I. 8. Sine cortice nabis. xlii

Sine cortice nare dicuntur, qui jam per aetatem non egent custode morum aut qui eo doctrinae processerunt, ut jam praeceptorum opera non habeant opus. Horatius  : Simul ac duraverit aetas / Membra animumque tuum, nabis sine cortice, id est citra custodem ac paedagogum ipse te reges ac moderaberis. Acron proverbii admonet putatque metaphoram mutuo sumptam a juvenibus, qui cum primitus natare discunt corticibus aut suberibus ventri subligatis natant. Deinde exercitatiores citra hujusmodi adminicula natare incipiunt. Plautus in Aulularia :

Quasi pueris, qui nare discunt, scyrpea induitur ratis,

Qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus.

Est autem Graecis φελλόν, sive φελλός —nam varie scribunt— quod Latini vertunt suber ; sic enim vertit Theodorus. Cortex est arboris semper fluitans et ob id aptus navibus praesertim ancoralibus. Indicat enim ancorae locum, ut a nautis caveatur, et piscantium tragulis, sustinet enim summos retium funes, utilis et cadorum obturamentis, postremo et feminarum calceatui mensibus hibernis, unde joco proverbiali apud Graecos cortices arborum dicuntur ; nunc non pudet viros aestivis mensibus tali uti calceatu. Meminit Plinius libro XVI, capite octavo. Lucianus in Veris narrationibus narrat Φελλόποδας, unde Graeci φελλεύειν dicunt, supernatare. Et φελλεῖς loca, quae paululo terrae tegunt saxa.

Index Adagiorum