I. 10. Longe lateque. lxx

Cum ingens discrimen significant, longe lateque distare dicunt. Aulus Gellius : Sic existimo, nisi me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse judicio facit, longe lateque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius civitatis multitudine mortales quam homines dixisse. Citantur in Pandectis haec ex Ulpiano : Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam usufructum, longe lateque distare nemo dubitat. Translatum videtur ab agrorum mensoribus.

Index Adagiorum