[p. 57]

Satyra 4.

Evpolis, atque Cratinus, Aristophanesque poetae,

Atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est :

Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur :

Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui

[p. 58]

5 Famosus : multa cum libertate notabant.

Hinc omnis pendet Lucillius hosce secutus,

Mutatis tantum pedibus, numerisque facetus,

Emunctae naris, durus componere uersus.

Nam fuit hoc uitiosus. in hora saepe ducentos,

10 Vt magnum, uersus dictabat stans pede in uno :

Cum flueret lutulentus, erat, quod tollere uelles.

Carrulus, atque piger scribendi ferre laborem :

Scribendi recte : nam ut multum, nil moror. ecce

Crispinus minimo me prouocat : accipe, si uis,

15 Accipe iam tabulas. detur nobis locus, hora,

Custodes : uideamus uter plus scribere possit.

Dii bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli

Finxerunt animi, raro, & perpauca loquentem.

At tu conclusas hircinis follibus auras

20 Vsque laborantes, dum ferrum molliat ignis,

Vt mauis, imitare. beatus Fannius, ultro

Delatis capsis, & imagine : cum mea nemo

Scripta legat, uulgo recitare timentis, ob hanc rem,

Quod sunt, quos genus hoc minime iuuat, utpote plureis

25 Culpari dignos. quenuis media erue turba :

Aut ob auaritiam, aut misera ambitione laborat.

Hic nuptarum insanit amoribus : hic puerorum :

Hunc capit argenti splendor : stupet Albius aere :

Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo

30 Vespertina tepet regio : quin per mala praeceps

Fertur, uti puluis collectus turbine, nequid

Summa deperdat, metuens, aut ampliet ut rem.

Omnes hi metuunt uersus : odere poetas.

Faenum habet in cornu : longe fuge. dummodo risum

35 Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico.

[p. 59]

Et, quodcunque semel chartis illeuerit, omneis

Gestiet a furno redeunteis scire, lacuque

Et pueros, & anus. agedum pauca accipe contra.

Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas,

40 Excerpam numero. neque enim concludere uersum

Dixeris esse satis : neque, si quis scribat, uti nos,

Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.

Ingenium cui sit, cui mens diuinior, atque os

Magna sonaturum : des nominis huius honorem.

45 Iccirco quidam, comoedia, necne poema

Esset, quaesiuere, quod acer spiritus, ac uis

Nec uerbis, nec rebus inest : nisi quod pede certo

Differt sermoni, sermo merus. at pater ardens

Saeuit, quod meretrice nepos insanit amica

50 Filius : uxorem grandi cum dote recusat :

Ebrius &, magnum quod dedecus, ambulat ante

Noctem cum facibus. nunquid Pomponius istis

Audiret leuiora, pater si uiueret ? ergo

Non satis est puris uersum perscribere uerbis :

55 Quem si dissoluas, quiuis stomachetur eodem,

Quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,

Olim quae scripsit Lucillius, eripias si

Tempora certa, modosque : &, quod prius ordine uerbum est,

Posterius facias, praeponens ultima primis :

60 Non, ut si soluas, postquam discordia tetra

Belli ferratos postes, portasque refregit :

Inuenias etiam disiecti membra poetae.

Hactenus haec : alias iustum sit, necne, poema.

Nunc illud tantum quaeram : merito ne tibi sit

65 Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer

Ambulat, & Caprius, rauci male, cumque libellis,

[p. 60]

Magnus uterque timor latronibus : at, bene si quis,

Et uiuat puris manibus, contemnat utrunque.

Vt sis tu similis Caeli, Birrique latronum :

70 Non ego sim Capri, neque Sulci : cur metuas me ?

Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos :

Queis manus insudet uulgi, Hermogenisque Tigelli ?

Non recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus.

Non ubiuis, coramue quibuslibet. in medio qui

75 Scripta foro recitent, sunt multi : quique lauantes :

Suaue locus uoci resonat conclusus. inanes

Hoc iuuat, haud illud quaerentes, num sine sensu,

Tempore num faciant alieno. laedere gaudes

Inquis : & hoc, studio prauus facis. unde petitum

80 Hoc in me iacis ? est auctor quis denique eorum,

Vixi cum quibus ? absentem qui rodit amicum :

Qui non defendit alio culpante : solutos

Qui captat risus hominum, famamque dicacis :

Fingere qui non uisa potest : commissa tacere

85 Qui nequit : hic niger est : hunc tu Romane caueto.

Saepe tribus lectis uideas coenare quaternos :

E quibus unus auet, quamuis aspergere cunctos,

Praeter eum, qui praebet aquam : post, hunc quoque potus,

Condita cum uerax aperit praecordia Liber.

90 Hic tibi comis, & urbanus, liberque uidetur

Infesto nigris. ego, si risi, quod ineptus

Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum :

Liuidus, & mordax uideor tibi ? mentio si qua

De Capitolini furtis iniecta Petilli

95 Te coram fuerit : defendas, ut tuus est mos.

Me Capitolinus conuictore usus, amico-

Que a puero est : causaque mea permulta rogatus

[p. 61]

Fecit : &, incolumis laetor quod uiuit in urbe.

Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud

100 Fugerit. hic nigrae succus lolliginis : haec est

Aerugo mera : quod uitium procul abfore chartis,

Atque animo prius, ut, si quid promittere de me

Possum aliud, uere promitto. liberius si

Dixero quid, si forte iocosius : hoc mihi iuris

105 Cum uenia dabis. inseuit pater optimus hoc mi,

Vt fugerem, exemplis uitiorum quaeque notando.

Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque

Viuerem uti contentus eo, quod mi ipse parasset :

Nonne uides, Albi ut male uiuat filius ? utque

110 Barrus inops ? magnum documentum, ne patriam rem

Perdere quis uelit. a turpi meretricis amore

Cum deterreret : Sectani dissimilis sis.

Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti

Possem : deprensi non bella est fama Treboni,

115 Aiebat. sapiens uitatu, quidque petitu

Sit melius, causas reddet tibi : mi satis est, si

Traditum ab antiquis morem seruare, tuamque,

Dum custodis eges, uitam, famamque tueri

Incolumem possim. simulac durauerit aetas

120 Membra, animumque tuum : nabis sine cortice. sic me

Formabat puerum dictis : &, siue iubebat,

Vt facerem quid : habes auctorem, quo facias hoc :

Vnum ex iudicibus selectis obiiciebat :

Siue uetabat : an hoc inhonestum, & inutile factum,

125 Necne sit, addubites : flagret rumore malo cum

Hic, atque ille ? auidos uicinum funus ut aegros

Exanimat : mortisque metu sibi parcere cogit :

Sic teneros animos aliena opprobria saepe

[p. 62]

Absterrent uitiis. ex hoc ego sanus ab illis,

130 Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus, &, queis

Ignoscas, uitiis teneor. fortassis & istinc

Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

Consilium proprium. neque enim, cum lectulus, aut me

Porticus excepit, desum mihi. rectius hoc est :

135 Hoc faciens, uiuam melius : sic dulcis amicis

Occuram : hoc quidam non belle. nunquid ego illi

Imprudens olim faciam simile ? haec ego mecum

Compressis agito labris. ubi quid datur oci,

Illudo chartis. hoc est mediocribus illis

140 Ex uitiis unum : cui si concedere nolis,

Multa poetarum ueniat manus, auxilio quae

Sit mihi : nam multo plures sumus : ac ueluti, te,

Iudaei, cogemus in hanc concedere turbam.

COMMENTARII.

[1] Eupolis, atque Cratinus] hi fuerunt poetae comici ueteris comoediae. de Eupoli M. Tullius epist. ad Atticum lib. 6. Ἔυπολιν τὸν τῆς ἀρχαίας quis non dixit ab Alcibiade nauigante in Siciliam detectum esse in mare ? [Att., VI, 1] &c.

[1] Cratinus] interpres Pindari εἴδ. στ. Ὀλυμπ’ . producit hunc Cratini uersum in Boeotos Οὗτοι δ’ εἰσὶν συοβοιοτικὸν πεζοφόρων γένος ἀνδρῶν [Schol. uetera in Olymp., 6, 152], & Plutarchus in uita Periclis scribit Periclem (fuerunt enim fere aequales) ab eo dictum esse κεφαληγερέταν· [Vit. Pericl., 3] quod idem ualet, atque capite oblongo, & amplo, & quasi congregato. de eodem infra Horatius epist. ad Maecenatem 3. lib. 1. Prisco si credis Maecenas docte Cratino, [Epist., I, 19, 1] &c.

[2] Atque alii, quorum comoedia] id est, & alii ueteris comoediae scriptores. erat autem uetus comoedia liberior, ac maledicentior, quam ut aures hominum ferre possent. sic saty. x. Illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est, Hoc Stabant. [Serm., I, 10, 16]

[5] famosus] male audiens. supra Od. iii. lib. 3. Iam nec Lacaenae splendet adulterae Famosus hospes. [Carm., III, 3, 25] M. Tullius lib. 2. de oratore ad Quintum Fratrem. Non pol (inquit) audeo. Nam me ad famosas uetuit mater accedere. [De orat., II, 68]

[6] Lucillius] significat, satyram, cuius inuentor fuit Lucillius, ueteris comoediae locum occupasse. hunc Lucillium Bassum insectatur urbane, id est, suo more Horatius saty. x de eodem sic M. Tullius lib. 1. de finibus Nec uero, ut noster Lucillius, recusabo, quo minus omnes mea legant. Vtinam ille Persius : Scipio [p. 63] uero, & Rutilius multo etiam magis : quorum ille indicium reformidans, Tarentinis, ait se, & Consentinis, & Siculis scribere. facete is quidem, sicut alias. sed nec tam docti tunc erant, ad quorum iudicium elaboraret, & sunt illius scripta leuiora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris [Serm., I, 10, 2] . idem epist. ad Atticum lib. 12. Cato me quidem delectas : sed etiam Bassum Lucillium sua. [Att., XII, 5] Idem tamen lib. 2. de oratore sub persona Crassi, Lucillium hominem doctum, & perurbanum appellat.

[7] Mutatis tantum pedibus] quia Lucillius hexametris fere uersibus, illi iambeis mores hominum notabant.

[8] Emunctae naris] id est, sagax, acri iudicio, sagaciter odorans hominum mores, & uitia : naribus acutis. tralatio est, uel allegoria. Nam ut, qui sunt emunctae natis, nisi quid aliud obstat, sagaciter olfaciunt odores : ita qui nares habent mucore obstructas, minus sunt in sentiendis odoribus sagaces, eadem ratione uerbum odorari pro eo, quod est, acute, & celeriter percipere, atque intelligere, & peruestigando consequi, usurpatur a M. Tullio, Verr. de iuredicundo. huius uero erat ars, & malitia miranda, quod acutissime tota prouincia, quid cuique esset necesse, indagare, & odorari solebat. [Verr., II, 2, 54] & in epistolis ad Atticum multis locis.

[8] durus componere uersus] durus in componendis uersibus uide annotationem ad Od. viii. lib. 4. eiusdem generis est id, quod statim sequitur. piger scribendi ferre laborem. [Ad Carm., IV, 8, 8]

[11] Cum flueret lutulentus, erat quod tollere] cum uersus profunderet inuenustos, incultos, atque illepidos, erat tamen aliquid, quod probares, & sumeres. huic loco respondent ea quae sunt sat. x. At dixi fluere hunc lutulentum : saepe ferentem Plura quidem rollenda relinquendis, tollenda, [Serm., I, 10, 50] id est, sumenda. ut epist. de arte poetica hoc tibi dictum Tolle memor. [Ars, 367] & epist. ad Numicium lib. 1. partem, uel tolleret omnes. [Epist., I, 6, 44] & epist. ad Maecenatem ii. at tu quantum uis, tolle benigne. [Epist., I, 7, 62] alii tollere accipiunt pro eo, quod est amputare, & resecare : a quibus dissentio. nam locus ille, qui est saty. x. perspicue declarat per tollenda, ea significari, quae sumenda, & probanda sunt, ut suo loco docebimus. Quictilian. lib. 10. ad hunc locum respiciens scribit illa. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucillium fluere lutulentum, et esse aliquid, quod tollere possis, putat. [Serm., I, 10, 2]

[13] nam ut multum, nil moror] id est, nam si quis multum scribat, nihili aestimo, manum non uerterim, sic epist. ad Vallam. lib. 1. nam uina nihil moror illius ora. [Epist., I, 15, 16] Virgilius Aen. v. nec dona moror.

[14] Crispinus] de quo supra saty. 1. [Serm., I, 1, 120]

[14] minimo me prouocat] minimo subaud. digito. prouerbium est a gestu eorum, qui alterum ad certamen prouocant, natum. nam minimum digitum porrigunt, illum a se contemni significantes, proinde ac si eum possint uel minimo digito percellere, ac peruertere.

[14] accipe si uis] uerba Crispini Horatium prouocantis.

[17] Dii bene fecerunt] respondet Horatius Diis habeo gratiam, uel benefici ac benigni erga me suerunt Dii immortales, quod me parui animi, & paucorum uerborum finxerunt. notandum hoc loquendi genus. Dii bene [p. 64] fecerunt. quod par est illi usitationi bene factum.

[18] perpauca loquentem] sic saty. 6. huius lib. Vt ueni coram singultim pauca locutus. [Serm., I, 6, 56] Mendose habent omnes libri loquentis praeterquam Faërnensis, in quo scriptum est loquentes. Sed s. alia manu et in litura.

[19] At tu conclusas hircinis] id est, imitare uentum, qui ex follibus fabrorum ferrariorum exspiratur tandiu, quoad ferrum ab igne molliatur : quibus uerbis significat uersus eius esse uel inanes, ac leues : uel inflatos ac turgidos. Hircinis follibus autem, id est, ex corio hircino factis.

[21] Beatus Fannius, ultro, etc.] O beatum (inquit Horatius) Fannium, cui populus ultro, id est, non petenti, capsas in quibus eius libri conderentur ac seruarentur imaginemque ad memoriam eius prodendam detulit, cum mea etc. hunc Fannium ineptum uocat saty. 10. his uerbis aut crucier, quod Vellicet absentem Demetrius ? aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conuiua Tigelli ? [Serm., I, 10, 79] Sic loquitur M. Tullius in oratione pro Plancio. Itaque hac spe decedebam, ut mihi populum Romanum omnia delaturum putarem. [Planc., 26] et epistula ad. P. Nigidium Figulum lib. 4 nec mihi quicquam tali tempore in mentem uenit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit . Alii hunc locum sic explicant, beatus Fannius, cuius capsae ultro in bibliothecam Augusti fuerunt delatae cum imagine ; quibuscum equidem pugnare nolim, praesertim cum, utranque explicationem sequamur, semper intelligere nos oporteat, Fannii poemata in aedem Apollinis et Musarum esse recepta : ueruntamen priorem explicationem malo.

[25] Erue] cod. ii Vatic. Iann. Faëern. Torn. Rainutii Card. elige.

[24] Quod sunt, quos genus hoc minime] id est, ob id, quod sunt non pauci, qui non delectantur, immo uero offenduntur satyris : ii scilicet, qui reprehensione digni sunt, quales sunt auari, ambitiosi, libidinosi, adulteri, scelerati, impii, uasorum et signorum plus aequo studiosi, mercatores et similes.

[28] Stupet Albius aere] miro signorum, et uasorum aereorum amore, studioque ducitur, eaque supra modum amat, et admiratur. Sic loquitur Virgilius Georg. ii Hoc stupet attonitus rostris. [Georg., II, 508] Horatius saty. vi Qui stupet in titulis [Serm., I, 6, 17] .

[29] Hic mutat merces] emit, comparat, permutat. Vide supra annotationem ad Od. xvi lib. 1. [Ad Carm., I, 16, 25] de uerbo mutandi.

[30] Ad eum quo Vespertina] ad occidentem, Virgilius lib. 5 Aeneid. Vespere ab atro consurgunt uenti. [Aen., V, 19] Horatius Od. xv lib. 4. [Carm., IV, 15, 15] ad ortum Solis ab Hesperio cubili.

[30] Quin per mala praeceps] ut supra epist. I lib. I Impiger extremos curris mercator ad Indos per mare paup. fugiens per saxa, per ignes

[31] uti puluis collectus turbine] puluerem uento concitatum uocant Graeci Poetae κονιορτόν. Itaque hoc nomen uidetur exprimere uoluisse.

[33] uersus] praesertim satyricos, id est, urbanos et mordaces.

[34] Faenum habet in cornu] intellige, haec dici ab improbis et uitiosis hominibus, quibus inuisi sunt poetae. Conuenit prouerbium in homines acres, promtos, uiribus corporis aut ingenii facultate instructos ac paratos ad iniuriam, si qua inferatur, propulsandam atque adeo ad lacessandum, si quis occurrat malo dignus. Plutarchus in Crasso huius prouerbii originem indicans, ait a bobus qui cornu petunt, prouerbium esse natum, quorum cornibus Romani solebant faenum appendere, ut sibi ab eis cauerent [p. 65] homines in uia forte occurentes. Narrat idem Plutarchus. Sicinnium quendam de Crasso dicere solitum, faenum eum habere in cornu sic ille. Ἴσχυε δὲ καὶ χάριτι καὶ φόβῳ· φόβῳ δ´ οὐκ ἔλαττον. Ὁ γοῦν πλεῖστα πράγματα παρασχὼν τοῖς καθ´ αὑτὸν ἄρχουσι, καὶ δημαγωγοῖς Σικίννιος, πρὸς τὸν εἰπόντα, τί δὴ μόνον οὐ σπαράττει τὸν Κράσσον, ἀλλὰ παρίησιν αὐτὸν· χόρτον ἔχειν φησὶν ἐπὶ τοῦ κέρατος. ἐιώθεισαν δὲ Ῥωμαῖοι τὸν κυρίττοντα τῶν βοῶν ὑπὲρ τοῦ φυλάττεσθαι τοὺς ἐντυγχάνοντας, χόρτῳ περιελίσσειν τὸ κέρας. [Crass., 7]

[34] dum modo risum Excutiat sibi] ita est ridiculorum dictorum cupidus, ut, dumodo quippiam false dicat, ne amicis quidem parcere uelit. Aristoteles lib. 4 de moribus ad Nicomachum scribit scurram, quem βωμολόχον Graece nominat, eo differre ab urbano, quod urbanus ita salse dicat, ut neminem offendat, aut ut etiam delectet, scurra autem ridiculo moderari non possit, tum nec sibi, nec aliis parcat, dummodo risum moueat. Verba Aristotelis sunt haec : ὁ δὲ βωμολόχος, ἥττων ἐστὶ τοῦ γελοίου καὶ οὔτε ἑαυτοῦ, οὔτε τῶν ἄλλων ἀπεχόμενος, εἰ γέλωτα ποιήσει. excutiat autem risum, id est profusum moueat.

[36] Et, quodcumque semel chartis illeuerit] id est, quodcumque per iocum, et ludum scripserit.

[37] furno] in quo coquitur panis. Iccirco magna semper eo turba conuenit et uetularum, et puerorum.

[37] Lacuque] lacus uas amplissimum, ubi calcantur uuae. M. Tullius in Bruto sic ego istis censuerim, et nouam istam quasi de musto ac lacu, feruidam orationem fugiendam, nec illam praeclaram Thucydidis nimis ueterem, tamquam Anicianam notam, persequendam. [Brut., 83] Est etiam lacus (ut docet Varro lib. 4 de lingua Latina) lacuna magna, ubi aqua contineri potest, quo modo credibilius est hoc loco accipiendum esse, ut intellegamus, pueros et anus aquandi causa ad lacum iuisse et e lacu redire. [Ling. Lat., V, 5] Propertius lib. 2 Cui fuit indocti fugienda haec semita uulgi, Ipsa petita lacu nun mihi dulcis aqua est. [Eleg., II, 23, 1] Horatius epist. 1 lib. 1 , lacus et mare sentit amorem Festinantis heri. [Epist., I, 1, 84]

[38] Agedum pauca accipe] respondet Horatius ad ea, quae cum in omne genus poetarum, tum in satyrarum scriptores dicta fuerant.

[42] sermoni propiora] orationi solutae similiora, quam uersibus, sic epist. ad Augustum nec sermones ego mallem Repentes per humum, quam res componere gestas. [Epist., II, 1, 250]

[43] mens diuinior] M. Tullius item in oratione pro Archia poeta ait poetam natura ipsa ualere et mentis uiribus excitari, etquaqsi diuino spiritu afflari. [Arch., 18] Vide annotationem ad illum locum Ingenium misera . etc. de arte poetica .

[44] magna sonaturum] Priscianus lib. 2 producit hunc locum et ait soniturum esse usitatius quam sonaturum.

[45] iccirco quidam comoedia] sic M.Tullius in orat. perf. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut nonnumquam uix in his numerus et uersus intelligi possit. [Or., 12]

[47] Nisi quod pede certo] comica oratio merus est sermo, praeter quam quod certo, ac definito numero ab oratione soluta differt, sic M. Tullius in orat. perf. Itaque uideo uisum esse nonnullis, Platonis et Demosthenis locutionem, etsi absit a uersu, tamen, quod incitatius fertur et clarissimis uerborum luminibus [p. 66] utatur, potius poema putandum, quam comicorum poetarum, apud quos, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis, nisi quod uersiculi sunt.

[48] at pater ardens] aduersarium facit occurentem ei rationi, propter quam putent quidam comoediam merum sermonem esse, non poema : nempe quia desit ei spiritus acer, & uis poetica, hoc modo. atqui saepe (inquit) uidemus in comoedia senem induci a poeta, filio libidinose, atque intemperanter uiuenti, scortanti, omnia quae habeat, profundenti, uxorem bene dotatam recusanti, ante noctem cum facibus ambulanti grauiter irascentem : ut Demeam apud Terentium, Teuropidem apud Plautum. non deest igitur comoediae uis, nec spiritus. sic epist. de arte poetica Interdum tamen & uocem comoedia tollit, Iratusque Chremes tumido delitigat ore. [Ars, 94]

[49] saeuit] excandescit, irascitur χαλεπαίνει. Plautus Epid. Sed memento, si quid saeuiunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre. [Epid., 659] uide annotat. ad Od. xxxiii. lib. 1. [Ad Carm., I, 33, 12]

[49] nepos] luxuriosus, ἄσωτος uide annotata ad Od. i. epod. in extremo.

[52] nunquid Pomponius istis Audiret] dissoluit id, quod responsum fuerat ab aduersatio, hoc modo. patres (inquit) quotidie solent ita filiis suis succensere potantibus, & scortantibus : & Pomponius adolescens libidinosus, & luxuriosus, si eius pater uiueret, aeque aspere obiurgaretur. hunc Pomponium quasi aliud agens, uellicat : in quo genere reprehendendi, & diuinus est Horatius, & ceteros omnes satyrarum scriptores longo interuallo superauit.

[41] Ergo non satis est, &c.] id est, non est igitur satis uersum facere uerbis puris, & lectis, si ordine uerborum commutato, ac numero dissoluto, restet sermo quotidiano sermoni similis : &, quali patres domi cum filiis uti solent.

[56] personatus] pater comicus, & qui in scena, seu in comoedia patris personam sustineat.

[57] his, ego quae, &c.] si ea, quae ego nunc scribo, & quae Lucillius scripsit olim, dissoluas, modosque, ac numeros tollas, ordinem denique uerborum immutes, non ita inuenias partes orationis poeticae dissolutae, ac dissipatae, ut si Ennii uersum sumas, eumque ordine uerborum conuerso, dissolutum legas. exempli gratia : si haec Enniana, postquam discordia tetra Belli ferratos, &c. dissoluas, ordineque uerborum turbato ita legas, Postquam ferratos belli postes, & portas tetra discordis refregit, non reperietur hic sermo quotidianus, sed poeticus.

[63] alias] alias quaeremus, &c. Sed dubitandum non est, quin Comoedia sit poema : neque Horatius dubitat, ut apparet ex lectione libri de arte poetica [Ars, 45] .

[65] Sulcius & Caprius] accusatores acerrimi.

[66] rauci male] admodum rauci, ex quo significat eos admodum uocales, & clamosos fuisse, seu plurimum uoce contendere solitos esse. obtunditur enim uox, & raucescit nimium clamando.

[71] libellis] accusatoriis : in quibus habent maleficorum nomina, & crimina perscripta.

[p. 67]

[67] Magnus uterque timor] id est, uterque ualde horribilis latronibus, & sicariis.

[54] puris manibus] puris a caede ἁγνοῖς. ut supra annot. ad Od. xxii. lib. 1. scelerisque purus. [Carm., I, 22, 1]

[70] Non ego sim Capri, &c.] quanuis tu sis latronum similis : si sim Caprio, & Sulcio dissimilis, quid est cur metuas me ?

[71] Nulla taberna meos habeat] Et quid est, quod metuas me, si libri mei nulla in taberna, nullaque in columna sint uenales, neque legantur a uulgo ? ad columnas prostabant libri. ut in epist. de arte poetica mediocribus esse poetis Non Dii, non homines, non concessere columna. [Ars, 372]

[72] Queis manus insudet uulgi] id est, quos emtos uulgus manibus terat, & Tigellius unus e uulgo ? urbane, & salse Hermogenem Tigellium, qui doctus haberi uolebat, unum e multis facit, & in uulgo numerat.

[35] Nec recito cuiquam, nisi] haec aliquantum separanda sunt a superioribus hoc modo : praeterea non recito cuiquam, nisi amicis, idque inuitus. quid est igitur, quod me pertimescas, aut uersus meos ? in quibusdam libris scriptum reperi, Nec recitem, quae scriptura mihi non displiceret, quin ego uero eam secutus essem, nisi uidissem hanc uulgatam, & ferri posse, & quattuor librorum ueterum auctoritate confirmari.

[75] quique lauantes] & qui in balneis. sic enim loquuntur Latini scriptores. supra saty. 3. dum tu quadrante lauatum Rex ibis. [Serm., I, 3, 137]

[76] Suaue locus resonat] haec dicuntur ex sententia, & persona gloriosorum, leuiumque poetarum, in balneis sua scripta recitare solitorum.

[76] inanes Hoc iuuat] haec refert Horatius, leues, & inanes homines libenter, & cupide in balneis recitant, non quaerentes apud se num stulte, num intempestiue illud faciant.

[77] sine sensu] ἀναισθήτως, sine iudicio. supra saty. 3. Communi sensu plane caret. [Serm., I, 3, 66]

[79] studio] ἐκ προνοίας. ἐξεπίτηδες, data opera, de industria. eo autem prauus es, quod prudens, & de industria laedis alterum. uides hic nomen prauus mire adiuuare uim uerbi facis.

[80] in me iacis ?] mihi obiicis ? tralatio ducta ab iis, qui iaculantur. M. Tullius pro Quinctio. ita fit, ut ego, qui tela depellere, & uulneribus mederi debeam, tum id facere cogar, cum etiam telum aduersarius nullum iecerit. [Pro Quinct., 2] Idem translate. pro Q. Roscio comoedo quin tu hoc crimen aut obiice, ubi licet agere, aut iacere noli, ubi non oportet.

[81] rodit] obscure laedit, & insectatur. ut infra epist. ad Lollium lib. 1. [Epist., I, 18, 82]

[82] solutos Qui captat risus γελωτόποιος qui risum mouere studet.

[84] commissa] arcana, occulta consilia suae fidei commissa. ut epist. xviii. lib. 1. Commissumque teges, & uino tortus, & ira. [Epist., I, 18, 38]

[85] hic niger est : hunc tu Romane] id est, hic est improbis moribus, ingenioque infido. puto Horatium respicere ad symbolum illud Pythagoricum, quod monet μὴ γεύεσθαι τῶν μελανούρων. id est, ne gustemus de iis, quibus nigra est cauda, quo uetabat Pythagoras (ut interpretatur Plutarchus περὶ παιδῶν ἀγωγῆς .) συνδιατρίβειν μέλασιν ἀνθρώποις διὰ κακοήθειαν [De lib. educ., 17, 4, 12e], id est, uersari cum hominibus, qui nigri essent morum improbitate. Dici etiam [p. 68] potest Horatium alludere ad prouerbium illud μὴ τῷ μελαμπύγῳ περιτύχης [ Erasmus Ad. 1043 ] id est, caue ne in uirum, qui nigro sit podice, incidas : quod ab historia Cercopum natum est, qui a matre fuerant praemoniti, ut cauerent ne in melampygum inciderent. uide Suidam. Ego tamen malo nigrum hoc loco μελάνουρον. quam μελάμπυγον intelligi, cum μελάμπυγος nomen sit honestum. Nam Hercules dictus est μελάμπυγος. quasi minime mollis, minimeque impudicus.

[86] Saepe tribus lectis] in singulis lectis magna ex parte ueteres illi quaterni discumbebant. ita in ternis lectis, discumbebant duodeni. plures autem, quam quaternos in singulis lectis discumbere, erat incommodum, ac sordidum : ex quo illa M. Tullii in Pisonem. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum (laudabo mimicum) ne magnopere quidem quicquam, praeter libidines, sumtuosum. toreuma nullum, maximi calices, & hi, ne contemnere suos uideatur, Placentini, [Pis., 27] &c. Graeci stipati, quini in lectulis, saepe plures, ipse solus bibiturus, qua eodem de solio ministrentur.

[87] E quibus unus] id est, e quibus conuiuis unus gestit salse in omnes dicere, praeterquam in conuiuatorem.

[1] quauis] quauis ratione, quouis modo. Catullus difficile est, uerum hoc qualibet efficias. [Carm., 76, 13] idem ad Rauidum. Quid uis ? qualibet esse notus optas ?

[87] aspergere] falsis dictis carpere, & uellicare. sic M. Tullius pro Laterensi. hunc tu uitae splendorem maculis aspergis istis ? [Planc., 12] Idem epist. ad Cecinam lib. 6. Ex eodem fonte se hausturum intelligit laudes suas, e quo sit leuiter aspersus. [Fam., VI, 6] sic loquuntur & Graeci. Athenaeus lib. 12. ex Hegisandro. Ἀρίστιππος ῥαινόμενος μὲν ὑπὸ τῶν τοῦ Διονυσίου θεραπόντων, σκωπτόμενος δ’ ἐπὶ τῷ ἀνέχεσθαι, ὑπ’ ᾽Αντιφῶντος· εἰ δ’ ἁλιευόμενος ἐτύγχανον, ἔφη, καταλιπὼν τὴν ἐργασίαν ἂν ἀπῆλθον [Deipn., XII, 544d] ;

[88] Praeter eum, qui praebet aquam] praeter eum, qui dat coenam, id est, conuiuatorem. conuiuator enim balneum calfaciebat, aquamque praebebat, qua lauarent conuiuae, ut diximus supra ad illum locum Od. xix. lib. 3. quis aquam temperet ignibus. [Carm., III, 19, 6] neque uero necesse habeo sententiam eorum refellere, qui uolunt hoc loco legi. praebet, aqua, ut praebet, per se, & separatim legatur, & subaudiatur coenam, aut aliquid simile. nam uerbum praebere, accusandi casum semper desiderat, neque unquam uideo a scriptoribus omitti, ac subintelligi. ut M. Tullius ad Quintum Fratrem lib. 2. ante diem viii. Idus Aprilis sponsalia Crassipedi praebunt, huic conuiuio puer optimus Q. tuus, meusque, quod perleuiter commotus fuerat, defuit.. [Ad Quint., II, 6] Horatius saty. ii. lib. 2. nec sic, ut simplex Naeuius, unctam Conuiuis praebebit aquam. [Serm., II, 2, 68] sic loquuntur & Graeci ὕδωρ παρέχειν. Athenaeus lib. 4 [Deipn., IV, 173b] & παρέχειν στέγην, ἅλας, ἔλαιον, ὄξος. quod Latini praebere rectum, salem, oleum, acetum dicunt. Horatius saty. v. huius lib. Proxima Campano ponti quae uillulae, rectum praebuit : & parochi, quae debent, ligna, salemque. [Serm., I, 5, 45] ex quo idem Horatius saty. viii. lib. 2. [Serm., II, 8, 36] conuiuatorem, parochum uocat περὶ τὸ παρέχειν, quod ualet, praebere : & parochi dicebantur, qui legatis salem, & ligna praebebant.

[88] post, hunc quoque potus] postea autem ne conuiuatori quidem parcit sed hunc quoque aspergit, tum scilicet, cum uino caluit, & cum potus est.

[p. 69]

[89] Condita cum uerax aperit praecordia] id est, cum Bacchus ueritatis amator, & simplex, aperit arcana consilia in praecordiis condita. Catullus condita pectoris . appellat, carmine de coma Beren. supra Od. xxi. lib. 3. [Carm., III, 21, 13] amphora dixit plerunque lene tormentum duro ingenio admouere. nulla sententia uerior, nulla certior, quam uino ingenium cuisque indicari, atque aperiri. sic Od. xi. epod. Simul calentis inuerecundus Deus Feruidiore mero arcana promorat loco. [Epod., 11, 13] & lib. de arte poetica ad Pisones Reges dicuntur multis ungere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborent, An sit amicitia dignus. [Ars, 434] His consentanea sunt illa Theognidis, Ἐν πυρὶ μὲν χρυσόν τε, καὶ ἄργυρον ἵδριες ἄνδρες Γινώσκουσ’·ἀνδρὸς δ’ οἶνος ἔδειξε νόον, Καὶ μάλα περ πινυτοῦ, τὸν ὑπὲρ μέτρον ἤρατο πίνων, ὥστε καταισχῦναι καὶ πρὶν ἐόντα σοφόν. [Eleg., 499]

[90] Hic] quem proxime descripsi, ibi, E quibus unus auet, &c.

[92] Pastillos Rufillus] hic uersus iam supra positus est saty. 2. [Serm., I, 2, 27]

[94] De Capitolini] Petillius Capitolinus cum furti, aut peculatus accusatus esset, corona e Capitolio sublata, iudicio absolutus est. Anno superiore cum essem Romae, Clemens Teueninus Gallus, homo Romanarum antiquitatum studiosissimus, ostendit mihi domi suae nummum argenteum : cuius in antica parte, expressa erat figura templi Capitolini, & circum signatum nomen Petillius : in postica Iouis effigies, & circumscriptum cognomen Capitolinus, de eodem saty. x. & cum Dura tibi peragendarei sit causa Petilli. [Serm., I, 10, 26]

[95] defendas, ut tuus est mos] alloquitur eum, a quo sua scripta reprehendi, ac metui uidet, tanquam nimis dentata, & aculeata : & cui se inuisum, & formidolosum esse intelligit, ueluti nigrum, ac μελάνουρον. defendas (inquit) Petillium iudicio absolutum, si forte de eo mentio incidat, tuo more, id est, non liberaliter, neque candide : sed maligne, perfidiose, atque insidiose : his uerbis, quae deinceps sequuntur ; Me Capitolinus, &c. in codicibus Faer. & Don. scriptum est conuictore usus amico, sine coniunctione que.

[100] hic nigrae succus lolliginis] huiusmodi oratio (inquit Horatius) occultae maleuolentiae, obscurique, atque insidiosi odii plenissima est. quid ita ? quia quamuis te Petillii absolutione laetari, eique bene uelle simules, eo tamen, quod te mirari dicis, quonam pacto sit absolutus, significas eum non fuisse innocentem, neque gratis esse absolutum. succum lolliginis appellat orationem inuidiae, ac maleuolentiae plenam, quae alterius famae maculam aspergat. ab atramento lolliginis piscis ducta tralatio est. de quo sic Varro lib. 4. lolligo (inquit) quod subuolat, littera commutata. Nam primo uoligo. [Ling. Lat., V, 13] Describit autem hic hominem improbum, perfidum, atque insidiosum, qui, quae nihil ad rem pertineant, laudet : ea autem, de quibus quaeritur, carpat, & uituperet.

[101] haec est Aerugo] aerugo, aeris est uitium. M. Tullius Tuscul. 4. aes Corinthiacum tardius in aeruginem incidit. haec est aerugo mera, [Tusc., IV, 14] id est, hoc est graue uirus, & uenenum uitae, & pestis amicitiae, ut loquitur Catullus ad Rufum, Siccine subrepsti mi, atque intestina perurens, Sic misero eripuisti omnia nostra bona ? Eripuisti, eheu, nostra crudele uenenum Vitae, eheu, nostrae pestis amicitiae. [Carm., 77, 3]

[101] Quod uitium, &c.] quam maleuolentiam amicitiae simulatione tectam, ita esse abfuturam, & ab animo meo (quod prius est) & a scriptis, [p. 70] promitto, ut quiduis aliud, si quid est, quod de me spondere, ac recipere possim.

[105] inseuit pater optimus hoc mi] hunc locum in omnibus exemplaribus & manu scriptis, & excusis corruptum, detractione unius litterae in uerbo insueuit, & mutatione e , in i , in prouocabulo me, restitui, atque emendaui, cum antea legeretur inseuit pater optimus hoc me : nisi quod in uno codice impresso scriptum reperi, inseuit pater optimus hoc me. quarum scripturarum utraque uitiosa est. Nam primum inseuit uerbum est absolutum, seu potius, ut Grammatici appellant, neutrum παθητικόν. Quare longe abest ab eo, ut duos accusandi casus suo iure postulare debeat, nempe me, & hoc. nisi si quis dicat me pro mihi positum esse, ut loquebantur antiqui, auctore Festo, quod mihi non sit uerisimile. Deinde si quis dicat hoc, esse sexti, aut septimi casus, & insueuit, dictum esse pro assuefecit : ne id quidem bene procedet. nam dicimus Latine assuefeci me labori, uigiliis, studio litterarum, inediae, & similibus : non autem, assuefeci me labore, &c. Itaque dicendum fuerat, insueuit pater optimus huic me, id est, assuefecit me huic rei. Iam uero quod nonnulli ita dicunt, insueuit me instituere, ut hoc fugerem, &c. mera somnia. nam neque placet mihi uerbum instituere subintelligi, &c. foris peti : neque hoc sentit Horatius, quod illi uolunt. non enim significat se a patre esse assuefactum, ut hoc, id est, certum uitium : sed ut omnia uitia fugeret, exemplis ea notando. Itaque, ne sim longior, primum sic contendo hunc locum esse legendum, ut a me emendatus est : deinde sic eum explico : pater optimus hoc mihi inseuit, ut quaeque uitiorum fugerem, inseuit, inquam, ea uitia notando exemplis. insuesco quidem nusquam memini me legere usurpatum, nisi significatione absoluta. ut Lucretius lib. 4. Nam facit ipsa suis interdum faemina factis, Morigerisque modis, & mundo corpore culta, ut facile insuescat secum uir degere uitam. [Nat. Rer., IV, 1280] Sallustius coniuratione Catilinae Ibi primum insueuit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, uaesa caelata mirari, [Con. Cat., 11] &c.

[109] Nonne uides, &c.] haec sunt exempla. attende autem mirum poetae artificium, qui dum simulat se hoc agere, ut exponat, quemadmodum a patre fuerit institutus, quasi aliud agens, multorum uitia urbanissime notat. quod reprehendendi genus & satyricum est, & ab Horatio diuinitus usurpatum, ac seruatum : a Juuenali & Persio aut ignoratum, aut neglectum.

[110] magnum documentum] Barrus libidinose, & luxuriose uiuendo ad egestatem redactus, magno documento est omnibus, ne rem a maioribus relictam dissipent, ac profundant.

[112] Sectani dissimilis sis] hoc exemplo deterrebat Horatius pater Horatium filium, ne meretricum amore caperetur, atque irretiretur.

[115] sapiens uitatu, &c.] a philosopho (dicebat Horatio filio Horatius pater) disces quid sit expetendum, quid fugiendum : & quamobrem hoc sit fugiendum, illud expetendum. mihi satis est traditam a ueteribus consuetudinem retinere, uitamque, ac famam tuam, tantisper dum puer es, & impubes, ab omni dedecore, ac turpitudine integram tueri. sic saty. vi. quid multa ? pudicum, Qui primus uirtutis honos, seruauit ab omni Non solum [p. 71] facto, uerum opprobrio quoque turpi. [Serm., I, 6, 83]

[119] durauerit aetas] corroborauerit, confirmauerit. durare enim est durum efficere, ut Od. xxiiii. lib. 3. nec Borea finitimum latus, Durataque solo niues Mercatorem abigunt. [Carm., III, 24, 38] saty. iiii. lib. 2. Rectius Albanam fumo duraueris uuam. [Serm., II, 4, 72] Od. xvi. epod. Aere, dehinc ferro durauit sacula. [Epod., 16, 65] interdum significationem habet absolutam, idemque ualet, quod apud Graecos διαμένειν, καρτερεῖν. id est, permanere, obfirmato animo esse, ut Virgilius Aen. 1. Durate, & uosmet rebus seruate secundis. [Aen., I, 207] Horatius transfert ad res inanimatas, & tribuit ei casum accusandi Od. xiiii. lib. 1. ac sine funibus Vix durare carinae Possint imperiosius Aequor ? [Carm., I, 14, 7] M. Tullius in Catone usurpat pro uerbo permanendi, Iam sensus moriendi, si aliquis esse potest, is ad exiguum tempus durat, praesertim in sene. [Senect., 20] Horatius epist. 1. lib. 1. Iidem eadem possunt horam durare probantes ? [Epist., I, 1, 82] Idem saty. vi. huius lib. Pransus non auide, quantum interpellet inani Ventre diem durare, [Serm., I, 6, 127] &c. id est, καρτερεῖν, & ἀνέχεσθαι uel διατελεῖν. Lucretius lib. 4. acremque dolorem Praebent, ut nequeant contra durare feroces. [Nat. Rer., IV, 716] Idem lib. 3. nec autem Cassum anima corpus durare, & sensibus uri sola potest. [Nat. Rer., III, 561] Terentius adelph. Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest. [Adelph., 554]

[120] nabis sine cortice] per te sapere poteris. alienis praeceptis non egebis. ductum ab iis qui primum nare discunt. tum enim sibi diffidentes, subere, aut cortice nituntur.

[121] Formabat] instituebat, docebat, ut epist. ad Augustum lib. 2. Mox etiam pectus praeceptis format amicis. [Epist., II, 1, 128] uide annot. ad Od. x. lib. 1. [Ad Carm., I, 10, 3]

[122] habes auctorem] dicebat pater.

[123] Vnum ex iudicibus selectis] selecti iudices dicebantur ii, qui a praetore urbano uel ex senatorio, uel ex equestri ordine, uel ex tribunis aerariis, (non enim semper idem ordo praefuit rebus iudicandis) seligebantur, atque in albo proponebantur. M. Tullius in oratione pro Cluentio Deinde praetores urbani, qui iurati debent optimum quenque in selectos iudices referre, nunquam sibi ad eam rem, Censoriam ignominiam, impedimento esse oportere duxerunt. [Cluent., 43]

[124] an hoc inhonestum] aiebat pater. omnes fere libri manu scripti habent inutile factum. quos securus sum. tolerabilis est tamem uulgata lectio factu.

[125] flagret rumore malo] id est, cum male audiat : cum de eo male existiment homines. ita dixit Horatius flagrare rumore malo, ut M. Tullius flagrare infamia, flagrare inuidia. [Verr., I, 2]

[126] auidos uicinum funus ut aegros] quo modo mors uicinorum terret aegros edaces, & intemperantes, eosque cogit ab iis abstinere, quae morbum alunt, & fouent : ualetudini operam dare : medico denique obtemperare : sic adolescentium animos infamia eorum, qui profuse, turpiter, & flagitiose uiuunt, ad pudorem, & honestatem, & parsimoniam a libidine, & luxuria reuocat. saty. proxima, conuiuas auidos appellat. & vi. ait se non auide pransum domi ociari. & Od. xxviii. lib. 1. nautas auidos. [Carm., I, 28, 18]

[127] exanimat] exterret. ita enim loquuntur Latini : metu exanimatus sum.

[129] ex hoc] ex his praeceptis paternis.

[129] sanus] integer, & purus ab iis uitiis, quae sunt foeda, & insanabilia. sequitur infra uerbum teneor, ad quod uox sanus pertinet, nec est quicquam [p. 72] subintelligendum.

[72] &, queis Ignoscas] id est, & uenia dignis.

[131] fortassis & istinc, &c.] attende tria hic ab Horatio poni, quae cuiusque nostrum uitia minuere possint, praesertim mediocria, & sanabilia : longam aetatem, ut epist. ii. lib. 2. Lenior, & melior fis accedente senecta ? [Epist., II, 2, 211] amicum liberum, consilium proprium. Iam quantum prosit homini liber amicus, ex hoc intelligere licet, quod saepe maiorem utilitatem capimus ab inimicis acerrimis, quam ab amicis : quia hi peccata nostra oratione sua eleuant, aut etiam probant, nobisque magno nostro malo blandiuntur, & assentantur, malos & stultos medicos imitantes, qui uulnera, aut ulcera scalpello tangere non audent, ueriti ne quid offendant : illi autem uitia nostra uel occultissima insectantur, & exagitant. quod Cato dicere solebat, ut tradit M. Tullius in Laelio his uerbis, Scitum est enim illud Catonis, multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces uideantur. illos uerum saepe dicere, hos nunquam. [Amic., 24] quibuscum concinunt illa Plutarchi in libro πῶς ἄν τις ὑπ’ ἐχθρῶν ὀφελοῖτο. Ὅθεν ὀρθῶς ὁ Ἀντισθένης εἶπεν, ὅτι τοῖς μέλλουσι σώζεσθαι ἤ φίλῶν δεῖ γνησίων ἢ διαπύρων ἐχθρῶν· οἱ μὲν γὰρ νουθετοῦντες τοὺς ἁμαρτάνοντας· οἱ δὲ λοιδοροῦντες ἀποτρέπουσι. ἐπεὶ δ´ ἡ φιλία τὰ νῦν ἰσχόφωνος γέγονεν ἐν τῷ παῤῥησιάζεσθαι, καὶ τὸ κολακεῦον αὐτῆς λάλον ἐστί, τὸ δὲ νουθετοῦν ἄναυδον, ἀκουστέον ἐστὶ πρὸς τῶν ἐχθρῶν τὴν ἀλήθειαν. [De capienda ex inimicis utilitate, 89b] id est, Vnde praeclare Antisthenes, iis, qui salui futuri sint, opus esse aut germanis, atque ingenuis amicis : aut acribus & feruidis inimicis. illi enim monendo : hi conuictando. & maledicendo a peccatis deterrent, & auocant. Sed quando hoc tempore amicitia, ubi libere est cum amico loquendum, titubanter, & singultim loquitur : & eius quidem monitio elinguis & muta est : assentatio autem loquax, audienda est ab inimicis ueritas. Et Isocrates πρὸς Νικοκλ. in ceteris, quibus priuati homines possunt fieri meliores, παῤῥησιαν numerat, καὶ τὸ φανερῶς ἐξεῖναι τοῖς τε φίλοις ἐπιπλῇξαι, καί τοῖς ἐχθροῖς ἐπιθέσθαι ταῖς ἀλλήλων ἁμαρτίαις. [Nicocl., II, 3] consilium autem proprium est id, quod quisque suopte iudicio, & suapte sponte cepit. Non est autem cuiuslibet bonum consilium capere, sed hominis bene a natura informati, id est, τοῦ εὐφυοῦς qui per se & quid rectum sit, uidet : & quod tale esse iudicauit, id omni studio persequitur, atque expetit. ille autem ipse est de quo Hesiodus, οὗτος μὲν πανάριστος, ὃς αὐτὸς πάντα νοήσῃ Φρασσάμενος, τά κ’ ἔπειτα καὶ ἐς τέλος ᾖσιν ἀμείνω. [Op., 293]

[133] neque enim, cum lectulus] haec sunt referenda ad id proximum, quod antecedit, consilium proprium. sic Pythagoras iubebat suos discipulos, quicquid aut egissent, aut dixissent interdiu, commemorare uesperi, hoc modo, Ποῖ παρέβην ; τίδ’ ἔρεξα ; τί μοι δέον οὐκ ἐτελέσθη, Ἀρξάμενος ἀπὸ πρώτου, ἐπέξιθι και μετέπειτα. Δειλά μεν ἐκπρήξας ἐπιπλήσσεο· χρηστὰ δὲ τέρπου [Att., 42 sq.] id est, quo iui, quid egi ? quid, quod non oporteret, a me factum est ? &c.

[134] desum mihi] deesse sibi, est non uti bonis ac facultatibus sibi uel a natura datis, uel a fortuna oblatis : ut si quis optime a natura informatus, acerrimo ingenio praeditus, rebus necessariis instructus, atque adeo abundans, ac circunfluens, uoluptatibus & inertiae se dedat, nihil dignum tot, & tantis opportunitatibus ex se promat : si quis alicuius liberalissimi, atque [p. 73] opulentissimi principis amicitiam nactus, sua negligentia, & culpa rem suam minus bene gerat. M. Tullius ad Trebatium epist. lib. 7. Imperatorem liberalissimum habes, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit, ne ipse tibi defuisse uideare. [Fam., VII, 7] Idem Officiis 3. Quare quantum conniti animo potes, quantum labore contendere, tantum fac ut efficias, ne ut committas, ut, cum omnia tibi suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse uideare. [Off., III, 2] Horatius sat. 1. lib. 2. haud mihi deero, Cum res ipsa feret. [Serm., II, 1, 17] & saty. ix. huius lib. haud mihi deero, Muneribus seruos corrumpam. [Serm., I, 9, 57]

[136] nunquid ego illi, &c.] dii prohibeant, ut quicquam tale admittam. non committam, ut mihi tale facinus, aut erratum excidat imprudenti. non dissimile est illud, quod narrat Plutarchus de Platone in eo, quem paulo ante commemoraui libro, πῶς ἄν τις ὐπ’ ἔχθρῶν. Ὁ μὲν οὖν Πλάτων ὁσάκις ἀχημονοῦσιν ἀνθρώποις παραγένοιτο, πρὸς αὑτὸν ἀπιὼν εἰώθει λέγειν Μή που ἄρ´ ἐγὼ τοιοῦτος ; [De capienda ex inimicis utilitate, 88e] id est, Quoties Plato hominibus indecorum quippiam aut loquentibus, aut agentibus praesto fuisset, solebat discedens sic apud se dicere, nunquid ego talis sum ?

[137] imprudens] insciens, λανθάνων ἐμαυτόν.

[138] compressis labris] tacitus, συμμύων.

[36] ubi quid datur oci, Illudo chartis] ubi suppetit aliquid ocii, ego has meas cogitationes mando litteris, & scribo satyras.

[140] concedere] ignoscere, uel locum dare.

[142] ac, ueluti te Iudaei, &c.] ridicule cum Iudaeis poetas confert, significans tantam esse poetarum turbam, ac multitudinem, tantamque in scribendo pertinaciam, ut, quemadmodum Iudaei plerosque ad suam superstitionem, suasque ceremonias pertrahere, ac perpellere solent : ita poetae hominibus sua studia improbantibus, facile sint uim allaturi, eosque ad sententiam suam perducturi. tale illud Platonis lib. α. πολιτ. in princip. Ὁρᾷς οὖν ἡμᾶς, ἔφη, ὅσοι ἐσμεν, πῶς γὰρ οὐ ἢ τοίνυν τούτων, ἔφη, κρείττους γένεσθε, ἢ μένετε αὐτοῦ. [Rep., I, 327c] id est, Viden’ igitur (inquit) quam multi simus ? Quidni ? aut igitur nobis estote potentiores, aut state istic illico.

[143] concedere] ire, uenire, transire. M. Tullius de diuinat. lib. 2. Caeli enim distributio, quam ante dixi, & certarum rerum notatio docet, unde fulmen uenerit, quo concesserit. [Diuin., II, 20] Idem Catil. 1. si te parentes timerent, atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses : ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. [Cat., I, 7] Terentius Heautont. Esto : at certe concedas aliquo ab eorum ore aliquantisper. [Heaut., 572]