Adagiorum Chiliades

I. 10Similes habent labra lactucas.lxxi

Similes habent labra lactucas. Ubi similia similibus contingunt veluti praeceptori parum docto discipulus indocilis, improbo populo magistratus improbus, contumelioso patrono contumeliosus actor, uxori morosae maritus morosus, breviter quoties mala malis, digna dignis eveniunt. Natum adagium ab asino carduos pascente. Est autem lactuca herba mollis ac tenera, quae tamen non admodum sit dissimilis carduo praesertim silvestri. Itaque quemadmodum carduus spinosus est atque majorem in modum asperis foliis et caule, denique ipso etiam flore, itidem et asini labris nihil durius ac petricosius, ut illis non alia lactuca magis apta videatur. Porro carduos lactucarum vice etiam in conviviis a nonnullis apponi solere, testis est Julius Capitolinus in vita Pertinacis imperatoris. Plinius item libro decimonono de carduis in hunc modum  : Poterant videri dicta omnia, quae in precio sunt, nisi restaret res maximi quaestus, non sine pudore dicenda. [Hist. Nat.] Certum est quippe carduos apud Carthaginem magnam Cordubamque praecipue, sestertium sena milia e parvis his reddere, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus, etiam ea, quae refugiunt quadrupedes consciae. Usurpat simulque interpretatur proverbium divus Hieronymus scribens ad Chromatium in hunc modum : Secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius, similem habent labra lactucam asino carduos comedente, videlicet ut perforatam navim debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam et talis sit rector, quales illi qui reguntur. [Epist.] Hactenus ille. Fuit autem hic Crassus avus ejus Crassi, qui pugnans adversus Parthos interiit, cujus signa postea retulit Marius. Numeratur is inter eos, qui nunquam in vita risisse feruntur eaque gratia ἀγέλαστοι id est irrisibiles, cognominati. Marcus Tullius in actionibus Crassum Licinium auctore Lucilio semel dumtaxat in vita risisse testatur. Plinius libro Naturalis historiae septimo, capite decimonono Ferunt, inquit, Crassum, avum Crassi in Parthis interempti, nunquam risisse, ob id Agelastum vocatum, sicuti nec flesse multos. [Hist. Nat.] Divus Hieronymus contra Rufinum : Ego certe ut homini severissimo risum moveam, ut imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita risisse scribit Lucilius. [Ruf.] Meminit et Macrobius libro Saturnalium secundo.