I. 8. Ut possumus, quando ut volumus non licet. xliii

Ζῶμεν γὰρ οὐχ ὡς θέλομεν, ἀλλ᾿ ὡς δυνάμεθα, id est

Non uti libet, sed uti licet sic vivimus.

Senarius proverbialis, quo monemur tempori ac necessitati serviendum esse. Terentiana Misis in Andria rogata, quam Athenis vitam agerent, verecunde seni meretricium quaestum confitens :

Ut quimus, aiunt, quando, ut volumus non licet.

Caecilius in Plotio, apud Donatum :

Vivas ut possis, quando non quis, ut velis.

Item Plato in Hippia majore : Τοιαῦτα, ὦ Ἱππία, τὰ ἡμέτερά ἐστιν, οὐχ οἷα βούλεταί τις, φασὶν ἄνθρωποι ἑκάστοτε παροιμιαζόμενοι, ἀλλ᾿ οἷα δύναται, id est Ejusmodi sunt, Hippia, res nostrae, non quales quis optaret, sicuti proverbio dicitur usquequaque, sed quales esse possunt. Allusit eodem et in Cratylo : Ὅπως ἂν δυνώμεθα προειπόντες, id est Praefati utcumque potuerimus. Sic enim modestiae gratia praefantur, qui negotium aliquod suscipiunt. Huc pertinent et illae Graecorum sententiae :

Βουλόμεθα πλουτεῖν πάντες, ἀλλ᾿ οὐ δυνάμεθα,

id est

Omneis cupimus at non licet ditescere.

et

Πάντες καλῶς ζῆν θέλομεν, ἀλλ᾿ οὐ δυνάμεθα,

id est

Bene vivere omneis volumus, at non possumus.

Nemini sua fortuna satisfacit et aliud votis destinat, quod tamen haud scio an quisquam unquam sit assecutus. Usus erit, ubi significabimus nostra nobis parum placere, verum facultatem deesse, non animum, videlicet fortunam esse parum commodam aut vitam non satis integram aut epistolam non satis eruditam.

Index Adagiorum