I. 8. Nihil sacri es. xxxvii

Οὐδὲν ἱερὸν ὑπάρχεις, id est Nihil es sacri. Sermo contemnentis proverbialiter. Siquidem Graeci quicquid praeclarum ac vehementer conducibile videri vellent, id sacrum appellabant ut ἱερὸν βουλή, id est sacra res consilium et ἱερὰν πόλιν, id est sacram civitatem, dixit Aristides, tanquam omnium tutatricem et, quod alio citavimus loco, ἱερὰν ἄγκυραν, id est sacram ancoram. Plutarchus in vita Pelopidae sacri praesidii mentionem facit. Theocritus in Hodoeporis :

Ἀλλ᾿ οὖν αἴ κα λῇς ἔριφον θέμεν, ἐντὶ μὲν ὀυδέν

Ἱερόν,

id est

Haedum igitur, si vis, age jam deponito, quanquam

Nil sacri est.

Verba sunt contemnentis pignus. Qui proverbii tradunt originem, aiunt Herculem conspecta Adonidis imagine contempsisse his verbis : Οὐδὲν ἱερὸν εἶ, id est Nil es sacri. Seu quod existimaret iis dumtaxat habendum esse divinitatis honorem, qui de genere mortalium essent benemeriti, sive quod fures, qui in ejus templum aufugissent, non essent in tuto propter loci religionem, quemadmodum in aliorum deorum sacellis. Nunc accommodatur ad quamvis rem despicatui habitam. Ab hac interpretatione non discrepant, quae refert Theocriti scholiastes hujus commenti auctorem citans Cleandrum.

Index Adagiorum