[p. 128]

Ad Albium Tibullum. Ode 33.

Ne doleat sibi riualem iuniorem a Glycera anteponi.

Albi ne doleas plus nimio memor

Immitis Glycerae : neu miserabileis

Decantes elegos, cur tibi iunior

Laesa praeniteat fide.

5 Insignem tenui fronte Lycorida,

Cyri torret amor : Cyrus in asperam

Declinat Pholoen. sed prius Appulis

Iungentur capreae lupis,

Quam turpi Pholoe peccet adultero.

10 Sic uisum Veni : cui placet impares

Formas, atque animos sub iuga aenea

Saeuo mittere cum ioco.

Ipsum me melior cum peteret Venus :

Grata detinuit compede Myrtale

15 Libertina, fretis acrior Adriae

Curuantis Calabros sinus.

COMMENTARII.

[3] cur tibi] id est, ne supra modum dole, quod tibi riualis iunior anteponatur : (haec enim uerbi, praeniteat, uis est) seu, quod pluris fiat a Glycera, quam tu : id est, quod ei carior sit, & gratior. sic supra uerbo simplici usus est. Od. v. miseri, quibus intentata nites [Carm., I, 5, 12] , id est, grata es, places. cur, autem eleganter positum pro, eo quod, ut epi. ad Celsum Albinoua. lib. 1. Eidis offendar medicis, irascar amicis, Cur me funesto properent arcere ueterno ? & ita fere semper loquitur Horatius paulo aliter M. Tullius ut Verr. de iuredicundo. tamen digna causa esset, cur inimicitias hominis improbissimi susciperem. [Verr., II, 2, 47] cuius rei plura exempla legito ad illum locum, Cur me funesto , &c.

[5] tenui fronte] sic epist. ii. ad Maecenatem lib. 1. [Epist., I, 8, 10] reddes Forte latus, nigros angusta fronte capillos.

[5] Insignem tenui fronte Lycorida] ostendit, quam misera [p. 129] sit amantium conditio, qui raro admodum pari uoluntate, mutuoque amore inter se respondent. Lycoris (inquit) Cyri amore incenditur : Cyrus a Lycoride abhorret, in Pholoen, a se alienam, propensior. hanc animorum & uoluntatum in amantibus dissensionem ac discordiam pulcherrime describit Lodoicus Ariostus uersibus Italicis : quos, quia in his commentariis alium sermonem, quam, quo olim Latini utebantur, inculcare, indecorum esse puto, uerti hoc modo : Improbe amor, puer iniustissime : cur ita raro Nostra a te efficitur uoti sententia compos ? Cur ita delectat te perside, corda duorum Cernere dissidiis inter se infesta superbis ? Arces me a liquidisque uadis, & gurgite tuto : Pertrahis in rapidosque amneis, caecasque lacunas. Quae me ultro petit, hinc reuocas, alioque retorques : Quae fugit, huius me tabescere cogis amore. Ad eandem sententiam pertinent hi Moschi uersus, Ἤρα Πὰν Ἀχῶς τᾶς γειτόνος, ἤρατο δ’ Ἀχὼ Σκιρτητᾶ Σατύρω· Σάτυρος δ’ ἐπεμαίνετο Λύδᾳ. Ὠς Ἀχὼ τὸν Πᾶνα, τόσον Σάτυρος φλέγεν Ἀχώ· καὶ Λύδα Σατυρίσκον· Ἔρως δ’ ἐσμύχετ̓ ἀμοιβᾷ. Ταῦτα δ’ ἔπη ἐπόρισεν ἐμοὶ Φουλουιὸς ὁ Οὐρσῖνος ἀνὴρ πάνυ πεπαιδευμένος. [Frag., 5]

[7] sed prius Appulis] sic Ode xvi. Epod. [Epod., 16, 30] Nouaque monstra iunxerit libidi ne Mirus amor, iuuet ut Tigres subsidere ceruis, Adulteretur & columba miluio. significat autem Cyrum nunquam Pholoa potiturum.

[9] Quam turpi] quam Cyro amatori Pholoe gratificetur, & morem gerat. sic infra amatorem, adulterum appellat, Ode xxxvi. nec Damalis nouo Diuelletur adultero. [Carm., I, 36, 13] sic Catullus ad Furium & Aurel. Cum suis uiuat, ualeatque moechis. [Carm., 11, 17] & Plautus in Mil. glor. herus meus ita magnus moechus est mulierum, ut neminem fuisse, neque futurum credo. [Mil., 775] turpem autem accipe, non quod reuera sit turpis, sed quod ei talis uideatur : uel refer ad animi turpitudinem.

[10] cui placet impares Formas, atque] sine dubio ex formarum, aut animorum dissimilitudine nascitur amoris inaequalitas, atque adeo alienatio ac diffensio : cum uel deformis formosam, uel senex puellam, uel quis alius ingenio & moribus disparem amat. Quoniam autem non saepe contingit, ut pares aetates, formae, naturae, mores, ingenia copulentur inter se, & ad calamitosi, &, ut Graeci appellant, δυσέρωτες  : pauci admodum, quibus omnia ex animi sententia procedant.

[11] sub iuga aenea] sub coniunctionem inaequalem, ac disparem, duramque seruitutem. Est enim durissimum seruitutis genus eam amare, quae aspernetur amantem. aenea autem scriptum reperi in cod. Donati & Faerni sine aspirationis nota in secunda syllaba : quam scripturam secutus sum. nam & Aulus Gellius lib. 2. cap. iiii. testatur nomen aena in libro mirandae uetustatis 2. Aeneid. scriptum fuisse sine aspiratione.

[12] saeuo] χαλεπῷ, difficili, immiti, ut sup. Ode xix. Mater saena Cupidinum. [Carm., I, 19, 1] haec enim uis est nominis, saeuus. sic & Ode xxix. lib. 3. Fortuna saeuo laeta negocio. [Carm., III, 29, 49] & epist. ad Iul. Florum, lib. 2. ne mea saeuus Iurgares, ad te quod epistola nulla ueniret. [Epist., II, 2, 22] & sat. ii. lib. 2. hic neque seruis Albuci senis exemplo, dum munia didit, Saeuus erit. [Serm., II, 2, 67] sup. Ode xii. Saeua paupertas. [Carm., I, 12, 43] infra Ode xxxv. saeua necessitas. [Carm., I, 35, 17] epist. ad Lollium lib. 1. Vt puerum credis saeuo dictata magistro Reddere. [Epist., I, 18, 13] Lucretius lib. 3. saeuas tolerare procellas. [Nat. Rer., III, 805] Terentius Phorm. Conclusam hic habeo uxorem [Phorm., 744] [p. 130] saeuam. Ex quo saeuitia, asperitas quaedam, & iracundia, χαλεπότης. Ode xii. lib. 2. dum fragrantia detorquet ad oscula Ceruicem, aut facili saeuitia negat. [Carm., II, 12, 25] Virgilius Aeneid. i. saeuumque ambobus Achillem. [Aen., I, 458] & 2. hic saeuus tendebat Achilles. & uerbum saeuire χαλεπαίνειν. saty. ii. lib. 2. Saeuiat, atque nouos moueat fortuna tumultus [Serm., II, 2, 126] , &c. Ode iii. lib. 3. Dum longus inter saeuiat ilium, Romamque Pontus. [Carm., III, 3, 37] Plautus Epidico. sed memento, si quid saeuiunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre. [Epid., 658] Virgilius Aen. 6. ne saeui magna sacerdos. [Aen., VI, 544]

[12] Ioco] Iocum, Deum hoc loco accipio, ut sup. Ode ii. Quam Iocus circum uolat, & Cupido. [Carm., I, 2, 34]

[13] Ipsum me melior] cum ego ipse ab elegantiore & commodiore puella ultro expeterer, Myrtalae tamen difficili, saeuae, iracundae, a me alienae seruiebam : quae mihi feruitus erat iucunda.

[15] acrior] iracundior, ut Ode ix. lib. 3. & improbo Iracundior Adria [Carm., III, 9, 22] . ὑπερβολή.

[16] Curuantis Calabros sinus] id est, sese in Calabriam insinuantis.