I. 1. Sacram ancoram solvere. xxiv

Huic finitum est illud, quod apud Graecos celebratur : Ἱερὰν ἄγκυραν χαλάζειν, id est Sacram solvere ancoram, quoties ad extrema praesidia confugitur. Translatum a nautis, qui maximam ac validissimam ancoram vocant eamque tum demum mittunt, cum extremo laborant discrimine. Lucianus in Jove tragoedo : Ἄκουσον δὴ ἱεράν, φασίν, ἄγκυραν καὶ ἣν οὐδεμιᾷ μηχανῇ ἀπορρήξεις, id est Audi jam sacram, ut aiunt, ancoram quamque nulla vi queas abrumpere. Sic enim appellat argumentum insolubile. Rursum in Drapetis : Ἔδοξεν οὖν σκοπουμένους τὴν ὑστάτην ἄγκυραν, ἣν ἱερὰν οἱ ναυτιλλόμενοί φασι, καθιέναι, id est Visum est igitur re perpensa extremam ancoram, quam nautae sacram nominant, demittere. Rursum in Apologia : Μία μοι ἴσως ἐκείνη ἄγκυρα ἔτι ἄβροχος, id est Mihi fortassis una illa ancora adhuc superest integra, id est illud mihi adhuc superest quo possim confugere. Euripides in Helena :

Ἄγκυρα δή μου τὰς τύχας ὀχεῖ μόνη,

id est

Mihi ab unica fortuna pendet ancora,

hoc est dumtaxat spes mihi superest. Aristides in Themistocle : Καὶ ὥσπερ τῆς ἱερᾶς ἀγκύρας τῆς ἐκείνου φωνῆς ἐχόμενοι, id est Ac velut a sacra ancora de illius voce pendentes. Divus Chrysostomus de Lazaro contione 4. conscientiam appellat ἱεραν ἄγκυραν, quod illa nunquam patiatur hominem abripi vi cupiditatum veluti ventorum procella, quin obnitatur.

Index Adagiorum