I. 10Dignum patella operculum.lxxii
Huic simillimum est illud, quod ab eodem Hieronymo refertur in Epistola ad Chromatium : Dignum patella operculum. In mea enim, inquit, patria rusticitas vernacula : deus venter est et in diem vivitur et sanctior est ille, qui ditior est. [Epist.] Accessit huic patellae juxta tritum populi sermone proverbium dignum operculum. Significat autem episcopum ad improbos populi mores accommodatum. Idem adversus Rufinum : Quod librum Eusebii pro Pamphili verteres, quod tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres. [Ruf.] Plato in Hippia majore disserens de pulchro ac decoro quiddam habet non abhorrens ab hoc proverbio : Πότερον πρέπει, φήσει, ὅταν τις τὴν χύτραν ἣν ἄρτι ἐλέγομεν, τὴν καλήν, ἕψῃ ἔτνους καλοῦ μεστήν, χρυσῆ τορύνη αὐτῇ ἢ συκίνη; [Hipp. mai.] id est Utrum, inquiet, ubi quis ollam illam pulchram, de qua modo loquebamur, igni admoverit, pulchris fabis plenam, decet illam aurea toryne aut ficulna ? Quod Graece dictum est τορύνη Platonis interpres vertit tudeculam. Etymologus indicat τορύνην vocem esse Atticis peculiarem, quae illis significat εὐεργέτιν. Suidas ait instrumentum esse, quo movetur olla. [Lex.]