I. 7. Ficulnus. lxxxv

Lignum ficulnum ut fragile atque ad omnia ferme inutile proverbiis aliquot locum fecit. Nam ἄνδρα σύκινον, id est virum ficulnum appellant mollem atque inutilem ut Theocritus in Ergatinis :

Μὴ παριών τις

Εἴποι σύκινοι ἄνδρες· ἀπώλετο χοὖτος ὁ μισθός,

id est

Ne quis praeteriens dicat, ficulni homines sunt

Atque haec deperiit merces.

Scholiastes admonet proverbium ductum a ligno ficus inutili, fragili et invalido ; unde dictum et ficulnum praesidium pro inutili. Apud Aristophanem in Fucis quidam interrogat Τίνος ξύλου σύ; id est Cujus ligni tu ? Respondetur συκίνου, id est ficulni. Quo loco monet interpres ex ficulno ligno fumum existere acerrimum ac molestissimum. Apud eundem in Pluto sycophanta minatur, si quem nactus esset suae sortis virum ficulnum ulturum injuriam :

Ἐὰν δὲ σύζυγον λάβω τινὰ

Καὶ σύκινον,

id est

Si quempiam nanciscar ejusdem jugi

Virum atque ficulnum.

Rursum apud eundem in eadem fabula :

Καὶ σύκινον τὸν ἰσχυρὸν τοῦτον θεὸν

Ἐγὼ ποιήσω τήμερον δοῦναι δίκην,

id est

Ficulnum ego hercle ac praepotentem istum deum

Compulero poenas hoc die dependere,

ficulnum deum appellans imbecillum ac nullarum virium. Huc allusit Horatius, cum Priapum ita loquentem facit :

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum.

Ac paulo post : Pepedi / Diffissa nate ficus. Ficulnam mentem dixit Lucianus ἐν τῷ Πρὸς τὸν ἀπαίδευτον : Χωλὴν μὲν ἔχων καὶ συκίνην γνώμην, id est Claudam habens ac ficulnam mentem. Eodem respexit Alexander Pseudomantis libros Epicuri lignis exurens ficulnis, nullius precii philosophum significans. Et συκίνη ἐπικουρία, id est ficulnum auxilium pro invalido atque inutili. Aristophanes in Lysistrata :

Ὃς ἦν ἂν ἡμῖν συκίνη ᾿πικουρία,

id est

Ficulna nobis qui erat opitulatio.

Et συκίνη μάχαιρα, id est ficulna machaera pro calumnia. Et συκίνη ναῦς, id est ficulna navis pro vili minimique precii navicula. Quin apud Naxios Bacchum, quem Βακχέα dicunt, viteum effingunt, alterum, quem Μειλίχιον appellant, ficulnum. Nam ficus illi μείλιχα vocant. Existimant autem Bacchum non vini tantum, sed et ficuum auctorem. Sic ferme Athenaeus libro III. Diversa figura dixit Theocritus in Aita χρύσειοι πάλαι ἄνδρες, id est aurei quondam viri. Item praesidium sacrum et anchora sacra et robur adamantinum.

Index Adagiorum