IV. 1. Dulce bellum inexpertis. i

Et elegans cum primis et multorum literis celebratum adagium est : Γλυκὺς ἀπείρῳ πόλεμος, id est Dulce bellum inexperto. Id ita reddit Vegetius libro De re militari III, capite XIV : Nec confidas satis, si tiro praelium cupit ; inexpertis enim dulcis est pugna. Citatur ex Pindaro : Γλυκὺ δὲ πόλεμος ἀπείροισιν, ἐμπείρων δέ τις ταρβεῖ προσιόντα νιν καρδίᾳ περισσῶς, id est Dulce bellum inexpertis, ast expertus quispiam horret, si accesserit cordi supra modum.

Sunt quaedam in rebus mortalium quae quantum habeant discriminis ac malorum non intelligas, nisi facto periculo.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici,

Expertus metuit.

Bella res et splendida videtur inter aulicos obambulare proceres, in regiis versari negotiis ; at senes, quibus usu penitus cognita res est, ab ea felicitate libenter abstinent. Suave videtur amare puellas, sed iis qui nondum senserunt quantum amori insit amari. Ad eundem item modum accommodari poterit ad quodvis negotium multo cum periculo multisque conjunctum malis, quod nemo velit capessere nisi juvenis et rerum imperitus. Siquidem Aristoteles in Rhetoricis hanc adfert causam cur juventa sit audacior, contra senecta timidior, quod illis imperitia rerum confidentiam pariat, his multorum experientia malorum timiditatem et cunctationem.

Quod si quidquam est in rebus mortalium quod cunctanter aggredi conveniat, immo quod oporteat modis omnibus fugere, deprecari, propellere, certe bellum est, quo non alia res vel magis impia vel calamitosior vel latius perniciosa vel haerens tenacius vel taetrior et in totum homine indignior, ut ne dicam Christiano. At dictu mirum quam hodie passim, quam temere, quam quavis de causa suscipitur, quam immaniter ac barbarice geritur, non tantum ab ethnicis, verum etiam a Christianis ; nec profanis modo, verum etiam a sacerdotibus et episcopis ; nec solum a juvenibus et imperitis, verum etiam a senibus et toties expertis ; nec a plebeis tantum et vulgo natura mobili, sed potissimum a principibus, quorum officium erat temerarios stultae multitudinis motus sapientia rationeque componere. Neque desunt jureconsulti ac theologi qui ad ista tam nefaria faces admovent et frigidam, quod aiunt, suffundunt. Quibus rebus fit ut nunc bellum adeo recepta res sit, ut demirentur homines esse cui non placeat ; adeo probata, ut impium ac poene dixerim haereticum sit improbasse rem unam omnium, ut sceleratissimam, ita miserrimam quoque. At quanto justius erat illud demirari, quis malus genius, quae pestis, quae intemperia, quae Furia primum in hominis mentem immiserit rem usqueadeo beluinam ut placidum illud animal, quod natura paci benevolentiaeque genuit, quod unum omnium saluti prodidit, tam ferina vesania, tam insanis tumultibus in mutuam rueret perniciem. Id quod magis etiam admirabitur quisquis animum a vulgo receptis opinionibus ad ipsam rerum vim ac naturam perspiciendam converterit ac seorsum hinc hominis imaginem, hinc belli simulachrum vere philosophicis oculis aliquantisper contempletur. Primum igitur, si quis habitum modo figuramque corporis humani consideret, an non protinus intellecturus est naturam — vel potius Deum — animal hoc non bello sed amicitiae, non exitio sed saluti, non iniuriae sed beneficientiae genuisse ? Nam caeterorum animantium ununquodque suis instruxit armis : taurorum impetus armavit cornibus, leonum rabies unguibus, apris fulmineos affixit dentes, elephantos praeter cutem et molem promuscide quoque tutatus est, crocodilum crustis velut laminis communivit, delphinis teli vice pinnas addidit, histricem spinis, raiam aculeis defendit, gallis calcar affixit ; alia testis, alia corio, alia cortice communivit. Sunt quorum incolumitati pernicitate prospexit, veluti columbis ; sunt rursum quibus venenum teli vice tribuit. Addidit his speciem taetram ac beluinam, addidit oculos truces, vocis stridorem ; insevit nativa quaedam dissidia. Solum hominem nudum produxit, imbecillem, tenerum, inermem, mollissima carne, cute levi. Nihil usquam in membris quod ad pugnam aut violentiam datum videri possit ; ut ne dicam interim quod caetera fere statim ut nata sunt sibi sufficiunt ad vitam tuendam, solus homo sic prodit ut multo tempore totus a subsidio pendeat alieno. Nec fari novit nec ingredi nec cibum capere, vagitu tantum implorat opem, ut vel hinc conjici possit solum hoc animal totum amicitiae nasci, quae mutuis officiis et coit et cohaeret potissimum. Proinde natura voluit hominem vitae munus non tam sibi quam benevolentiae acceptum ferre, quo videlicet intellegeret sese gratiis esse dicatum ac necessitudini. Tum speciem dedit non taetram et horridam, uti caeteris, sed mitem ac placidam, amoris ac benevolentiae notas prae se ferentem. Tribuit oculos amicos et in his animi signa. Daedit brachiorum sinus ad complexum. Daedit osculi sensum, quo ceu copularentur et sese contingerent animi. Uni risum attribuit, alacritatis indicium ; uni lacrimas, clementiae et misericordiae symbolum. Quin et vocem dedit, non minacem et horrendam sicut beluis, sed amicam et blandam. Nec his contenta natura sermonis et rationis usum uni tribuit, quae quidem res ad parandam et alendam benevolentiam in primis valet, ne quid omnino per vim inter homines gereretur. Insevit odium solitudinis, amorem sodalitatis ; indidit penitus benevolentiae semina. Fecit ut quod est saluberrimum, idem sit et suavissimum. Quid enim amico jucundius ? At rursum, quid aeque necessarium ? Proinde, si maxime liceret absque mutuo commercio commode vitam agere, nihil tamen jucundum videri possit absque socio, nisi si quis prorsus hominem exuerit et in feram degenerarit. Addidit insuper liberalium disciplinarum studium et cognitionis ardorem, quae res, ut potissimum abducit hominis ingenium ab omni feritate, ita ad conciliandas necessitudines praecipuam vim habet. Siquidem nec affinitas nec sanguinis propinquitas artioribus aut firmioribus amicitiae vinculis adstringit animos, quam societas honestorum studiorum. Super haec admirabili quadam varietate dotes tum animorum tum corporum inter mortales partita est, nimirum ut singuli in singulis invenirent quod vel amarent ac suspicerent ob excellentiam, vel ob usum et necessitatem ambirent et amplecterentur. Denique indidit divinae mentis scintillulam, ut nullo etiam ostenso praemio, tamen per se iuvet bene mereri de omnibus ; id enim Deo maxime proprium ac naturale suo beneficio consulere universis. Alioqui, quid illud est quod haud vulgarem animo sentimus voluptatem, ubi quempiam per nos servatum intellegimus ? Et ob hoc ipsum homo carus est homini quod insigni quopiam beneficio obstrictus est. Proinde Deus in hoc mundo velut simulachrum quoddam sui constituit hominem, ut ceu terrenum quoddam numen saluti prospiceret omnium. Sentiunt hoc ipsa etiam bruta, cum videamus non mitia solum, verum etiam pardos et leones et his immitiores bestias in magnis periculis ad hominis opem confugere. Hoc extremum omnibus asylum, haec ara est sanctissima universis, haec nulli non sacra est ancora. Hominis effigiem utcumque depinximus ; nunc belli simulachrum ex adverso cum hac, si videtur, componamus. Jam igitur videre te puta barbaras cohortes ipso vultu sonoque vocis horrendas, hinc atque hinc instructas ferratas acies, formidabilem armorum crepitum simul et fulgorem, inamabilem tantae multitudinis fremitum, oculos minaces, rauca cornua, terrificum taratantarae cantum, bombardorum tonitrua — non minus formidolosa veris, sed magis noxia — clamorem insanum, concursum furiosum, immanem laniationem, cadentium et occidentium crudeles vices, congestas strages, undantes cruore campos, fluvios humano tinctos sanguine. Fit interea nonnunquam ut frater incidat in fratrem, affinis in affinem, amicus in amicum, et communi furore jam debacchante in ejus viscera stringat ferrum, a quo ne verbo quidem unquam fuerat laesus. Denique tantum malorum habet illa tragoedia, ut a commemoratione quoque pectus humanum abhorreat. Ut interim non referam illa vulgaria prae his leviaque : protritas passim segetes, exustas villas, incensos pagos, abacta pecora, constupratas virgines, tractos in captivitatem senes, direpta fana, latrociniis, praedationibus, violentia plena confusaque omnia. Utque taceam illa quae felicissimum etiam ac iustissimum bellum consequi solent : expilatam plebem, oneratos proceres, tot senes orbos et simul in caede liberorum infelicius occisos quam si hostis mali sensum una cum vita sustulisset, tot anus destitutas et crudelius quam ferro peremptas, tot matronas viduas, tot liberos orphanos, tot domus funestas, tot opulentos ad inopiam redactos. Nam de morum pernicie quid attinet loqui, cum nemo nesciat universam vitae pestem semel e bello proficisci ? Hinc pietatis contemptus, hinc legum neglectus, hinc ad quidvis audendum sceleris promptus animus. Hoc fonte nobis tam ingens latronum, raptorum, sacrilegorum, percussorum turba scatet. Et quod est omnium gravissimum, haec tam exitialis pestilentia nescit se suis continere spaciis, sed in uno quopiam angulo nata non solum finitimas velut contagio pervadit, verum etiam procul semotas vel mercede vel per affinitatis aut foederis occasionem in communem tumultum ac rerum tempestatem pertrahit. Quin etiam bellum e bello seritur, e simulato verum, e pusillo maximum exoritur, neque raro solet in his accidere quod de Lernaeo monstro fabulis proditum est. Hisce de causis, opinor, veteres illi poetae, qui rerum vim ac naturam et sagacissime perspexerunt et aptissimis figmentis adumbrarunt, tradidere bellum ab inferis immitti, idque Furiarum ministerio ; neque quamlibet Furiam ad hoc negotii conficiendum esse idoneam. Deligitur omnium pestilentissima, Cui nomina mille, mille nocendi artes ; haec innumeris armata colubris tartarea buccina praecinit. Pan insano tumultu complet universa ; Bellona furiosum quatit flagellum ; Furor impius, ruptis omnibus vinculorum nodis, evolat horridus ore cruento. Neque non viderunt haec grammatici, quorum alii bellum κατ᾿ ἀντίφρασιν dictum volunt, quod nihil habeat neque bonum neque bellum, nec alia ratione bellum esse bellum quam Furiae sunt Eumenides ; alii malunt a belua deductum, quod beluarum sit, non hominum, in mutuum exitium congredi.

At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et civiliter degunt, gregatim incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omneis dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones, lupi, tigrides. Quanquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos : canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone pax est, inter venena convenit ; at homini nulla fera perniciosior quam homo. Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis ; nos praeter naturam arte cacodaemonum excogitatis instruimur homines in hominum perniciem. Nec illae quibuslibet de causis saeviunt, verum ubi vel fames stimulat in rabiem vel se peti sentiunt vel fetui suo timent. Nos, Deum immortalem, quam frivolis de causis quas bellorum tragoedias excitamus ! Ob inanissimos dicionum titulos, ob puerilem iram, ob interceptam mulierculam, ob causas his quoque multo magis ridiculas. Ad haec inter feras uni cum una bellum est idque perbreve ; et ut cruentissima pugna sit, una aut altera vulnerata discedit. Quando auditum est — id quod passim faciunt homines — centum milia beluarum multo laniatu concidisse ? Adde quod, ut feris quibusdam naturale dissidium est cum aliis diversi generis, ita rursum habent cum quibus genuina firmaque cohaerent amicitia. At homini cum homine et cuilibet cum quolibet jugis pugna est nec ullum satis firmum foedus inter ullos mortalium. Adeo quidquid a sua recessit natura in pejorem degenerat speciem quam si natura malitiam ingenuisset. Vis scire quam ferina, quam foeda, quam non digna homine res sit bellum ? Spectastine aliquando leonem cum urso commissum ? Qui rictus, qui rugitus, qui fremitus, quae immanitas, quae laniatio ! Inhorrescit qui spectat etiam in tuto. At quanto foedius spectaculum, quanto immanius, videre hominem cum homine tot armis, tot telis instructum confligere ! Quaeso te, quis homines crederet, nisi consuetudo mali sustulisset admirationem ? Ardent oculi, pallent ora, furorem praefert incessus, frendet vox, clamor insanus, totus homo ferreus est, crepant arma, fulminant bombardae. Mitius erat si cibi causa homo hominem devoraret, si sanguinem hauriret ; quanquam huc quoque ventum est a quibusdam, ut id odii gratia faciant, quod excusatius faceret usus aut necessitas. At nunc idem fit crudelius telis veneno tinctis, tartareis machinis. Nullum usquam hominis vestigium.

An credas hic ipsam naturam agnituram quod condidit ? Et si quis admoneat, an non merito hujusmodi verbis sit exsecratura facinus impium ? Quod novum spectaculum ego video ? Quis Tartarus hoc nobis portentum edidit ? Sunt qui me novercam appellent, quod in tam immensa rerum summa venena quaedam genuerim, quanquam et haec in hominis commodum cessura ; quod aliquot animantia parum mitia finxerim, etiamsi nulla fera tam immitis est quin arte et officiis possit cicurari : hominis cura mansuescunt leones, mitescunt dracones, serviunt ursi. Quae tandem est ista plus quam noverca, quae novam hanc beluam, totius mundi pestem, nobis dedit ? Unum animal totum genui benevolentiae, placidum, amicum, salutare. Quid accidit ut in hujusmodi feram degenerarit ? Nihil agnosco hominis illius quem finxi. Quis malus genius vitiavit opus meum ? Quae saga mentem humanum excantavit et incantavit beluinam ? Quae Circe nativam vertit formam ? Juberem ut ad speculum sese contemplaretur infelix ; sed quid cernant oculi, cum mens absit ? Tamen aspice te ipsum, si potes, furiose bellator, si quo pacto contingat resipiscere. Unde tibi minax crista verticis ? unde fulgens galea ? unde ferrea cornua ? unde pinnati cubiti ? unde squamae ? unde dentes aerei ? unde laminae  ? unde tela letifera ? unde vox plus quam ferina ? unde vultus iste plus quam beluinus ? unde tonitru et fulmen, ipso Jovis fulmine tum formidabilius tum nocentius ? Ego te divinum quoddam animal finxi ; quid venit in mentem, ut teipsum in tam immanem beluam transformares, ut nulla jam belua futura sit belua, si cum homine componatur ? Haec atque id genus alia permulta diceret, opinor, architectrix illa rerum natura. Proinde, cum sic conditus sit homo quemadmodum ostensum est, cum hujusmodi res sit bellum, quemadmodum nimium crebro sentimus, haud mediocriter admirandum videtur quis deus, qui morbus aut qui casus primum in humanum pectus immiserit ut letale ferrum in hominis stringeret viscera. Multis gradibus ad tam insignem vesaniam ventum sit oportet. Nemo siquidem repente fuit turpissimus, ut inquit poeta satyricus. Semperque malorum maxima sub umbra ac specie boni subrepserunt in vitam hominum. Olim igitur, cum rudes illi priscique mortales, nudi, sine moenibus, absque tecto vitam in silvis agerent, evenit aliquoties ut a feris ac beluis offenderentur. Cum his igitur primum homini bellum susceptum est, et vir fortis habebatur ac dux qui ferarum vim ab hominum genere depulisset. Quin et aequissimum videbatur jugulare jugulantes, trucidare trucidantes, praesertim cum nulla lacessitae injuria ultro nos impeterent. Ea res cum summae laudi duceretur — hinc enim deus factus est Hercules —, coepit animosa juventus passim venari bestias, exuvium ceu trophaeum ostentare. Deinde non contenti jugulasse, pellibus illarum sese munierunt adversus rigorem hiemis. Haec erant prima homicidia, haec spolia. Post haec longius progressi rem ausi sunt quam Pythagoras vehementer impiam arbitratus est et nobis poterat prodigiosa videri, nisi vetaret consuetudo, quae tantam ubique vim habet ut apud nationes quasdam pium fuerit habitum parentem grandaevum plagis obrutum in fossam depellere et eripere vitam illi per quem vitae munus contigerat ; sanctum haberetur carnibus affinium amicorum vesci ; pulchrum existimaretur virginem in Veneris fano prostare populo ; multaque eis absurdiora, quae si quis nunc referat tantum, nemo non sit abominaturus. Adeo nihil est tam scelerosum, nihil tam atrox quod et non probetur, si id commendet assuetudo. Ergo quod ausi sunt facinus ? Non veriti sunt vesci ferarum extinctarum cadaveribus, dentibus laniare carnem exanimem, haurire sanguinem, exsugere saniem et viscera, ut ait Ovidius, in viscera condere. Id facinus tametsi mitioribus ingeniis tum immane videretur, tamen commendavit usus et commoditas. Placuit et in deliciis cadaveris species. Carnes insepeliuntur crustis, condiuntur aromatibus, inscribitur titulus Hic situs est aper, hic sepultus est ursus. O cadaverosas voluptates ! Processum est longius. A noxiis feris itum est ad pecudes innoxias. Saevitum est passim in oves, animal sine fraude doloque, saevitum in leporem, non ob aliud crimen nisi quod esculentus esset. Nec temperatum a bove domestico, qui suo sudore diu familiam aluerat ingratam ; nulli volucrum, nulli piscium generi parcitum est, et eo processit gulae tyrannis ut nullum animal usquam tutum esset ab hominis crudelitate. Verum hoc quoque persuasit consuetudo ut saevitia non videretur in ullum animantis genus, modo ab hominis caede temperaretur. Sed in nobis fortasse situm est vitia quemadmodum mare non admittere ; verum ut admisso limitem praescribamus, id non est cuiquam in manu ; semel receptum utrumvis haud nostro ducitur arbitrio, sed suo fertur impetu. Posteaquam his rudimentis essent ad caedem excitati, persuasit ira ut homo hominem fuste saxove aut pugno peteret. Siquidem iis adhuc armis tum pugnabatur, opinor, et jam occidendis pecudibus didicerant hominem quoque minimo negotio posse perimi. Verum ista crudelitas diu constitit intra monomachias ; unius jactura bellum dirimebatur ; nonnunquam uterque cadebat, sed uterque vita indignus. Ad haec nonnullam etiam aequi speciem habebat sustulisse inimicum ; laudi quoque coeptum est dari, si quis violentum et pestilentem hominem — cujusmodi ferunt fuisse Cacum et Busiridem — confecisset orbemque monstris istius modi liberasset ; siquidem videmus hos etiam titulos in Herculis extare laudibus. Deinde concursum est a pluribus, ut quosque vel affinitas vel vicinia vel necessitudo conjunxerat. Et quod nunc latrocinium est, tum bellum erat. Saxis et sudibus praeustis etiamnum res gerebatur. Rivulus occurrens aut rupes aut simile quippiam obvium praelia dirimebat. Interea, dum crescit usu feritas, dum gliscunt irae, dum magis ardescit ambitio, furorem suum armant ingenio. Excogitantur arma qualiacumque, quibus se communirent, et excogitantur tela, quibus hostem perderent. Jam passim, jam frequentiore manu, jam armati conflictari coeperunt. Nec huic manifesto furori suus defuit honos. Bellum appellarunt et virtutem esse voluerunt si quis sui capitis periculo vim hostium a liberis, ab uxore, a pecore, a domesticis latebris propelleret. Atque ita paulatim una cum rerum cultu crescente malitia, bellum indicere coepit civitas civitati, regio regioni, regnum regno. Quanquam in re per se crudelissima, tamen remanebant adhuc humanitatis pristinae vestigia. Repetebantur res per fetialem, citabantur testes Superi, velitatione praeludebatur ad pugnam. Telis vulgaribus et virtute, non dolo, res agebatur. Nefas erat ferire hostem, nisi signo dato ; non licebat pugnare, ubi receptui cecinisset imperator ; denique virtutis et gloriae certamen erat magis quam occidendi cupiditas. Necdum arma movebantur nisi in exteros, quos ob id hostes, velut hospites, appellabant. Hinc nata sunt imperia, quorum nullum unquam fuit in ulla natione quod non fuerit multo generis humani sanguine paratum. Deinceps assiduae bellorum vices, dum vicissim alius alium ab imperio depellit et sibi vindicat. Posthaec, cum imperia quoque ad sceleratissimos mortales devenissent, jam in quoslibet pro libidine mota sunt arma ; neque male meriti, sed bene fortunati coeperunt maxime belli periculis esse obnoxii, et jam praelii scopus non laus esse sed sordidum lucrum aut hoc etiam sceleratius aliquid. Non dubito quin haec prospexerit sapientissimus ille Pythagoras, cum philosophico commento multitudinem hominum imperitam a laniandis pecudibus deterreret. Videbat futurum ut, qui nulla lacessitus injuria pecudis innoxiae sanguinem fundere consuevisset, idem commotus ira et injuria provocatus non metueret hominem interimere. Porro bellum quid aliud est quam multorum commune homicidium et latrocinium, hoc sceleratius quo latius patens ? Sed ridentur haec ceu deliramenta scholasticorum a crassis proceribus nostri temporis, qui cum praeter figuram nihil habeant hominis, tamen ipsi sibi plane dii videntur. Et tamen ab iis initiis huc videmus esse perventum insaniae, ut tota vita nihil aliud agatur. Belligeramur assidue, gens cum gente colliditur, regnum cum regno, civitas cum civitate, princeps cum principe, populus cum populo, et — quod ethnici quoque fatentur impium — affinis cum affini, cognatus cum cognato, frater cum fratre, filius cum patre ; denique — quod ego sane puto his omnibus atrocius — Christianus cum homine ; addam invitus — quod est atrocissimum — Christianus cum Christiano. Et, o caecitatem mentis humanae, haec nemo miratur, nemo detestatur. Sunt qui applaudant, qui vehant laudibus, qui rem plus quam tartaream sanctam appellent, ac principes ultro furientes instigant, oleum quod aiunt addentes camino. Alius e sacro suggesto promittit omnium admissorum condonationem, qui sub ejus principis signis pugnarint. Alius clamat : Invictissime princeps, tu modo serva mentem istam religioni faventem, Deus pugnabit pro te. Alius promittit certam victoriam, prophetarum voces ad rem impiam detorquens, interpretans illa : Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a daemonio meridiano, et Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis et Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Denique totus hic mysticus Psalmus ad res profanas, ad hos et illos principes detorquebatur. Nec deerant utrique parti tales prophetae, nec deerant talibus prophetis applausores. Tam bellaces audivimus conciones monachorum, theologorum, episcoporum. Itaque bellatur a decrepitis, bellatur a sacerdotibus, bellatur a monachis, et cum re tam diabolica Christum miscemus. Concurrunt acies utrimque crucis insigne praeferentes, quae vel ipsa poterat admonere quo pacto conveniat vincere Christianos. A sacro illo coelesti, quo perfecta illa et ineffabilis Christianorum conjunctio repraesentatur, curritur ad mutuam caedem et rei tam impiae Christum facimus et spectatorem et auctorem. Ubinam diaboli regnum est, si in bello non est ? Cur huc pertrahimus Christum, cui citius cum quovis lupanari conveniat quam cum bello ? Indignatur Paulus Apostolus ullam esse controversiam inter Christianos, ut judex sit adeundus qui litem dirimat. Quid si conspiceret nos toto orbe belligerantes et quamlibet levi de causa, immanius quam ulli bellarint ethnici, crudelius quam ulli barbari ? idque fieri auctoribus, hortatoribus, adjutoribus his qui pacificum illum et omnia conglutinantem pontificem repraesentant quique pacis omine salutant populum ? Neque me clam est quid jandudum mihi reclament Cares isti, quorum messis est e malis publicis. Bellum suscipimus inviti, aliorum coacti malefactis ; jus nostrum persequimur. Quidquid malorum habet bellum, illis feratur acceptum qui belli dedere causas. Sed quiescant interim paulisper et horum causationes suo loco refellemus ac fucum hunc, quo morbum nostrum praeteximus, detrahemus. Jam sicut hominem cum bello — hoc est animal placidissimum cum re longe immanissima — composuimus, quo magis perspicua fieret atrocitas, sic bellum cum pace — rem miserrimam pariter et sceleratissimam cum re felicissima simul et optima — comparemus, atque ita demum apparebit quantae dementiae sit tanto tumultu, tantis laboribus, tanto sumptu, tanto discrimine, tot calamitatibus affectare bellum, cum multo minoris emi possit concordia. Principio, quid in rerum natura dulcius aut melius amicitia ? Nihil profecto. Atqui, quid aliud est pax quam multorum inter ipsos amicitia ? Sicuti contra bellum nihil aliud est quam plurium simultas. Bonorum autem ea ratio est ut, quo latius pateant, hoc plus afferant commoditatis. Proinde, cum unius cum uno necessitudo res sit adeo suavis et salutaris, quam ingens erit felicitas, si regnum cum regno, si natio cum natione necessitudinis vinculo copuletur ! E diverso, malarum rerum ea est natura ut, quo latius manarint, hoc magis sint suo dignae vocabulo. Itaque, si miserum, si sceleratum est hominem cum homine ferro congredi, quanto calamitosius quantoque sceleratius est idem a tot hominum milibus fieri ! Concordia res parvae crescunt, discordia dilabuntur et magnae. Pax omnium bonarum rerum et parens est et nutrix. Bellum repente semelque quidquid est laetum, quidquid est pulchrum obruit, extinguit, abolet omniumque malorum Lernam quandam in vitam mortalium effundit. Pacis tempore, non secus ac si novum quoddam ver rebus humanis affulserit, coluntur agri, vernant horti, pascuntur laetae pecudes, aedificantur villae, extruuntur oppida, instaurantur collapsa, ornantur et augentur extructa, crescunt opes, aluntur voluptates, vigent leges, floret reipublicae disciplina, fervet religio, valet aequitas, pollet humanitas, calent artes opificum, uberior est quaestus pauperum, splendidior opulentia divitum. Efflorescunt honestissimarum disciplinarum studia, eruditur juventus, tranquillo fruuntur otio senes, bonis auspiciis nubunt virgines,

Laudantur simili prole puerperae

, florent boni, minus peccant mali. At simul atque belli saeva tempestas ingruerit, Deum immortalem, quam ingens malorum pelagus occupat, inundat, obruit universa. Abiguntur armenta, proteruntur segetes, trucidantur agricolae, exuruntur villae, tot seculis extructae florentissimae civitates una procella subvertuntur. Adeo proclivius erat laedere quam benefacere. Civium opes ad exsecrandos latrones ac sicarios transferuntur ; maerent domus metu, luctu et querimoniis, lamentis complentur omnia ; frigent artes opificum ; pauperibus aut jejunandum aut ad impias confugiendum artes. Divites aut ereptas deplorant facultates aut timent relictis, utroque modo miserrimi. Virginum aut nullae aut tristes et funestae nuptiae ; desolatae matronae domi sterilescunt. Silent leges, ridetur humanitas, nullum habet locum aequitas ; religio ludibrio est, sacri et profani nullum omnino discrimen. Corrumpitur omni vitiorum genere juventus, damnant longaevitatem suam luctuosi senes. Nullus honos honestis literarum studiis. In summa, plus malorum sentimus in bello quam ullius sermo possit assequi, nedum meus. Forte tolerari poterat, si bella calamitosos modo nos facerent, non etiam nocentes et impios ; si pax feliciores tantum redderet, non meliores quoque. Impius autem est quisquis bellum arcessit. Nimium, heu nimium malorum erat quibus assidue, velit nolit, vexatur, atteritur, absorbetur aerumnosa mortalitas. Ante bis mille ferme annos trecenta morborum nomina medicis sunt animadversa, praeter species jam et quotidie subnascentes novos et senectutem ipsam, morbum immedicabilem. Legimus alibi totas urbes terrae quassatione subrutas, alibi conflagrasse fulmine, alibi solidas etiam hiatu terrarum absorptas regiones, oppida suffossione cuniculorum corruisse, ut ne commemorem quantam hominum multitudinem jam ob assuetudinem contempti casus absumant, exundatio maris et fluminum, ruinae montium et aedificiorum, venena, lapsus, ferae, cibus, potus, somnus. Alium haustus in potu lactis pilus, alium acinum uvae, alium os piscis inhaerens gutturi praefocavit. Sunt quos subitum exanimarit gaudium, nam de vehementi dolore minus est mirum. Adde nunc fatales pestilentias non raro passim saevientes. Nulla pars orbis est unde non immineat periculum humanae vitae, alioqui per se quoque fugacissimae. Tantum undique malorum obturbat ut non sine causa Homerus hominem animantium miserrimum pronuntiaverit. Verum haec mala, quoniam nec vitari facile possunt nec nostro accidunt vitio, calamitosos tantum faciunt, non item facinorosos. Quid juvat tam innumeris obnoxios calamitatibus ultro sibi malum, perinde quasi desit, arcessere ? Et arcessere non quidvis malum, sed malum omnium multo taeterrimum, tam perniciosum ut unum vincat omnia, tam fecundum ut unum in se complectatur universa, tam pestilens ut non minus impios efficiat quam aerumnosos, ut miserrimos reddat nec tamen miserandos, nisi hos qui minime volunt et maxime sentiunt ? Adjice jam his omnibus quod pacis commoda latissime sese diffundunt et ad plurimos pertinent. In bello, si quid feliciter cecidit — quanquam, o superi, quid hic potest dici felix ? —, id ad paucos pertinet et eos indignos. Alterius salus alterius est exitium, alterius opes alterius sunt spolia, hujus triumphus illius est luctus, ut acerba sit infelicitas, immanis et cruenta felicitas. Quanquam plerumque fit ut, juxta Cadmeam, quam vocant, victoriam utraque pars ploret. Et haud scio an unquam bellum adeo cesserit feliciter, ut cordatum victorem suscepti non poenituerit. Ergo, cum pax res sit omnium tum optima, tum jucundissima, bellum contra res omnium miserrima, simul et sceleratissima, num hos sanae mentis arbitrabimur qui, cum illam mediocri negotio parare queant, hoc malint summis etiam difficultatibus arcessere ? Primum quam insuavis res primus ille belli rumor, deinde quantum invidiae subeundum principi, dum crebris decimationibus expilat suos. Quantum negotii in adjungendis aut retinentis auxiliis, quantum in arcessendis barbaricis cohortibus et mercenario milite. Quantum impendii simul et curarum in apparandis classibus, in extruendis aut sarciendis arcibus et praesidiis, in adornandis tentoriis, in fabricandis et comportandis machinis, armis, telis, sarcinis, vehiculis, commeatu. Quantum laboris exhauriendum in compingendis vallis, in evacuandis fossis, in suffodiendis cuniculis, in excubiis, in stationibus, in exercitamentis. Omitto jam metus, omitto pericula (Quid enim non metuendum in bello ?). Quis enumerare valeat incommoda vitae, quae stultissimi milites in castris perferunt et ob id majoribus digni quod sponte perferant ? Victum quem bos quoque fastidiat Cyprius, cubile quod aspernetur scarabaeus, somnos raros nec hos tuo datos arbitrio. Tentorium undique ventis pervium, ac ne tentorium quidem. Durandum sub dio, cubitandum humi, standum in armis, ferenda inedia, frigus, aestus, pulvis, imber ; serviendum ducibus, vapulandum ferulis ; quandoquidem nulla est ullius mancipii servitus indignior quam militum. Ad haec ad triste signum eundum in mortem, ut aut occidas immaniter aut cadas infeliciter. Tantum malorum suscipitur ut ad rem omnium miserrimam liceat pervenire. Tam immensis malis nos ipsos prius affligimus ut alios possimus affligere. Quod si velimus rem ad calculum vocare et veris rationibus expendere quanti bellum constet, quanti pax, profecto comperimus hanc vel decima parte curarum, laborum, molestiarum, periculorum, sumptuum, denique sanguinis posse comparari, quibus bellum arcessitur. Tantam hominum turbam educis in periculum, ut oppidum aliquod evertas ; at horum opera, vel citra periculum, aliud extrui poterat multo praeclarius oppidum. Sed nocere vis hosti. Jam hoc ipsum inhumanum ; attamen illud expende, num illi nocere non possis, nisi prius noceas tuis. Et furiosi videtur hominis tantum certi mali sumere, cum incertum sit quo sit alea belli casura. Verum esto rapuerit ad hanc vesaniam ethnicos vel stultitia vel ira vel ambitio vel avaritia vel immanitas sive — quod magis arbitror — ab inferis immissae Furiae ; unde hoc nobis in mentem venit ut Christianus in Christianum cruentum stringat ferrum ? Parricidium vocatur, si frater occidat fratrem ; at Christianus conjunctior Christiano quam ullus germanus germano, nisi firmiora sunt naturae vincula quam Christi. Quam absurdum est eos poene continenter inter se belligerari, quos una domus habet Ecclesia, qui ejusdem corporis membra communi capite gloriantur, nempe Christo, communem habent patrem in coelis, communi vegetantur spiritu, iisdem initiati sunt mysteriis, eodem redempti sanguine, eodem renati fonte, iisdem aluntur sacramentis, eidem militant imperatori, eodem vescuntur pane, ejusdem participes sunt calicis, communem habent hostem diabolum, postremo ad eandem omneis vocati sunt hereditatem ! Ubi sunt tam multa perfectae concordiae sacramenta, ubi tam innumera pacis documenta ? unum praeceptum Christus appellavit suum, nempe caritatis. Cum hac quid aeque pugnat atque bellum ? Felici pacis omine salutat suos ; discipulis praeter pacem nihil donat, praeter pacem nihil relinquit. In sacris illis precibus illud praecipue patrem orat ut, quemadmodum ipse idem erat cum eo, ita et sui, hoc est Christiani, idem essent secum. Jam plus audis quam pacem, plus quam amicitiam, plus quam concordiam. Christi typum habebat Salomon, quod Hebraeis pacificum sonat ; ab hoc sibi templum extrui voluit. David, alioqui diversis virtutibus egregie carum, tamen hoc elogio summovit ab extructione templi quod sanguinarius esset. Et tamen is auctore Deo bella fere gessit adversus impios, atque id sane eo seculo quo nondum docuerat ille Mosaicae legis absolutor etiam inimicos esse diligendos. Nato Christo, non bellum neque triumphos sed pacem canunt angeli. De nondum nato praecinuit vates ille mysticus : Et factus est in pace locus ejus. Universam illius doctrinam excute : nihil usquam reperies quod non spiret pacem, quod non sonet amicitiam, quod non sapiat caritatem. Et quoniam intellegebat pacem aliter non posse constare, nisi penitus contemptis his pro quibus mundus hic digladiatur, jussit ut ab ipso disceremus esse mites. Beati vocavit qui divitias et harum filiam, superbiam, pro nihilo ducerent, nam hos vocat pauperes spiritu ; beatos, qui voluptates hujus mundi spernerent — quos lugentes appellat ; beatos, qui se paterentur suis exturbari possessionibus, scientes hic nihil aliud esse quam exsilium, veram patriam, veram possessionem in coelo sitam esse piis ; beatos, qui bene merentes de omnibus impune et male audirent et malis afficerentur. Vetuit ne quis malo resisteret. Breviter, ut omnis illius doctrina tolerantiam et amorem praecipit, ita tota vita nihil aliud docet quam mansuetudinem. Sic ille regnavit, sic bellavit, sic vicit, sic triumphavit. Nec aliud inculcant Apostoli, qui purum adhuc Christi spiritum imbiberant et musto illo feliciter erant temulenti. Quid undique sonant omneis Pauli literae, nisi pacem, nisi lenitatem, nisi caritatem ? Quid Johannes loquitur, quid iterat nisi dilectionem ? Quid aliud Petrus ? Quid aliud omneis vere Christiani scriptores ? Unde tantus bellorum tumultus inter filios pacis ? An fabula est quod Christus se vitem appellat, suos palmites ? Quis unquam vidit palmitem pugnare cum palmite ? An vanum est quod non semel scripsit Paulus : Ecclesiam nihil aliud esse quam unum corpus e diversis membris connexum, adhaerens uni capiti, Christo ? Quis vidit oculum pugnare cum manu aut ventrem cum pede ? In hoc universo rerum omnium tam dissimilium harmonia est. In animalis corpore pax est membro cum membro ; quod quaeque pars dotis habet, non uni sibi habet, sed in commune omnibus. Si quid accidit unicuilibet, opitulatur universum corpus. An plus potest in perituro corpore naturae connexio quam in mystico et immortali copula spiritus ? An frustra precamur illud ex praescripto Christi : Fiat voluntas tua quemadmodum in coelo, sic et in terra ? In illa civitate summa concordia est. At Christus nihil aliud esse voluit suam Ecclesiam quam coelestem quendam populum in terris ad illius imaginem, quoad fieri potest, viventem, illo properantem, ab illa pendentem. Age, finge jam mihi nunc novum aliquem hospitem, vel e lunaribus illis civitatibus quas inhabitat Empedocles vel ex uno quopiam mundo eorum quos innumerabiles fabricatus est Democritus, in hunc nostrum venisse, quid rerum agatur cupientem cognoscere. Cumque de singulis edoctus audierit esse unum quoddam animal mire commixtum ex corpore, quod cum brutis habeat commune, ex animo, quo divinae mentis referat imaginem, id adeo esse generosum ut, quanquam hic exsulet, tamen caeteris omnibus imperet animantibus, quod ob coelestem originem semper ad coelestia nitatur et immortalia, quod in tantum curae fuerit aeterno numini ut, quoniam neque naturae viribus neque philosophiae rationibus assequi poterat quod affectabat, unicum filium suum huc delegarit, qui novum doctrinae genus inveheret. Deinde, simul atque totam Christi vitam ac decreta perdidicerit, cupiat ex aedita quadam specula videre quod audisset. Ubi conspexerit caetera animantia probe in suo genere degere ac naturae legibus duci, nihil appetere nisi quod dictet natura, unum animal inter se cauponari, negotiari, rixari, belligerari, nonne quodvis animal potius suspicabitur hominem esse, de quo audierat, quam ipsum hominem ? Deinde admonitus ab indice quid sit homo, jam dispiciat ubi sit grex ille Christianorum, qui coelestis illius doctoris institutum sequentes angelicae civitatis simulachrum exhibeant, an non ubivis potius judicabit habitare Christianos quam in hisce regionibus, in quibus tantam videret opulentiam, luxum, libidinem, fastum, tyrannidem, ambitionem, fraudem, invidiam, iracundiam, discordiam, rixas, pugnas, bella, tumultus, breviter omnium rerum quas Christus damnat majorem poene Lernam quam apud ullos Turcas aut Sarracenos ? Unde igitur pestis haec irrepsit in populum Christianum ? Nimirum paulatim hoc quoque malum, sicuti caetera pleraque, receptum est ab incautis : siquidem omne malum aut sensim obrepit in hominum vitam aut sub praetextu boni sese insinuat. Primum igitur irrepsit eruditio, velut idonea res ad confutandos haereticos, philosophorum, poetarum et oratorum literis armatos. Et initio quidem non ista discebantur a Christianis, sed quibus forte contigerant ante Christum cognitum, hi quod jam partum erat in pios conferebant usus ; eloquentia quoque, dissimulata magis quam spreta primum, deinde palam etiam comprobata. Proinde sub praetextu profligandi haereticos subrepsit ambitiosa rixandi libido, quae non mediocrem Ecclesiae pestem invexit. Tandem huc processum est ut in mediam theologiam totus sit receptus Aristoteles, et ita receptus ut hujus auctoritas poene sanctior sit quam Christi. Nam si quid ille dixit parum accommodum ad vitam nostram, licet interpretamento detorquere ; caeterum exploditur ilico qui vel leviter ausit Aristotelicis oraculis refragari. Ab hoc didicimus non esse perfectam hominis felicitatem, nisi corporis et fortunae bona accesserint ; ab hoc didicimus non posse florere rempublicam in qua sint omnia communia. Hujus omnia decreta cum Christi doctrina conamur agglutinare, hoc est aquam flammis miscere. Recepimus nonnihil et a Caesareis legibus propter aequitatem quam prae se ferunt ; et, quo magis convenirent, Evangelicam doctrinam ad eas quoad licuit detorsimus. At hae permittunt vim vi repellere, suum quemque jus persequi ; probant negotiationem, recipiunt usuram, modo moderatam ; bellum ceu rem praeclaram efferunt, modo justum. Justum autem esse definiunt quod indictum sit a principe, quamlibet puero aut stulto. Denique tota jam Christi doctrina dialecticorum, sophistarum, mathematicorum, oratorum, poetarum, philosophorum et jureconsultorum ethnicorum literis ita contaminata est ut maxima pars aevi consumenda sit, priusquam vacet arcanas scrutari literas, ad quas ut aliquando venias, tot tamen opinionibus mundanis infectus accedas oportet, ut Christi jam decreta aut prorsus offendant aut ad illorum dogmata torqueantur. Atque haec res adeo non improbatur, ut nefas sit eum de Christianis loqui literis, qui sese nugis Aristotelicis vel potius sophisticis totum ad ambas usque, quod aiunt, aures non expleverit. Quasi vero Christi doctrina sit ejusmodi ut non vel maxime possit esse communis omnium vel ullo pacto cum philosophorum sapientia consentiat. Post haec recepimus honoris nonnihil, sed ultro delatum, quem deinde veluti debitum coepimus exigere ; id visum esse non iniquum. Deinde recepimus opes, sed in pauperum subsidium distribuendas, post etiam in usus nostros. Quidni, posteaquam didicimus hunc esse caritatis ordinem, ut sibi quisque sit proximus ? Neque deerant praetextus huic malo : pium consulere liberis, aequum prospicere venturae senectuti. Postremo, cur rejiciam opes, inquiunt, si citra fraudem contingant ? His gradibus paulatim eo ventum est ut is optimus habeatur qui sit locupletissimus ; nec unquam major fuerit honos divitiis apud ethnicos quam hodie apud Christianos. Quid est enim omnino vel sacrum vel profanum quod non harum geratur arbitrio ? Videbatur his ornamentis convenire nonnihil imperii ; neque defuit qui voluerit cedere. Receptum est hoc quoque, sed gravatim et parce ; demum ita ut solo titulo contenti rem libenter in alios rejicerent. Postremo paulatim huc itum est ut episcopus sibi non videatur episcopus, nisi mundanae aliquid dicionis accesserit ; parum honestus abbas, si nusquam possit quod possunt tyranni. Tandem perfricta facie pudorem omnem abstersimus, omnia verecundiae repagula discussimus. Quidquid unquam apud ethnicos fuit avaritiae, quidquid ambitionis, quidquid luxus, quidquid fastus, quidquid tyrannidis, id imitamur, aequamus, vincimus. Et ut de levioribus interim sileam, an unquam apud ethnicos bellatum est aut aeque perpetuo aut crudelius quam inter Christianos ? Quas tempestates, quos bellorum aestus, quoties discissa foedera, quas strages his paucis annis conspeximus ? Quae natio cum qua non conflictata est ferro ? Et postea Turcam exsecramur, quasi possit ullum spectaculum esse Turcis jucundius quam quod illis quotidie mutuis cladibus exhibemus ipsi. Insaniebat Xerxes, cum ingentem illam multitudinem Graeciam invasurus educeret. An tibi constitisse animo videtur qui Atho monti minaces scripserit epistolas, ni cederet ; qui mari Hellesponto, quod parum commodum fuisset navigare volenti, plagas jusserit infligi ? Furebat Alexander ille magnus ; quis negat ? Optabat semideus ille plures mundos, quos devinceret  ; tanta gloriae febris juvenilem obsederat animum. Et tamen isti, quos Seneca non dubitat furiosos appellare latrones, bellabant humanius nobis, bellabant majore fide nec similibus machinis nec similibus artibus nec tam frivolis titulis quam bellamus Christiani. Si revolves ethnicorum historias, quam multos reperies duces qui miris artibus bellum declinarint, qui hostem officiis devincire quam armis devincere maluerint ! Quidam etiam cedere principatum prius habuerunt quam experiri Martem. Nos pseudochristiani nihil non rapimus ad occasionem belli. Ethnici bellatores, priusquam venirent ad arma, veniebant in colloquium. Apud Romanos omnibus temptatis mittebatur fetialis cum patre patrato, peragebantur ceremoniae ; nimirum morae quaerebantur, quae bellandi furorem temperarent. Atque his quoque peractis, non licebat manum conserere cum hoste nisi signo dato, quod ita dabatur ut miles nesciret quando dandum esset. Ac ne hoc quidem dato licebat cuiquam hostem vel lacessere vel ferire, qui quanquam in castris versaretur, tamen sacramento militari non esset obstrictus, adeo ut Cato senior filium in castris cessantem per literas admonuerit, ut Romam redeat aut, si mallet in exercitu manere, veniam petat a duce ut sibi cum hoste congredi liceat. Jam ut belli signum non faciebat potestatem pugnandi nisi sacramento adstrictis, ita signum quo canebatur receptui omnibus adimebat occidendi facultatem, adeo ut a Cyro laudatus sit miles quidam qui, cum sublato gladio fuerat hostem interfecturus, mox ut sensit cani receptui, dimiserit hostem. Haec eo pertinebant ne quis crederet sibi licere occidere hominem, nisi necessitas eo compelleret. Nunc inter Christianos vir fortis habetur, si quis ejus gentis quicum bellum est hominem forte obvium in nemore, non armatum sed pecuniis onustum, nec bellum molientem sed aliquo fugientem ne bellet, occiderit, occisum spoliaverit, spoliatum defoderit. Et milites vocantur qui spe lucelli ultro provolant ad pugnam et in utraque acie ceu gladiatores pugnant, germani adversus germanos, ad ejusdem principis dicionem pertinentes. Et hi, cum a talibus praeliis redeunt domum, veluti milites narrant sua facinora, nec interim ut praedones ac patriae perduelles ac principis sui desertores puniuntur. Carnificem abominamur, quod conductus ex legum auctoritate nocentes damnatosque jugulat ; et qui, relictis parentibus, uxoribus ac liberis, ultro procurrunt in bellum, non conducti sed ambientes ut ad impiam lanienam conducantur, ubi domum redierint, gratiosiores poene sunt quam si nusquam abfuissent. Ex facinoribus aliquid nobilitatis putant accedere. Infamis est qui vestem furto sustulit ; qui et proficiscens in militiam et militans et rediens a militia tot immeritos spoliavit, inter probos cives habetur. Ex militibus autem qui sese gessit immanissime dignus habetur qui proximo bello ducem agat. Itaque, si veteris militiae disciplinam contempleris, Christianorum militia latrocinium fere est, non militia. Quod si monarchas Christianos cum ethnicis conferas, quanto nostra causa deterior ! Illi praeter gloriam nihil ambiebant. Gaudebant florentiores reddere provincias, quas bello subegissent ; populos agrestes, sine literis, sine legibus ritu ferarum viventes civilibus artibus expoliebant ; regiones incultas extructis oppidis reddebant celebres ; parum tuta communiebant ; pontibus, littoribus, aggeribus milleque id genus commoditatibus vitam hominum adjuvabant, ut tum expedierit devinci. Quin in mediis etiam bellis quam multa feruntur ab his vel dicta sapienter vel gesta temperate ! Caeterum, quae geruntur in bellis Christianorum et obsceniora sunt et atrociora quam ut sint hic commemoranda. Proinde, quod in illis erat pessimum id solum exprimimus, immo superamus. Sed jam operaeprecium fuerit audire quibus modis hanc tantam insaniam nostram tueamur. Si nullo, inquiunt, pacto fas esset bellare, Deus non fuisset Judaeis auctor bellandi adversus hostes. Audio, sed illud addas oportet Judaeos vix unquam bellasse inter se, verum adversus alienigenas et impios. Nos Christiani pugnamus cum Christianis. Illis diversa religio et non eadem numina dissidii causa fuit ; nos aut puerilis ira aut pecuniae fames aut gloriae sitis, saepenumero foeda merces huc adducit. Illi jussu divino pugnabant ; nobis animi perturbatio ferrum dat in manum. Quanquam si usqueadeo placet exemplum Judaeorum, quin eadem opera praeputium recidimus ? quin immolamus pecudes ? quin abstinemus a carne suilla ? cur non ducimus singuli plures uxores ? Cum haec exsecremur, cur solum bellandi placet exemplum ? Cur hic denique literam sequimur occidentem ? Judaeis permissum est bellum, sed ita quemadmodum et repudium, nimirum ob duritiam ingenii. At posteaquam Christus jussit recondi gladium, non decet pugnare Christianos, nisi pulcherrimum illud praelium cum taeterrimis hostibus Ecclesiae, cum studio pecuniae, cum iracundia, cum ambitione, cum metu mortis. Hi sunt Philistei nostri, hi Nabuchodonosores, hi Moabitae et Ammonitae, cum quibus nullas nobis indutias esse oportet ; assidue conserendae manus, donec excisis funditus hostibus succedat tranquillitas. Quos nisi subegerimus, neque cuiquam secum neque cum alio vera pax constare poterit. Solum hoc bellum veram gignit pacem ; hic qui vicerit, cum nemine mortalium belligerari velit. Nihil enim me movet quod quidam duos gladios interpretantur utramque potestatem, civilem et ecclesiasticam, quam utramque vindicant Petri sucessoribus, cum Christus in hoc ipsum passus sit Petrum errare, ut posteaquam jussus esset gladium recondere, nemini dubium relinqueretur quin vetitum esset bellum, quod antea videbatur esse licitum. Sed Petrus, inquiunt, pugnavit. Pugnavit, sed Judaeus adhuc, nondum accepto spiritu vere Christiano. Pugnavit non pro suis titulis aut praediis, uti nos, ne pro sua quidem vita, sed pro vita Magistri. Denique pugnavit is, qui paulo post abnegavit. Si placet exemplum pugnantis, placeat et infitiantis. Et cum simplici laberetur affectu, tamen reprehensus est. Alioqui, si probabat hujusmodi defensionem Christus, sicut quidam insulsissime interpretantur, cur omnis illius vita et doctrina nihil aliud quam tolerantiam praedicat ? Cur suos baculo tantum et pera armatos tyrannis objicit ? Si gladius ille, quem divenditis omnibus jubet emi Christus, est moderata adversus persecutores defensio, quemadmodum impie quidam interpretantur, non tantum inerudite, cur hac nunquam usi sunt martyres ? Hic proferuntur illae rabbinicae definitiones : Licet bellare militi conducto, non aliter quam licet lanioni ex arte sua parare victum ; siquidem hic didicit laniare pecudes, ille homines. Licet et civibus bellare, sed bello justo ; justum autem quodcumque, quomodocumque, quibuscumque indixit princeps qualiscumque. Sacerdotibus et monachis vibrare ferrum non licet, interesse tamen et praeesse bello licet. Nec fas est animo vindicandi bellare, sed studio justitiae. Cui autem sua causa non videtur justa ? Christus absque praesidiis emisit suos, sed donec aderat ipse, non egebant praesidiis. Cum instaret tempus abitus, admonuit illos ut peram pararent et gladium, peram adversus inopiam commeatus, gladium adversus hostes. Caeterum illa Nolite esse solliciti de crastino, Benefacite iis qui oderunt vos atque id genus alia usque ad tempus discessus valent. Porro, sicubi similia docet Paulus aut Petrus, consilii sunt, non praecepti. Hujusmodi praeclaris dogmatibus alimus principum cupiditates ac porrigimus quo sibi blandiantur. Et perinde quasi periculum sit, ne quando mundus conquiescat a bellis, ex Christi verbis bellum asserimus ; et perinde quasi metuamus ne relanguescat in congerendis opibus mortalium avaritia, Christum facimus auctorem congerendae rei, huc detorquentes illius verba, quasi praeceperit, non permiserit, ea quae prius interdixerat. Mundus habebat suas leges antequam exoriretur Evangelium : puniebat, bellabat, congerebat in aerarium ac penum. Non ideo venerat Dominus ut admoneret quid esset nobis permissum, hoc est ad quam usque lineam liceret a perfectione discedere, sed ad quem scopum esset pro viribus enitendum. Haereseos suspectus est qui vehementer dehortatur a bello ; et qui talibus commentis diluunt vigorem Evangelicae doctrinae principibusque suggerunt occasiones per quas suis cupiditatibus blandiantur, orthodoxi sunt et pietatis Christianae doctores. Doctor vere Christianus nunquam bellum probat ; fortassis alicubi permittit, sed invitus ac dolens. At dictat hoc, inquiunt, jus naturae, legibus comprobatum est, consuetudine receptum, ut vim vi propellamus et vitam quisque suam tueamur, tum et pecuniam, quandoquidem animae loco est, ut inquit Hesiodus. Fateor. At his omnibus efficacior Evangelica gratia dictat ne remaledicamus maledicentibus, ut de male merentibus bene mereamur, ut tollenti partem possessionum totam concedamus, ut deprecemur pro his quoque qui mortem intentant. Ad Apostolos, inquiunt, ista pertinent. Immo, ad universum Christi populum et corpus, ut diximus, quod totum absolutum esse oportet, etiam si in dotibus aliud membrum alio sit insignius. Ad eos nihil pertineat doctrina Christi, qui non sperant praemium cum Christo. Illi pro pecunia praediisque et imperio digladientur, qui rident quod dixit Christus : Beatos pauperes spiritu, hoc est eos divites qui nihil in hoc mundo concupiscerent divitiarum aut honorum. Qui felicitatis summam in his collocarunt opibus dimicant pro tuenda vita, sed ii qui non intellegunt hanc mortem esse potius quam vitam et piis immortalitatem esse paratam. Jam objiciunt nobis Romanos aliquot pontifices, qui bellandi fuerint auctores simul et adjutores. Objiciunt decreta patrum, in quibus bellum approbari videtur. Sunt quidem hujusmodi quaedam, sed apud recentiores, Christi vigore jam relanguescente, sed ea perpauca, cum sint innumera apud probatae sanctitatis scriptores, quae a bello deterreant. Cur haec paucula nobis potissimum in mentem veniunt ? Cur a Christo ad homines deflectimus oculos et incerta exempla quam indubitatum auctorem sequi malumus ? Romani pontifices primum homines fuerunt ; deinde fieri potest ut fuerint male persuasi, ut fuerint parum attenti, denique ut parum prudentes aut pii. Quanquam ne in istis quidem comperies hoc genus bellorum, quo nos assidue conflictamur, approbatum fuisse ; id quod clarissimis evincerem argumentis, ni fugerem digressioni longius immorari. Laudavit divus Bernardus bellatores, sed ita laudavit ut nostram omnem damnet militiam. Quanquam, cur me moveat potius Bernardi scriptum aut Thomae disputatio quam Christi dogma, qui in totum vetuit ne malo resistamus, nimirum eo more quo vulgus resistit ? Sed licet, inquiunt, unum maleficum afficere supplicio, licet igitur et civitatem ulcisci bello. Quid hoc loco responderi possit, prolixius est quam ut sit replicandum. Illud modo dicam  : hoc interesse, quod in judiciis convictus dat poenas legibus, in bello utraque pars alteram ream agit. Illic ad eum modo redit malum qui laesit, exemplum ad omneis pervenit ; hic maxima pars malorum in eos redundat qui minime digni sunt malo, nempe ad agricolas, ad senes, ad matronas, ad pupillos, ad virgines. Caeterum, si ex re omnium pessima quidquam omnino commodi potest colligi, id totum ad sceleratissimos aliquot latrones derivatur, ad militem mercenarium, ad strenuos praedones, ad pauculos forte duces, quorum artificio bellum in hoc ipsum fuerat excitatum et quibuscum nunquam melius agitur quam in summo reipublicae naufragio. Illic uni non parcitur, ut omnium consulatur saluti ; hic ut paucorum aut unius fortassis vicem ulciscamur, tot hominum milia nihil commeritorum crudeliter affligimus. Praestat paucorum admissum impunitum omitti quam, dum unum aut alterum in poenam deposcimus incertam, nostros pariter et finitimos et innocentes hostes — sic enim vocamus — in certum adducere discrimen. Satius est relinqui vulnus cui sine gravi totius corporis pernicie mederi non queas. Quod si quis clamet iniquum non dare poenas qui peccarit, respondeo multo esse iniquius tot innocentum milia citra meritum in extremam vocari calamitatem. Quanquam his temporibus omne fere bellum e titulis nescio quibus nasci videmus et ex principum ambitiosis foederibus, dum, ut unum aliquod oppidulum suae vindicent dicioni, totum imperium adducunt in extremum discrimen. Deinde hoc ipsum quod tanto sanguine vindicatum est, rursum aut revendunt aut donant. Dixerit aliquis : Non vis igitur principes suum jus persequi ? Scio non esse mei similium de principum negotiis audacius disputare  ; quod ut tutum sit, prolixius tamen est quam ut huic loco conveniat. Tantum illud dicam ; si titulus qualiscumque videbitur idonea suscipiendi belli causa, in tantis rerum humanarum vicibus, tantis commutationibus, nulli posse titulum deesse. Quae gens non aliquando suis sedibus et pulsa fuit et pepulit ? Quoties aliunde demigratum est alio ? Quoties huc et illuc vel casu vel ex foedere translata imperia ? Repetant scilicet hodie Patavini Trojanum solum, quod Antenor olim fuerit Trojanus ; repetant Africam et Hispaniam Romani, quod hae provinciae quondam fuerint Romanorum. Ad haec dominium vocamus quod est administratio ; non est idem jus in homines natura liberos et in pecudes. Hoc ipsum jus quod habes, populi consensus dedit ; ejusdem autem, ni fallor, est tollere qui contulit. Vide porro quam non magna res agitur : non illud decertatur ut haec aut illa civitas bono principi pareat potins quam tyranno serviat, sed utrum Ferdinandi censeatur titulo an Sigismundi, Philippo censum pendeat an Lodovico. Hoc est illud egregium jus ob quod universus orbis bellis caedibusque miscetur. Sed esto valeat quantumlibet hoc jus, nihil intersit inter privatum agrum et civitatem, nihil inter pecudes tuo aere emptas et homines non solum ingenuos, verum etiam Christianos ; attamen prudentis est expendere num tanti sit ut tam immensis tuorum malis persequaris. Si principis animum praestare non potes, at saltem negotiatoris adhibe. Contemnit ille dispendium, si perspexerit vitari non posse nisi graviore jactura, et lucri loco ducit quod paululo damno cum fortuna deciderit. Saltem illud privatum exemplum in reipublicae periculo imiteris, de quo vulgo non infestiva fabula celebratur. Parum conveniebat inter duos quosdam cognatos de re dividenda. Cumque neuter alteri vellet concedere, res eo spectabat ut iretur in jus et judicum sententiis controversia finiretur. Adibantur advocati, parabantur dicae, res erat cum jureconsultis. Aditi judices, contestata lis, coepit agi causa, hoc est bellum susceptum est. Ibi alter mature resipiscens adversarium privatim arcessitum hos verbis alloquitur : Principio parum decorum est ut, quos natura copulavit, pecunia dissociet ; deinde incertus est litis eventus, haud minus quam belli. Suscipere nobis in manu est, finire non est. De centum aureis tota lis est ; ejus summae duplum in notarios, in promotores, in advocatos, in jureconsultos, in judices, in judicum amicos expendentur, si legibus experiamur. His erit inserviendum, adulandum, dandum ; interim taceo curas, ambiendi cursitandique labores ; denique, ut maxime vincam, plus tamen est incommodi quam commodi. Quin potius ipsi nobis sapimus quam istis praedonibus et in hos male collocandam pecuniam inter nos partimur ? Concede dimidium de tuo, ego tantundem de meo concedam ; ita et amicitiam nostram, alioqui perituram, lucrifaciemus et tantam molestiam effugiemus. Quid si recusas quidquam concedere, ego vel universum negotium tuo permitto arbitratui  ; malo penes amicum sit haec pecunia quam penes insatiabiles illos praedones. Abunde magnum fecero lucrum, si et famae pepercero et amicum servavero et tantum effugero molestiarum. Movit adversarium tum rei veritas tum cognati festivitas. Rem inter se transegerunt, iratis advocatis et judicibus, quos corvos deluserant hiantes. Vel horum igitur prudentiam in re tanto periculosiore studeas imitari ; neque solum spectes quid velis assequi, sed quanta bonarum rerum jactura, quantis periculis, quantis calamitatibus sis assecuturus ut assequaris. Quod si ceu lancibus hinc atque hinc expensis commodis et incommodis, comperis multo potiorem esse pacem iniquam quam bellum aequum, cur mavis Martis aleam experiri ? Quis enim nisi demens aureo piscetur hamo ? Si vides multo plus impendii quam lucri, etiamsi feliciter cadant omnia, nonne praestat aliquid de tuo jure concedere, quam paululum commodi tam innumeris mercari malis ? Malo penes quemcumque sit titulus, si mihi tanta Christiani sanguinis jactura vindicandus est. Ille quisquis est multis jam annis possedit, assuevit habenis, agnoscitur a suis, fungitur munere principis  ; et exorietur aliquis qui, veteri quopiam titulo ex annalibus aut obliteratis monumentis reperto, bene compositum rerum statum sursum ac deorsum misceat. Praesertim cum videamus in rebus mortalium nihil diu suo loco consistere, sed ludibrio fortunae velut aestu quodam affluere ac defluere, quorsum attinet tanto tumultu vindicare quod mox quodlibet casu sit alio demigraturum ? Postremo, si ista tam levicula non possunt contemnere Christiani, quorsum opus est protinus ad arma rapi ? Tot habet mundus episcopos graves et eruditos, tot habet venerabiles abbates, tot optimates grandaevos et longo rerum usu sapientes, tot concilia, tot senatus non frustra a majoribus institutos. Quin non potius horum arbitrio pueriles istius modi principum querimoniae componuntur ? Sed honestior est illorum oratio, qui praetexunt Ecclesiae defensionem ; quasi vero populus non sit Ecclesia aut quasi tota Ecclesiae dignitas in sacerdotum opibus sita sit ; aut quasi bellis ac stragibus orta, provecta, constabilita sit Ecclesia ac non potius sanguine, tolerantia vitaeque contemptu. Mihi sane ne hoc quidem adeo probandum videtur, quod subinde bellum molimur in Turcas ; male profecto agitur cum religione Christiana, si illius incolumitas a talibus pendet praesidiis. Neque consentaneum est his initiis bonos gigni Christianos ; quod ferro paratum est, ferro vicissim amittitur. Vis Turcas ad Christum adducere ? Ne ostentemus opes, ne militum manum, ne vires ; videant in nobis non titulum tantum, sed certas illas hominis Christiani notas  : vitam innoxiam, studium bene merendi etiam de hostibus, invictam omnium injuriarum tolerantiam, pecuniae contemptum, gloriae neglectum, vitam vilem ; audiant coelestem illam doctrinam cum hujusmodi vita congruentem. His armis optime subigentur Turcae. Nunc saepenumero mali pugnamus cum malis. Dicam aliud, et utinam audacius quam verius : si titulum crucisque tollas insigne, Turcae cum Turcis digladiamur. Si militum manu constituta est religio, si ferro confirmata, si bellis aucta, tueamur eam iisdem praesidiis ; quod si diversis rationibus peracta sunt omnia, cur veluti Christi praesidio diffisi ad ethnicas confugimus suppetias ? At cur non jugulem, inquiunt, eos qui nos jugulant ? Itane putas indignum, si quis sit te sceleratior ? Cur non spolias spoliantem ? Cur non conviciaris convicianti ? Cur non odisti odio habentem ? An Christianum facinus esse putas si, trucidatis impiis quidem, ut nos arbitramur, sed tamen hominibus, pro quibus servandis mortuus est Christus, gratissimam diabolo victimam mactes bisque delectes hostem, et quod occiditur homo et quod occidit Christianus ? Plerique, dum volunt videri valde Christiani, student Turcis quam plurimum facere mali ; et quod facere non possunt, exsecrantes imprecantur, cum hoc ipso argumento parum Christianum liceat deprehendere. Ita nonnulli, dum videri volunt vehementer orthodoxi, diris exsecrationibus devovent quos vocant haereticos, ipsi fortassis digniores hoc vocabulo. Qui vult orthodoxus videri, mansuetis rationibus adnitatur ut qui errat resipiscat. In Turcas expuimus et ita nobis videmur pulchre Christiani, fortassis abominabiliores apud Deum quam ipsi Turcae. Quod si veteres Evangelii praecones hoc animo fuissent in nos, quo nos sumus in Turcas, ubi nos nunc essemus, qui illorum tolerantia sumus Christiani ? Succurre Turcis ; ex impiis, si potes, reddito pios ; si non potes, opta ; et agnoscam mentem Christianam. Tam multi sunt in orbe monachorum mendicato viventium ordines, qui se columnas Ecclesiae videri volunt  ; ex tot millibus quotusquisque est, qui pro religione Christi propaganda vitam suam vilem habeat ? Sed spes non est, inquiunt. Immo summa spes esset, si mores afferrent majorum suorum Dominici et Francisci, in quibus viris summum mundi hujus contemptum fuisse arbitror, ne quid interim commemorem de moribus apostolicis. Ne miracula quidem nos destitutura sint, siquidem id postularet Christi gloria. Nunc qui se Petri, principis Ecclesiae, qui caeterorum Apostolorum vicarios ac successores gloriantur, plerumque totam fiduciam in humanis praesidiis constituunt. Illi vero rigidi ac verae religionis professores versantur in urbibus opulentis ac luxu perditis, ubi citius corrumpantur ipsi quam alios reddant emendatiores, et ubi est affatim pastorum qui populum doceant ac sacerdotum qui laudes Deo canant. Versantur in aulis principum, ubi quid agant in praesentia non referam. Utinam ne quid pejus quam canis in balneo ! Inhiant testamentis, venantur lucrum, subserviunt principum tyrannidi ; et ne nihil agere videantur, notant articulos erroneos, suspectos, scandalosos, irreverentiales, haereticos, schismaticos ; malunt enim ipsi regnare malo populi Christiani quam suo periculo Christi regnum propagare. Atqui, quos nos vocamus Turcas, magna ex parte semichristiani sunt et fortassis propiores vero Christianismo quam plerique nostrum sunt. Quot enim sunt apud nos, qui nec resurrectionem corporum credunt nec animam credunt corpori superstitem ? Et interim per istos saevitur in haereticulos, qui dubitant an Romanus Pontifex habeat jus in animas igne purgatorio cruciatas. Ejiciamus primum trabem ex oculo nostro, mox ejecturi festucam ex oculo fratris. Evangelicae fidei finis sunt mores Christo digni. Cur urgemus ea quae nihil ad mores faciunt, his neglectis quibus ceu columnis subductis tota fides semel collabitur ? Postremo, quis credet nobis praetexentibus crucem et Evangelii titulum, si tota vita nihil aliud undique prae se fert quam mundum ? Ad haec Christus, in quo nihil erat imperfectum, tamen limum fumigans non extinguit et baculum confractum non comminuit, juxta prophetiam, sed quod imperfectum est fovet ac tolerat, donec proficiat in melius. Nos totam Asiam et Africam ferro paramus extinguere, cum plurimi sint illic vel Christiani vel semichristiani. Cur non illos agnoscimus potius, hos fovemus et clementer emendamus ? Quod si studemus imperio propagando, si inhiamus illorum opibus, cur rei tam profanae Christi titulum prateximus ? Quid quod interim, dum humanis opibus tantum adorimur illos, hoc ipsum quod superest nobis ex orbe totum in manifestum discrimen adducimus ? Quantulus orbis angulus nobis reliquus est ! Quantam barbarorum multitudinem quam pauci provocamus ! At dicet quispiam : Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Istuc merito dicet qui solius Dei praesidiis fretus est ; caeterum his, qui diversis nituntur praesidiis, quid dicit imperator noster Christus Jesus ? Qui gladio percutit, gladio peribit. Si volumus Christo vincere, accingamur gladio sermonis Evangelici, assumamus galeam salutis et scutum fidei reliquamque veram apostolicam panopliam ; ita fiet ut tum maxime vincamus, cum vincemur. Sed finge nobis feliciter cadere Martis aleam ; quis unquam vidit ferro, caede, incendiis, praedationibus reddi vere Christianos ? Minus mali est palam esse Turcam aut Judaeum quam hypocritam Christianum. Sed depellenda est illorum vis a capitibus nostris. Cur igitur illorum vim mutuis dissidiis in nostra capita provocamus ? Certe concordes nos non facile impetent, et nostris officiis citius ad fidem convertentur si serventur, quam si perimantur. Malo Turcam ingenuum quam fucatum Christianum. Nostrum est seminare semen Evangelicum ; Christus dabit proventum. Messis est copiosa, si non desint operarii. Et tamen, ut ex Turcis reddamus aliquot male ficteque Christianos, quot ex bonis Christianis reddemus malos, ex malis pejores ? Quid enim aliud gignet tantus belli tumultus ? Nolim enim hoc suspicari — quod tamen heu nimium saepe compertum est — praetexi belli Turcici rumorem, ut hoc titulo spolietur populus Christianus, ut omnibus modis pressus fractusque servilius ferat principum utriusque generis tyrannidem. Non haec dixerim quod in totum damnem expeditionem in Turcas, si nos ultro impetant, sed ut bellum cui Christum auctorem praeteximus, animis Christianis Christique praesidiis geramus. Sentiant sese ad salutem invitari, non peti ad praedam ; afferamus ad illos mores Evangelio dignos ; si lingua deerit, quibuscum illis congrediamur, magnam habebit eloquentiam et ipsa vita. Afferamus fidei professionem simplicem vereque apostolicam, non tot articulis humanitus additis oneratam. Ea potissimum exigamus ab illis, quae nobis aperte sacris voluminibus et Apostolorum literis tradita sunt. In paucis facilior erit consensus et facilius constabit concordia, si in plerisque liberum erit in suo cuique sensu abundare, tantum ut absit contentio. Verum hisce de rebus omnibus aliquanto copiosius audietur, cum edemus librum cui titulum fecimus Antipolemo, quem olim Romae vitam agentes ad Julium secundum, Romanum Pontificem, conscripsimus eo tempore quo de bello in Venetos suscipiendo consultabatur. Illud deplorandum potius quam refellendum. Si quis exactius rem excutiat, reperiet omnia fere Christianorum bella vel e stultitia vel e malitia nasci. Nonnulli juvenes et rerum imperiti majorum malis exemplis, historiarum quas de stultis prodidere stulti monumentis, ad hoc inflammati, dehinc instigantibus adulatorum hortatibus, extimulantibus jureconsultis ac theologis, assentantibus aut conniventibus episcopis, fortassis et exigentibus, temere magis quam malitiose bellum suscipiunt et tanto totius orbis malo discunt bellum rem esse modis omnibus fugiendam. Alios occultum odium, alios ambitio, alios animi feritas in bellum impellit. Quandoquidem ne nostra quidem Ilias quidquam praeterquam

Stultorum regum et populorum continet aestus.

Sunt qui non aliam ob causam bellum movent, nisi ut hac via facilius in suos tyrannidem exerceant. Nam pacis temporibus senatus auctoritas, magistratuum dignitas, legum vigor nonnihil obstant quominus liceat principi quidquid libet. At bello suscepto, jam omnis rerum summa ad paucorum libidinem devoluta est. Evehuntur quibus bene vult princeps, dejiciuntur quibus infensus est ; exigitur pecuniae quantumlibet. Quid multis ? Tum demum sentiunt se vere monarchas esse ; colludunt interim duces, donec infelicem populum usque ad radicem arroserint. Hoc animo qui sint, an eos putas gravatim arrepturos oblatam quamcumque belli occasionem ? Deinde morbum nostrum honestis titulis praeteximus : inhio Turcarum opibus et obtendo religionis defensionem ; obsequor odio meo et praetexo jus Ecclesiae ; servio ambitioni, sequor iram, rapit animus ferox et impotens et ruptum foedus, violatam amicitiam, omissum nescio quid de sponsalium legibus aut simile quippiam causor. Jam dictu mirum est quam non assequantur hoc ipsum quod affectant ; et dum stulte vitant hoc aut illud malum, in aliud aut etiam in idem multo gravius incidunt. Etenim, si gloria ducuntur, non paulo magnificentius est servare quam perdere, multo pulchrius extruere civitatem quam demoliri. Deinde, ut prosperrimo Marte res geratur, quantula gloriae portio redibit ad principem, unde magnam partem sibi vindicat populus, cujus pecunia res confecta est, majorem miles exterus — ut plerumque fit — et conductitius, nonnullam duces, maximam fortuna, quae cum in omni negotio, tum in bello valet plurimum. Si sublimitas animi stimulat in bellum, vide, quaeso, quam non recte tibi consulis ista ratione. Dum uni non vis cedere, puta vicino principi, fortassis affini, forsitan olim bene merito, quanto abjectius te supplicem facis, dum suppetias imploras barbarorum, et, quod est indignius, omni facinorum genere contaminatorum hominum, si modo homines oportet vocare hujusmodi beluas ; dum incestis, homicidis, praedonibus — per hos enim potissimum bellum geritur — polliceris, adularis, palparis. Et dum in aequalem feroculus esse studes, infimae mortalium feci teipsum cogeris summittere. Dumque paras qualemcumque finitimum suis sedibus dejicere, pestilentissimam nebulonum colluviem in tuas sedes admittas oportet. Non fidis affini et armatae multitudini credis teipsum ? Quanto tutiorem poterat reddere concordia ! Si lucro traheris, calculos adhibe. Placeat bellum, nisi videris non aestimandis dispendiis compendium peti, non solum longe minus, sed etiam incertum. At consulis reipublicae ; immo, non alia via citius ac perditius pereunt respublicae quam bello. Priusquam incipias, jam plus nocuisti patriae quam sis profuturus victor. Exhauris civium opes, luctu funestas domos, omnia latronibus, furibus, stupratoribus imples ; has enim reliquias parit bellum. Et cum ante licuisset universa frui Gallia, a multis regionibus teipsum excludis. Si vere tuos amas, quin tibi illa veniunt in mentem ? Cur ego hanc tam floridam juventutem omnibus malis objiciam ? Cur tot matronas suis maritis, tot liberos suis orbabo parentibus ? Cur titulum nescio quem et anceps jus meorum asseram sanguine ? Vidimus, cum praetextu defendendae Ecclesiae bellum esset susceptum, crebris decimationibus sic expilari sacerdotes, ut nullus hostis potuerit hostilius. Itaque, dum stulte vitamus foveam, ultro nos ipsos in foveam praecipitamus ; dum levem injuriam pati non possumus, ipsi nos summis afficimus contumeliis ; dum pudet morigerum videri principi, supplices reddimur infimis ; dum libertatem imprudenter affectamus, gravissimae servituti nosmet irretimus ; dum paululum venamur lucri, damnis immensis nos ac nostros afficimus. Prudentis erat haec secum expendere, Christiani — si modo vere Christianus sit — rem tam tartaream, tam alienam a vita simul et doctrina Christi modis omnibus fugere, deprecari, propellere. Quod si vitari nullo pacto potest ob multorum improbitatem, ubi nihil intemptatum reliqueris, posteaquam pacis studio omnem moveris lapidem, tum proximum erit dare operam ut mala res per malos geratur et quam minimo dispendio humani sanguinis conficiatur. Nam si damus operam ut re simus id quod audimus, hoc est nihil admiremur, nihil ambiamus quod est hujus mundi ; si tantum hoc agimus ut hinc quam maxime expediti evolemus ; si toto nisu rapimur ad coelestia ; si felicitatis nostrae summam in uno Christo collocamus ; si quidquid est vere bonum, vere splendidum, vere jucundum, in hoc uno situm esse credimus ; si persuasum habemus hominem pium a nemine laedi posse ; si perpendimus quam inania sint, quam fugacia rerum humanarum ludibria  ; si penitus intuemur quam ardua res sit hominem quodammodo transformari in deum, et hic ita meditatione quadam infatigabili repurgari ab hujus mundi contagiis, ut mox abjecto corporis exuvio in angelorum demigret consortium ; in summa, si praestamus haec tria sine quibus nemo Christiani cognomen promeretur  : innocentiam, ut puri simus a vitiis, caritatem, ut bene mereamur quantum fieri potest de omnibus, patientiam, ut malefacientes toleramus et, si licet, injuriam beneficiis obruamus, quaeso, quod bellum possit inter nos de nugis exsistere ? Si fabula est Christus, cur non explodimus ingenue ? Cur illius titulo gloriamur ? Sin is vere est via et veritas et vita, cur omneis nostrae rationes ab hoc exemplari tantopere dissident ? Si Christum auctorem agnoscimus, qui caritas est et nihil docuit, nihil tradidit nisi caritatem et pacem, agedum non titulis et insignibus, sed factis hunc exprimamus et vita. Amplectamur pacis studium, ut Christus vicissim agnoscat suos. In hoc pontifices, in hoc principes, in hoc civitates consilia sua conferant. Satis hactenus fusum Christiani sanguinis, satis voluptatum exhibuimus Christiani nominis hostibus. Quod si quid suo more tumultuatur populus, a principibus cohibeatur, quos hoc oportet esse in re publica, quod oculus est in corpore, quod in anima ratio. Rursum si quid turbant principes, certe pontificum est sua prudentia suaque auctoritate rerum motus componere. Vel tandem satiati bellis tandem diutinis, pacis tangamur desiderio. Trahit huc ipsa calamitas, efflagitat orbis defessus malis, invitat Christus, adhortatur Pontifex Maximus Leo nominis hujus Decimus, qui vere pacifici Salomonis Jesu Christi vices gerit in terris, agnus ad nocendum, leo rugiens adversus ea quae sunt adversa pietati, cujus omnia vota, omnia consilia, omneis conatus huc tendunt, ut quos communis copulat fides, eos et communis jungat concordia. Hoc molitur ut Ecclesia non opibus aut imperio, sed suis ac propriis dotibus efflorescat. Pulcherrimum profecto munus ac prorsum tali dignum heroe, clarissimis illis Medicibus prognato, quorum civili prudentia factum est ut inclita Florentinorum civitas diutina pace fuerit florentissima, quorum domus omnium bonarum disciplinarum fuit praesidium. Ipse placidum ac mite sortitus ingenium a teneris, ut aiunt, unguiculis humanis literis ac mansuetioribus Musis est initiatus ; inter eruditissimos viros ac velut in Musarum gremio educatus vitam ac famam inculpatam et ne in liberrima quidem civitate Roma ulla unquam sinistri rumoris adspersam macula, ad summum pontificium attulit. Ad hoc hic non ingessit sese, sed nihil minus quam hoc expectans, veluti divina voce nominatim adscitus est, quo rebus humanis longa bellorum tempestate fessis succurreret. Sit penes Julium gloria belli, habeat ille sibi suas victorias, habeat sibi magnificos triumphos. Quae quam deceant Christianum Pontificem, haud est mei similium pronuntiare ; dicam hoc modo : gloriam illius, qualiscumque fuit, cum plurimorum exitio doloreque conjunctam fuisse. Longe plus verae gloriae pariet Leoni nostro pax orbi reddita, quam Julio pepererunt tot bella per universum orbem vel excitata fortiter vel gesta feliciter.

Sed longius quam par est huic digressioni videbimur immorati his qui de proverbiis quam de pace belloque malunt audire.

Index Adagiorum