Romanum extat adagium cum primis et annotandum : Res ad triarios rediit. Eo licebit uti cum significabimus rem eo periculi redactam esse, ut extremo conatu summisque viribus sit enitendum et ad extrema confugiendum consilia, quibus si nihil proficiatur, jam nihil reliquum esse videatur, unde subsidium sperare possis. Veluti si in disceptatione quapiam literaria mediocribus ambigentibus ad unum aliquem summae doctrinae virum rem deferre cogeremur. Aut in ancipiti negotio potentissimorum amicorum opem implorare compelleremur, quos non nisi maxima quadam adacti necessitate soleamus interpellare. Denique si cum vulgaribus illis consiliis res explicari nequit, ad novum aliquod et egregie callidum confugitur. Quemadmodum Terentianus ille Phormio in sui nominis fabula, cum significaret neque in Antiphone neque in Phaedria neque in Geta satis esse praesidii ad retundendam senis saevitiam, Ad te, inquit, Phormio, summa redit. Natum est adagium a ratione modoque componendi Romani exercitus. Refertur autem pariter et explicatur a T. Livio, primae decadis libro octavo, cujus verba libuit subscribere : Postremo in plures ordines acies distribuebatur. Ordo enim sexagenos sive ut alii legunt sexcenos milites, duos centuriones vexillarium unum habebat. Prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se modicum spacium. Manipulus leves vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat. Leves autem, qui hastam tantum gessaque gererent, vocabantur. Haec prima frons in acie florem juvenum pubescentium ad militiam habebat. Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur scutati omneis, insignibus maxime armis. Hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis jam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque treis parteis habebat. Earum unanquamque primum pilum vocabant. Tribus ex vexillis constabat. Vexillum centum octoginta treis ut alii sex homines erant. Primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios minoris roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae fiduciae manum ; eo et in postremam aciem rejiciebantur. Ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retrocedentes in intervalla ordinum principes recipiebant. Tum principum pugna erat, hastati sequebantur. Triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto, scuta innixa humeris, hastas subrecta cuspide in terram fixas, ut haud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes. Si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios sensim referebantur ; inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbuit. Triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, unoque continente agmine, jam nulla spe post relicta, in hostem incedebant. Id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem auctam numero cernebant. Hactenus T. Livius, cujus ex verbis satis arbitror liquere proverbium, ut nostra interpretatione jam non sit opus. Item Vegetius De re militari libro II declarat post omneis acies solere collocari triarios omni armorum genere instructos, qui genu posito subsidebant, ut, si primam aciem vinci contigisset, ab iis integrato praelio victoria repararetur. Modestus in libello De vocabulis rei militaris Sextus, inquit, ordo post omneis a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis, bellatores tenebat, quos antiqui triarios appellabant. Hi ut requieti et integri acrius invaderent hostes, post ultimas acies sedere consueverunt et, si quid in primis ordinibus accidisset, de eorum viribus reparaturis spes tota pendebat. Flavius Vopiscus in Vita Firmi imperatoris indicat robustissimum quemque militem in triarios allegi solitum, docens eum nervis robustissimis fuisse hoc argumento, quod triarium quoque vinceret.