I. 1. Movebo talum a sacra linea. xxv

Idem pollere putat Diogenianus : Κινῶ τὸν ἀφ᾿ ἱερᾶς, id est Sacrae lineae talum moveo. De iis, qui extrema parant experiri. Id Julius Pollux libro nono exponens ait a ludo quopiam tesserarum natum ese adagium. Lusum autem fuisse hujusmodi, ut utrique ludentium essent calculi quimque totidem impositi lineis  ; unde et Sophocles dixerit πεσσὰ πεντέγραμμα, id est tesserae quimque linearum. Inter eas lineas, utrimque quinas, unam fuisse mediam, quam sacram vocabant ; unde qui talum movisset, is sacrae lineae talum movere dicebatur. Id vero non fiebat, nisi cum res posceret, ut ludens ad extrema confugeret auxilia. Usurpat hoc adagium Plato libro De legibus quinto : Καθάπερ πεττῶν ἀφ᾿ ἱεροῦ, id est Tanquam a sacra tessera. Plutarchus in libro, qui inscribitur An seni sit gerenda respublica : Τελευταίαν ὥσπερ τὴν ἀφ᾿ ἱερᾶς ἐπάγουσιν ἡμῖν τὸ γῆρας, id est Postremam nobis tanquam a sacra linea senectam allegant, hoc est veluti causam gravissimam. Idem commentario De comparatione terrestrium ac marinorum : Φέρε κινήσαντες τὴν ἀφ᾿ ἱερᾶς βραχέα περὶ θειότητος αὐτῶν καὶ μαντικῆς εἴπωμεν, id est Age moto talo a sacra linea paucis de divinitate eorum et divinatione dicamus. Rursum idem Adversus Colotam Epicureum : Εὐθὺς οὖν τὸν ἀφ᾿ ἱερᾶς κεκίνηκεν ὁ Κολώτης, id est Protinus igitur talum a sacra movit Colotes, hoc est statim id quod est gravissimum aggressus est, ut impugnaret Apollinis de Socrate judicium. Idem in vita Martii Coriolani de civitate Romana ob Coriolani minas perturbata : Ἄρα τὴν ἀφ᾿ ἱερᾶς ἀφῆκεν, id est Sublatam a sacra linea tesseram misit. Desperatis enim rebus ad deorum religionem confugiebat supplicatum missis sacrificis, aedituis, initiatoribus, auguribus etc. Huc allusit Theocritus in Bucoliastis :

Καὶ τὸν ἀπὸ γραμμᾶς κινεῖ λίθον,

id est

Atque a lineola lapidem movet,

de quo nobis et alias facta mentio.

Index Adagiorum