II. 9. Stultior Morycho. i

Μωρότερος εἶ Μορύχου, id est Stultior es Morycho. Siculum proverbium in eos, qui ridicule stulteve quippiam facerent. Mihi videntur peculiariter obnoxii huic adagioni qui domesticorum negotiorum negligentes foris agunt aliena curantes ; quod genus inducitur Ollus apud Martialem, cujusmodi sunt et apud Plutarchum Lamiae. Zenodotus tradit apud Siculos Baccho cognomen esse Morycho idque inde datum, quod in vindemiis hujus dei facies musto ficisque virentibus oblini consueverit quod utriusque arboris inventae laudem Baccho tribuunt veteres, ut testis est Athenaeus libro Dipnosophistarum secundo παρὰ τὸ μορύξαι, τὸ μολύνεσθαι, id est a moryxae, quod est contaminare, unde et Homerus μεμορυγμένος dixerit pro μεμολυσμένος. Bacchus autem ubique ridiculus ac parum cordatus inducitur a poetis utpote deus temulentus, velut in Ranis Aristophanis, ideoque hujus sacris ludicra quaedam tanquam in ejus contumeliam fiebant. Quin et cognomen additum contumeliae causa ἐρεβίνθειος. Apud Siculos hujus simulachrum non in templo sed extra phanum sub dio positum erat juxta ingressum sive vestibulum, confectum e lapide, cui nomen psella, arte Simmii cujusdam Eupalami. Proinde vulgari joco jactatum est de illo : Μωρότερος εἶ Μορύχου, ὃς τἄνδον ἀφεὶς ἔξω τῆς οἰκίας κάθηται, id est Stultior es Morycho, qui omissis his quae sunt intus foris extra domum desidet. Zenodotus adagium citat ex epistola quadam Polemonis ad Diophilum. Quanquam alienissimum est ab ingenio moribusque meis vestigandis aut insectandis aliorum erratis operam conterere, tamen non possum hoc loco mihi temperare, quin ridendi magis quam insectandi causa proferam cujusdam apud Italos non infimi nominis inscitiamne dicam an socordiam, praesertim cum is τὴν λεοντῆν ἐνδύσας tantum sibi sumat in literis, ut arrepta veluti censoria virgula non solum de scriptoribus caeteris magna pronuntiet auctoritate, verum etiam Angelum Politianum, virum modis omnibus et incomparabilem et inimitabilem, ceu praeceptor quispiam flagellet atque emendet. Cui cum non pauca concedat homo candidus, tamen delicatae illae et meris atticismis assuetae aures transmarinae Veneris sensum in eodem desiderant, quod οὐδ᾿ ἀρχὴν verterit ne initio quidem. Audiamus igitur in hoc Aristarcho Venerem illam transmarinam ac germane Graecanicam. Principio proverbium hoc e vulgatissimis Zenobii collectaneis enarrans Polemonem perinde citat, quasi locum ipse legerit, id quod suo more facit, videlicet ut in abstrusis minimeque vulgatis auctoribus versari videatur. Deinde Graeca quae modo retulimus indidem, ὃς τὰ ἔνδον ἀφεὶς ἔξω τῆς οἰκίας κάθηται reddidit ad hunc modum : qui relinquens habitationem interiorem extra positam quaerebat. Rursum quod habetur in iisdem collectaneis, Μόρυχος δὲ Διονύσου ἐπίθετον ἀπὸ τοῦ τὸ πρόσωπον αὐτοῦ μολύνεσθαι, ἐπειδὰν τρυγῶσι, τῷ ἀπὸ τῶν βοτρύων γλεύκει καὶ τοῖς χλωροῖς σύκοις, expressit hoc pacto : Morychus sane epitheton est Bacchi ἀπὸ τοῦ τὸ πρόσωπον αὐτοῦ μολύνεσθαι, id est ab inquinando videlicet propriam faciem. Inquinare namque solet eam Bacchus racemis et viridibus ficis. Deinde quod idem coacervator etymologiam nominis reddens scripsit μορύξαι γὰρ τὸ μολῦναι, sic interpretatus est lepos Atticus nostri temporis : Μορύξαι, inquit, porro idem est quod μολῦναι, hoc est ineptire, hoc est desipere. Jam illud quanto est παντὸς Μορύχου μωρότερον, quod de Bacchi statua reddidit. Graeca sic habent : Παρόσον ἔξω τοῦ νεὼ τὸ ἄγαλμα αὐτοῦ ἔστη παρὰ τὴν εἴσοδον ἐν ὑπαίθρῳ. Ea sic extulit transmarina Venus : Praeterea dicitur a simplicitate Bacchi, cujus simulachrum in aperto statuitur apud Hesiodum. Vide quot veneres in uno eoque perbrevi capite prodidit hic venustus : primum Bacchus fastiditis penetralibus aedium suarum peregrinas sectatur domos. Deinde, cum saxeus sit, fit enim de statua mentio, tamen ipse sibi faciem racemis et ficis oblinit, quo vindemiatores delectet. Ad haec, cum idem significent μορύξαι et μολῦναι, utrumque declarat ineptire et desipere, verum his dumtaxat, qui Venerem illam transmarinam usquequaque percalluerint. Denique, quod est omnium venustissimum, e vestibulo, siquidem auctore Polluce εἴσοδος templi vocatur quod est προπύλαιον dicitur, Hesiodum fecit, hoc est e mutis saxis eloquentissimum poetam. Et habet tamen hic talis artifex quibus sit admirationi, hoc est similes habent labra lactucas, cum innumera sint in hujus commentariis pari flore reddita Graeca, οὔτε οὐρανοῦ, quod aiunt, οὔτε γῆς ἁπτόμενα, quae vel ipse saxeus Morychus rideat. Homo me hercle suavis atque adeo Moriae beneficio felix, qui transmarinae Veneris sensum requirat in aliis, ipse communi carens et, ut videtur, marinae quam transmarinae Veneri familiarior. Sed praestat, opinor, ut omissis jocis ad institutum negotium calamus recurrat. Jocatur in Morychum et Aristophanes in Vespis : Ζῆν βίον γενναῖον ὥσπερ Μόρυχος, id est Vivere vitam generosam quemadmodum Morychus. At Suidas indicat hujus nominis poetam quempiam fuisse tragicum, cujus vita non caruerit luxus ac molliciei nota, citatque hoc in eum carmen Aristophanis Extat autem in Acharnensibus :

Ὦ φιλτάτη σὺ καὶ πάλαι ποθουμένη,

Ἦλθες ποθεινὴ μὲν τρυγῳδικοῖς χοροῖς,

Φίλη Μορύχῳ,

id est

Charissima ac desiderata jam diu,

Optata ades tu fece sublitis choris,

Grata et Morycho.

Index Adagiorum