Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana ?
Scribere, quod Cassi Parmensis opuscula uincat ?
An tacitum siluas inter reptare salubreis,
[p. 304]5 Curantem quicquid dignum sapiente, bonoque est ?
Non tu corpus eras sine pectore. dii tibi formam :
Dii tibi diuitias dederant, artemque, fruendi.
Quid uoueat dulci nutricula maius alumno :
Quam ut sapere, & fari possit, quae sentiat, utque
10 Gratia, fama, ualetudo contingat abunde,
Et mundus uictus non deficiente crumena ?
Inter spem, curamque, timores inter, & iras
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.
Grata superueniet, quae non sperabitur, hora.
15 Me pinguem, & nitidum bene curata cute uises :
Cum ridere uoles Epicuri de grege porcum.
[1] Albi, &c.] Albium Tibullum designat elegorum scriptorem : in quo praecipua est elegantia Latini sermonis, nulla propemodum admista figura loquendi peregrina, aut transmarina.
[1] candide iudex] qui de sermonibus nostris sincere, & sine maleuolentia iudicas. sermonum appellatione autem satyras, & epistolas significari putamus. nam contra odae carmina appellantur.
[3] Cassi Parmensis] de quo saty. x. lib. 1. [Serm., I, 10, 62]
[4] siluas interreptare salubres] reptare inter siluas salubres, ut supra annotauimus ad Oden vii. lib. 2. [Ad Carm., II, 7, 24]
[4] reptare] remissius, ac lentius ambulare. Vtitur hoc uerbo Lucretius lib. 2. sed ad pecudes refert. Nam saepe in colli tondentes pabula laeta Lanigerae reptant pecudes. [Nat. Rer., II, 317]
[5] sapiente, bonoque] plerunque haec duo coniuncta reperiuntur. ut epist. ad Maecenatem 2. Vir bonus, & sapiens dignis ait esse paratum. & epist. ad Quinctium. Vir bonus, & sapiens audebit dicere, Pentheu Rector Thebarum, &c. & in eadem. Neue putes alium sapiente, bonoque beatum. epist. de arte poëtica . Vir bonus & prudens uersus reprendet inertes. [Ars, 445] & M. Tullius off. 3. ostendit haec inter se separari non oportere. Haec igitur est illa pernicies, quod alios bonos, alios sapientes existimant. [Off., III, 4]
[6] corpus sine pectore] excors : ἄφρων. Nam pectus cogitationis, & mentis sedem esse uulgo putant, ex quo ductum expectorare.
[8] uoueat] optet, precetur, εὔχοιτο. ex quo uota pro optatis. supra in responso Canidiae epodi. Si tardiora fata te uotis manent. [Epod., 17, 62] & saty. vi. lib. 2. Hoc erat in uotis. [Serm., II, 6, 1]
[p. 305][9] Quam ut sapere, & fari possit, quae sentiat, utque] Quid alumno maius nutrix optare possit, quam ut primum sapiat, & prudenter sentiat, deinde suas cogitationes eloqui, & exprimere queat ? sic Pindarus Olymp. εἴδ. ε. ὑγίεντα δ’ εἴ τις ὄλβον ἄρδει, ἐξαρκέων κτεάτεσσι, καὶ εὐλογίαν προστιθείς, μὴ ματεύσῃ θεὸς γενέσθαι [Olymp., 5, 23], id est, si quis cum integra ualetudine facultates, & eloquentiam habeat coniunctam, non est, quod deus esse uelit. cum legeretur autem antea in omnibus libris excusis, & cui, ego ab uno codice manu scripto adiutus, in quo scriptum erat, ut cui, reposui utque. nisi forte quis malit, utque huic.
[10] Gratia] ut gratia ualeat apud principes, & potentes uiros.
[11] Et mundus uictus] neque sordidus, neque nimis amplus & opiparus. saty. ii. lib. 2. Mundus erit, qui non offendet sordibus, atque In neutram partem cultus miser. [Serm., II, 2, 65] ex quo munditia. Plautus in Poenulo. mulieres sunt admodum insulsae, atque inuenustae, sine munditia & sumtu. [Poen., 245] M. Tullius de finibus lib. 2. mundos, elegantes, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, uenatione, his omnibus exquisitis uitantes cruditatem. [Fin., II, 8] Idem ad Quintum Fratrem. lib. 2. Domum tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. [Ad Quint., II, 3] translate dixit Horatius epist. ad Augustum & graue uirus Munditiae pepulere. [Epist., II, 1, 158]
[13] Omnem crede diem, &c.] existima quotidie te moriturum. hoc si animo eris, quicquid tibi temporis ad uitam accedet, id tibi deputabis esse in lucro. haec enim sententia significatur per subsequentem uersum, Grata superueniet, &c. cuius rei exemplum capere licet ex ceteris rebus secundis. finge aliquem sperare, & expectare amplissimam hereditatem, eique id, quod sperauit, tandem euenire : longe minor est huius uoluptas, quam si non speranti uenisset. Ita longe maior est eius hominis uitae iucunditas, qui in diem uiuit : qui diem crastinum ad se pertinere non existimat : qui diei praesentis usura contentus est, si ad diem crastinum uitam produxerit, quam eius, qui uitae spem in multos annos profert, ac producit. Gratissima enim erit eius diei uita, ad quem quis se peruenturum esse non sperabat. Sic igitur uiue, ut hodie moriturus. quantuncunque tibi dierum ad uitam praeteritam accedet, id erit tibi multo iucundissimum. praeclare igitur Anacreon. Τὸ σήμερον μέλει μοι. Τὸ δ’ αὔριον τίς οἶδεν ; [Carm. Anacreont., 8, 9] id est, Hodierna curo tantum. Cui crastina hora nota est ? sic Horatius supra Od. vii. lib. 4. Quis scit, an adiiciant hodiernae tempora summa Crastina Dii superi ? [Carm., IV, 7, 17]
[13] supremum] ultimum. ut epist. proxima. Supremo te sole domi Torquate manebo. & saty. i. lib. 1. ad usque supremum tempus, ne se poenuria uictus Deficeret, metuebat. [Serm., I, 1, 98] & Ode xiii. libro 1. Quos irrupta tenet copula, nec malus Diuulsus querimoniis suprema citius soluet amor die. [Carm., I, 13, 18] Ode xvii. lib. 2. supremum Carpere iter comites parati. [Carm., II, 17, 12] & epist. ad Augustum . Comperit inuidiam supremo fine domari. [Epist., II, 1, 12] & epist. 2. lib. 2. Nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc sorte suprema Permutet dominos. [Epist., II, 2, 173]
[15] nitidum] corpore nitido, & solido : carne laeui, & polita, non horrida, neque squallida.
[16] Epicuri de grege porcum] hominem in uoluptate abdominis, & gutturis summum bonum ponentem. eadem ratione dixit illud M. Tullius [p. 306] in Lucium Pisonem. Confer nunc Epicure noster ex hara producte, non ex schola, confer, si audes, absentiam tuam cum mea. Quanuis enim Epicurus uideretur interdum in quadam animi uoluptate summum bonum constituere, hanc de eo opinionem tamen ipsius refellit oratio. eius enim haec uerba sunt, quae retulit Athenaeus lib. 2. Οὐ γὰρ ἔγωγε δύναμαι νοῆσαι τἀγαθὸν, ἀφαιρῶν μὲν τὰς διὰ τῶν χειλῶν ἡδονάς, ἀφαιρῶν δὲ τὰς διὰ τῶν ἀφροδισίων, ἀφαιρῶν δὲ καὶ τὰς δι’ ἀκροαμάτων, ἀφαιρῶν δὲ καὶ τὰς διὰ μορφῆς κατ’ ὄψιν ἡδείας κινήσεις. [Deipn., XII, 546e] quae sic interpretatur M. Tullius lib. 2. de finibus. non enim intelligo quid sit, aut ubi sit summum bonum praeter illud, quod cibo, aut potione, & aurium delectatione, & obscena uoluptate capiatur. [Fin., II, 3]