IV. 2. Quae dantur. xliii

M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum sexto : Ἀπογνοὺς δὲ ἀλόγως ἀπέστη ἐπειπὼν Αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν. Meque objurgavit vetere proverbio Τὰ μὲν διδόμενα. Utitur eodem et alio quodam loco. Non admodum liquet quid sibi velit, nisi quod conjicere licet τὰ μὲν διδόμενα versum esse poetae cujuspiam : est enim hemistichium iambicum, quod admonet quod a fortuna datur, id boni consulendum esse et ferendum aequo animo quod mutari non queat. Plato in Gorgia videtur indicare proverbium : Νῦν δὲ ἐψεύσθην καὶ ὡς ἔοικεν ἀνάγκη μοι κατὰ τὸν παλαιὸν λόγον τὸ παρὸν εὖ ποιεῖν καὶ τοῦτο δέχεσθαι τὸ διδόμενον παρὰ σοῦ, id est Nunc autem mendacio delusus sum atque, ut videtur, necesse est mihi juxta vetus proverbium quod adest boni consulere, idque quod abs te datur accipere. Δῶρον δ᾿ ὅτι δῷ τις ἐπαίνει alibi nobis dictum est. Eodem pertinet Ut possumus, quando ut volumus non licet.

Index Adagiorum