dicitur, ἀγέλαστον in satyra quadam nominauit, teste M. Tullio lib. 5. de finibus.

[21] o seri studiorum ὀψιμαθεῖς uno uerbo appellant Graeci.

[21] quine putetis, &c.] sic habent tres codices Vaticani. & Iannoctii Faerni Tornesii. Et Priscianus. lib. 16. sic legit hunc locum, & ait ne coniunctionem esse neque dubitantem, neque interrogantem : sed confirmantem, aut certe enunciantem. alterum exemplum producit ex saty. iii. lib. 2. Clarus erit, fortis, iustus, sapiens ne etiam, & rex. [Serm., II, 3, 97] ubi uulgo aliter legitur tamen.

[24] ut, Chio nota si commista Falerni] Vt si uino Chio Falernum temperatum est, quod fieri solebat, ut uini Falerni austeritas uino Chio, quod erat lenius, ac mitius, obtunderetur. cur autem notam Falerni dixerit, uide supra Od. iii. lib. 2. ad illum locum. Interiore nota Falerni. [Carm., II, 3, 8]

[26] Dura] difficilis. ut Terentius Phorm. Verum scientem, tacitum causam [p. 128] tradere aduersariis, Etiamne id lex coegit ? phaedria. Illud durum. geta. ego expediam.

[26] Petilli] de quo supra. saty. iiii. [Serm., I, 4, 94] ordo uerborum & sententia huius loci haec est. te ipsum percontor, id est, ex te ipso quaero, cum uersus facturus sis, & cum Petillii causa tibi sit agenda, num tu patriae, & patris oblitus uerba Graeca patriis, id est, Latinis intermiscere malis, quam puro sermone Latino uti ?

[27] patriaeque patrisque] oblitus Italiae, quae patria tua est, & patris tui, qui Romanus, aut certe Latinus est, uel erat, &c.

[20] Latine Cum pedius caussas &c.] id est, cum hi duo praestantissimi, & clarissimi oratores, Petillii accusatores, Pedius Poplicola, & Messalla Coruinus multum sudent in causis Latino sermone componendis, & agendis : id est, cum multum laborem, multamque operam sumant in causis Latine componendis, atque agendis, &c. Cum antea in omnibus libris uulgatis legeretur, patrisque Latini, ego admonitus a duobus codicibus Vaticanis & Tornesii ueram scripturam restitui : de qua dubitaturum politum litteris arbitror neminem, quis enim non uidet aduerbium Latine ad uerbum exudet pertinere ? idque ignorantem confidentem aliquem librarium, aut lectorem, hunc locum corrupisse ?

[30] Canusini more bilinguis] Canusinorum more, qui partim Graece, partim Latine loquebantur. uide Festum in nomine bilinguis.

[31] natus mare citra] in Appuliae sinibus, non in Sicilia, aut Graecia.

[33] Post mediam noctem uisus cum somnia uera] hoc etenim maxime tempore, cum & confectus, depulsusque e pectore cibus est, & liber animus, ac solutus a contagione corporis futura prouidere potest, uera uidentur in somnis. sic Theocritus in Europa. εἰδ. κ. Εὐρώπῃ ποτὲ Κύπρις ἐπὶ γλυκὺν ἧκεν ὄνειρον, Νυκτὸς ὅτε τρίτατον λάχος ἵστατον, ἐγγύθι δ’ ἠώς, Ὕπνος ὅτε γλυκίων μέλιτος βλεφάροισιν ἐφίζων Λυσιμελὴς πεδάᾳ μαλακῷ κατὰ φάεα δεσμῷ, Εὖτε, καὶ ἀτρεκέων ποιμαίνεται ἔθνος ὀνείρων. [Eur., 1]

[34] In siluam non ligna feras insanius] id est, aeque fueris insanus, si tu Latinus Graecos uersus scribas, atque si in siluam ligna feras.

[36] Turgidus] inflatus. A Cornelium Alpinum designat.

[36] iugulat] dum ita inscite, & inepte Memnonis ab Achille iugulati historiam, seu potius fabulam narrat, ut Memnonem ipse iugulare uideatur : & dum Rhenum fluuium ita ineleganter describit, ut luto conspurcare uideatur, haec ego ludibundus scribo. Memno, & Hemathio fratres, Tithoni & Aurorae filii : quorum hic ab Hercule : ille ab Achille interfectus est. Hesiodus in Theog. Τιθωνῷ δ’ ἠὼς τέκε Μέμνονα χαλκοκορυστήν, Αἰθιόπων βασιλῆα, καὶ ἠμαθίωνα ἄνακτα. [Theog., 984]

[37] Defingit] deformat, illepide describit, & inuenuste. In quibusdam codicibus legitur diffingit : in codice Donati depingit. in Tornesii. Deffingit. ego Defingit uerum esse puto.

[38] Quae nec aede sonent certantia] Quae nec in aede Apollinis recitentur, ut subeant Mecii Tarpae iudicium, nec iterum atque iterum spectentur a populo. de Mecio in epistola de arte poët. si quid tamen olim scripseris, in Meci descendat iudicis aureis. [Ars, 386]

[40] Arguta meretrice potes Dauoque Chremeta] id est, tu Fundani unus ex iis, qui [p. 129] uiuunt, potes omnium optime comoediam scribere : tu omnibus hominibus praestas in scribendis comoediis : in quibus inducuntur meretrices argutae, & serui dominos fallentes dolis. unus uiuorum. εἷς ζώντων .

[41] comis garrire libellos] nonnulli comis libellos coniuncte legunt, ut sit, comeis libellos, & interpretantur, urbanos, facetos, hilaros. ego nullius sententiam reprehendo. Vtatur suo quisque iudicio. Veruntamen magis mihi placet, comis esse numeri singularis casus recti, ut cohaereat cum his tu unus uiuorum potes garrire libellos comis, id est, comiter, hilariter, facete, & comice. Nam Varro lib. 5. de lingua Latina a Graeco nomine Κῶμος. qui Deus hilaritatis, saltationis, lasciuiae, intemperantiae, & similium esse dicitur, ait Latinum comis ortum esse, indeque dictam a Latinis comissationem, seu potius comassationem, quemadmodum & a Graecis comoediam. Praeterea hac eadem satyra Lucillium bis comem appellat, semel ibi. Nil comis tragici mutat Lucillius Atti ? [Serm., I, 10, 2] iterum ibi . fuerit Lucillius, inquam, Comis & urbanus. [Serm., I, 10] Postremo puto Horatium Graecum uerbum κωμῳδεῖν. quod est res urbanas, & Como dignas canere, seu dicere, his uerbis comis garrire libellos, exprimere uoluisse. Non ignoro tamen M. Tullium uocem comis aliter interpretari in oratione pro Cornelio Balbo cuius haec uerba sunt. in quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, comiter esse communiter. quasi uero priscum aliquod, aut insolitum uerbum interpretaretur. comes, benigni, faciles, suaues homines esse dicuntur, qui erranti comiter monstrant uiam, benigne, non grauate : communiter certe non conuenit. [Balb., 16] Sed in iis, quae in iudiciis habentur, orationibus, hominum auctoritates non sunt consignatae. omnes enim illae orationes, causarum sunt, & temporum, non hominum ipsorum, ac patronorum, ut ait idem Tullius in Cluentiana. Varronem igitur hic sequamur. Incidi etiam aliquando in quendam uirum doctum, qui diceret comis hic esse septimi casus a Graeco κῶμοι comi numeri multitudinis, quod nomen significat cantilenas lasciuas, delicatas, molleis, impudicas, conuiuio, & conuentu hominum intemperantium, & Como dignas : cum quo nolui pugnare.

[42] Pollio regum Facta canit] Pollio tragoedias Latinas, id est, Praetextas scribit. Personae tragicae, sunt reges, & principes, & personae publicae : res, & argumentum praetextarum, facta regum, & principum, & clarorum uirorum.

[43] pede ter percusso] id est, senariis iambicis, qui trimetri appellantur. haec male distinguntur in omnibus libris uulgatis.

[43] forte epos] carmen longum, hexametrum, Maeonium, seu Homericum, heroicum. nam tametsi hoc nomine quilibet uersus significetur κατὰ πλάτος. tamen fere semper Aristoteles, & Plato pro hexametro usurpant. ille enim ἔπη. id est, epopoeiam in libello περὶ ποιητικῆς . tragoediae opponit, his uerbis : καί τοι τὸ πρῶτον ὁμοίως ἐν ταῖς τραγῳδίαις τοῦτο ἐποίουν, καὶ ἐν τοῖς ἔπεσιν. [Poet., 1449b] Plato item in Phaedro, aliisque locis non quoduis carmen ἔπος appellat, sed hexametrum. sic Plato in illo dialogo cum uersum illum protulisset, ὡς λύκοι ἄρνα φιλοῦσ’, ὡς παῖδα φιλοῦσιν ἐρασταὶ [Phaedr., 241d], rogatus a Phaedro, cur finem loquendi fecisset, respondet, οὐκ ᾔσθου, ὦ μακάριε, ὅτι ἤδη ἔπη φθέγγομαι, ἀλλ’ οὐκέτι διθυράμβους [Phaedr., 241e] ; uide Eustathium in lib. α.ιλ.

[44] ut nemo] ita ut nemo melius. supra Od. vi. lib. 1. Scriberis uario fortis, [p. 130] & hostium Victor Maeonii carminis alite. [Carm., I, 6, 1] dixit autem ducere epos uel propterea quod uersus Heroici fere aliis sunt longiores, ac productiores : itaque longi appellantur : uel (quod magis probo) quia epos dictum est παρὰ τὸ ἔπεσθαι ἐν αὐτῷ τὰ ἐξῆς μέρη τοῖς πρώτοις. id est, ob id quod in eo primas partes ceterae consequuntur. Denique (ut semel dicam) fortasse intelligendus est Horatius uel ita dixisse epos ducere, ut solemus dicere, lineam ducere : (quemadmodum enim mathematici aiunt lineam esse punctum productum : ita uersus heroicus constat ex numeroso sermone ad iustam longitudinem, lineae in modum producto) uel ita, ut lanam, seu filum ducere, ac trahere : ex quo Horatius alibi dixit tenui deducta poemata filo. & M. Tullius genus orationis tractum. [De orat., II, 15]

[44] molle, atque facetum] carmen tenerum, elegans, & politum. haec sunt referenda ad Bucolica, & Georgicorum libros.

[45] gaudentes rure] nondum scilicet hoc tempore Virgilius Aeneida ediderat, & fortasse ne scripserat quidem.

[46] Hoc erat, experto] id est, ego nihil habui, quod potius, aut melius, scribere possem, quam satyras : quod quidem genus Varro Atacinus frustra expertus est, & quidam alii, quos necesse non est nominare. De Varrone Atacino Quinctilianus lib. 10.

[48] Inuentore minor] Lucillio. infra eadem saty. Graecis intacti carminis auctor. [Serm., I, 10, 66] & saty. i. lib. 2. me pedibus delectat claudere uerba Lucilli ritu nostrum melioris utroque. [Serm., II, 1, 28] ibidem . quid, cum est Lucillius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem ? [Serm., II, 1, 17] &c.

[50] At dixi fluere] haec pertinent ad illum locum saty. iiii. Nam fuit hoc uitiosus. in hora saepe ducentos, ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno. Cum flueret lutulentus, erat, quod tollere uelles. [Serm., I, 4, 9]

[11] saepe ferentem Plura quidem tollenda] quasi ita dicat, non tantum hoc dixi, illum fluere lutulentum, sed etiam illud addidi, saepe proferentem plura digna, quae excipiantur, sumantur, & probentur, quam, quae reiiciantur. tollenda, id est, sumenda, excipienda. ut de arte poëtica . hoc tibi dictum Tolle memor. [Ars, 367]

[51] age quaeso] Dic mihi (amabo te) nihilne interdum reprehendis in Homero ? nonne uiri docti quaedam in Homero improbant ? quaedam desiderant ? Nonne Lucillius ipse urbanissimus, ac facetissimus poëta, nonnulla mutat in L. Attio Tragico ? Nonne uersus Ennii notat interdum, & irridet, ut leuiores ?

[56] Quid uetat & nosmet, &c.] si licuit Lucillio Attium, & Ennium reprehendere : quid uetat quo minus, & nos Lucillii scripta examinemus, uideamusque num uel sua culpa, uel earum rerum, quas tractauit, uitio non sit assecutus compositum, & politum scribendi genus ?

[58] magis factos] magis elaboratos, accuratos, expolitos. Graeci dicunt πεποιημένους. idque annotauit Muretus, & alii. ita M. Tullius in Bruto. sed ut intellectum est, quantam uim haberet accurata, & facta oratio, [Brut., 8] &c.

[2] at sit quis] sic legendum, non at si quis. ut habent uulgati codices. Est autem totius huius loci sententia, At sit aliquis hoc uno contentus, nempe [p. 131] uersus facere, qui singuli senis pedibus constent : scribat ducentos uersus ante coenam, totidem a coena, &c. demus praeterea Lucillium fuisse limatum, & accuratum scriptorem, quod non ita est : tamen si hodie uiueret, multa inania, & superuacanea sibi amputaret, &c.

[60] ducentos] supra saty. iiii. in hora saepe ducentos, ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno. [Serm., I, 4, 9]

[61] Etrusci Quale fuit] id est, qualis fuit Cassius Etruscus, Parmensis, de quo in epist. ad Albium Tibullum . Scribere, quod Cassi Parmensis opuscula uincat ? [Epist., I, 4, 3]

[63] capsis quem fama est, &c.] qui tam multa scripsit, ut suis libris fuerit ambustus, seu, ut habent quidam codices combustus.

[64] fuerit] concessio. demus eum fuisse urbanum, ac facetum : demus eundem fuisse limatum & politum scriptorem.

[65] fuerit limatior idem, Quam] hunc locum, quem scio difficilem, & impeditum haberi, sic expedio, atque explico. Demus (inquit Horatius) Lucillium limatiorem fuisse, quam auctorem satyrae Graecis intactae esse oporteat : quod idem fere ualet, ac si dicat : demus Lucillium fuisse limatiorem, quam esse debuerit : atque ita nomen rudis in patrio casu accipio, & cum uoce carminis coniungo. Nam quod alii faciunt rudis, recti casus, hoc modo : fuerit limatior idem, Quam rudis, id est, fuerit limatus potius, quam rudis, & impolitus, hoc illi non recte. Sic enim locutus esset Horatius, fuerit limatior, quam rudior, ut docent exempla. T. Liuius. lib. 28. annalium. Acrior impetu, atque animis, quam compositior ordine ullo pugna fuit. [Hist., XXVIII, 22] Idem lib. 30. de Fabio Maximo. cautior tamen, quam promtior hic habitus fuit. [Hist., XXX, 26] Columella. lib. 6. si longior fuerit, quam latior. Quinctilianus. salubrior studiis, quam dulcior. [Inst., III, 1] Paterculus. Festinationem itineris eius aliquandiu morata Massilia est, fide melior, quam consilio prudentior. [Hist., II, 50] sic & Graeci. Euripides Medea. εἰς ᾿Ιωλκὸν ἱκόμην Σὺν σοί πρόθυμος μᾶλλον, ἢ σοφωτέρα. [Med., 484] carminis rudis, id est, satyrae nondum perfectae.

[20] Graecis intacti] quod Graeci non attigerunt. Satyra enim (inquit Quinctilianus) tota nostra est.

[68] dilatus] magna est hic librorum antiquorum uarietas. in aliis enim scriptum est delapsus, in uno dilapsus, in uno delatus, in duobus dilatus : quos secutus sum, & hunc locum sic explico. sed si Lucillius ad nostram aetatem esset reseruatus, si nostra demum aetate introiuisset in uitam, seu natus esset, &c.

[69] Deterreret sibi multa] detraheret, limaret, amputaret, circumcideret.

[20] quod ultra Perfectum traheretur] quod superuacaneum esset.

[71] caput scaberet, uiuos &] gestus sunt hominum in attentissima cogitatione defixorum, & eorum maxime, qui summam curam in scribendo ponunt.

[11] Saepe stilum uertas, &c.] monet hic Horatius ut sua quisque scripta mutet, limet, corrigat, & emendet. Est enim stilum uertere, scriptum mutare, inducta priore scriptura, M. Tullius Verr. 4. Vertit stilum in tabulis suis : quo facto causam omnem euertit suam. [Verr., II, 2, 41] natum hoc loquendi genus a ueterum consuetudine, qui stilo inuerso, id est, superiore stili parte, id, quod scriptum erat, delebant. Ad hunc locum pertinet, quod est in epistola ad Augustum : ubi [p. 132] queritur suae aetatis poëtas turpe sibi ducere ea, quae semel scripserint, immutare, his uerbis : Nam spirat tragicum satis, & feliciter audet : Sed turpem putat in scriptis, metuitque lituram : cui consentanea sunt illa in epist. de arte poëtica . Nec uirtute foret, clarisue potentius armis, Quam lingua, Latium, si non offenderet unum-Quenque poëtarum lima labor. [Ars, 289]

[18] neque, te ut miretur turba, labores] contra se res habet in oratore : qui si probatur multitudini, non est, quod doctorum iudicium magnopere desideret, ut multis uerbis docet M. Tullius in Bruto.

[75] uilibus] parui pretii, contemtis.

[77] explosa] a plebe, & multitudine explosa : ab equitibus autem probata.

[77] Arbuscula] mima. de qua M. Tullius ad Atticum lib. 4. Quaeris nunc de Arbuscula. Valde placuit. [Att., IV, 15]

[78] cimex] credibile est hunc Pantilium ab Horatio ob immunditiam, aut foetorem, aut humilitatem, cimicem esse nominatum.

[79] Demetrius] quem supra simium appellauit.

[80] Fannius] de quo saty. iiii. beatus Fannius ultro Delatis capsis. [Serm., I, 4, 21]

[82] Octauius] poëtam Octauium intellige, non Octauianum eum, qui Caesar Augustus postea dictus est. uide Petrum Victorium Var. lect. lib. 14.

[84] Ambitione relegata] id est, Sublata omni ambitione, depositoque omni studio tuae gratiae colligendae, beneuolentiaeque aucupandae.

[88] prudens] sciens : non per imprudentiam, aut ignorantiam.

[89] Arridere] probari, placere. quibus (inquit) haec scripta mea, qualiacunque sint, placere uelim, non faeminis, & uiris faeminarum similibus.

[91] Discipularum inter, &c.] sic scriptum est in tribus codicibus Vaticanis & Iannoctii Faerni Tornesii neque uero dubium cuiquam debet esse, quin haec sit recta, & uera lectio tot codicibus confirmata, ut taceam, quod eam Porphyrio agnoscit. significat autem Horatius hunc Hermogenem, uel faeminis probari tantum, non uiris : uel discipulos habere impudicos, & parum mares, & fortasse, qui magistro flagitiose morigerarentur.

[91] plorare οἰμώζειν. Quemadmodum, quibus bene cupiunt Graeci, eos iubent χαίρειν, εὖ πράττειν. id est, gaudere, & bene rem gerere : sic, quibus malum precantur, eos iubent οἰμώζειν. id est, plorare. uide annot. ad Od. v. epod. ibi O multa fleturum caput.