I. 3Ancora domus.xliii
Simili figura apud eundem Euripidem Hecuba Polydorum familiae gentisque ancoram nominat :
[Hec., 80] id estὋς μόνος οἴκων ἄγκυρά τ᾿ ἐμῶν,
Porro ancoram Graecis pro refugio proverbialiter usurpari solere alibi notavimus, cum sacram ancoram exponeremus. Denique quicquid illud est cui innitimur cujusque fulcimur fiducia, ancoram vocant sumpta a navibus metaphora, quae cum ancoris fultae sunt, veluti defensae a fluctibus quiescunt. Unde et illud apud Aristidem in oratione Panathenaica prima : Πάντες ἐπὶ δυοῖν ὁρμεῖν ἔδοξαν οἱ Ἕλληνες, [Panath., 54] id est Omneis Graeci sibi videbantur in portu quodam esse, duabus nixi ancoris, quasi gemino fulti praesidio. Quem locum et paulo superiusadduximus.Qui jam solus
Generis superest ancora nostri.