I. 8. Atheniensium inconsulta temeritas. xliv

Ἡ τῶν Ἀθηναίων δυσβουλία, id est Atheniensium inconsulta temeritas. Quadrat in eos, quibus male consulta vertunt bene. Nam id olim vulgo tributum est Atheniensibus, quod ipsi quidem socorditer consultarent parumque prospicerent, verum Minerva, civitatis praeses, illorum male instituta bene vertere consuevit. Simile est huic, quod hodieque vulgo dicunt : Est fortunatior quam prudentior, de quopiam non suapte industria, sed fortunae commoditate successu rerum utente. Eupolis apud Suidam et Athenaeum, libro decimo, in Atheniensium mores :

Οὕς δ᾿ οὐκ ἂν εἵλεθ᾿ οὐδ᾿ ἂν οἰνόπτας πρὸ τοῦ,

Νυνὶ στρατηγοὺς λεύσομεν· ὦ πόλις, πόλις,

Ὡς εὐτυχὴς εἶ μᾶλλον ἢ καλῶς φρονεῖς,

id est

Quos antehac nec praefici convivio

Quisquam tulisset, nunc videmus scilicet

Belli duces, o civitas, o civitas,

Fortuna ut es feliciore quam sapis.

Porro Atheniensium incogitantiam notat et Aristophanes hoc versu in Nubibus :

Φασὶ γὰρ δυσβουλίαν

Τῇδε τῇ πόλει προσεῖναι,

id est

Laeva consilia ferunt huic adesse civitati.

Quo loco interpres adscribit fabulam hujusmodi. Cum Neptunus a Minerva victus non posset Attica regione potiri, iratus immisit illis δυσβουλίαν, id est laeva stultaque consilia, hoc deinde vitium Atheniensibus ἐπιχώριον, hoc est vernaculum fuisse. Idque Minervam non mutasse, caeterum quod illi male statuissent, illa in bonos exitus vertebat. Allusit huc idem Aristophanes in Vespis :

Γλαῦξ γὰρ ἡμῶν πρὶν μάχεσθαι τὸν στρατὸν διέπτατο,

id est

Ulula nostras ante pugnam pervolarat copias.

Eodem leviter allusisse videtur Demosthenes, cum ait in Olynthiaca prima in ipsa statim fronte : Ἀλλὰ καὶ τῆς ὑμετέρας τύχης ὑπολαμβάνω πολλὰ τῶν δεόντων ἐκ τοῦ παραχρῆμα ἐνίοις ἂν ἐπελθεῖν εἰπεῖν, id est Sed et vestrae fortunae arbitror nonnullis ex tempore venire in mentem, ut dicant ea, quae ad rem pertinent. Verum hoc vitii manifestius exprobrat illis in alia quadam oratione dicens alios homines solere consultare prius ac deinde rem aggredi, contra Athenienses post rem factam tum consultare. Theognis :

Πολλοί τοι χρῶνται δειλαῖς φρεσί, δαίμονι δ᾿ ἐσθλῷ,

Οἷς τὸ κακὸν δοκέον γίγνεται εἰς ἀγαθόν,

id est

Multis laeva quidem mens est, sed numina dextra,

Quis bene vertit et id, quod temere instituunt.

Aristophanes in Contionatricibus :

Λόγος τέ τοί τις ἔστι τῶν γηραιτέρων

Ὅσ᾿ ἂν ἀνόητα καὶ μῶρα βουλευσώμεθα,

Ἄπαντ᾿ ἐπὶ τὸ βέλτιον ἡμῖν ξυμφέρειν,

id est

Est sermo quidam dictus a majoribus,

Fatua licet statuamus ac vaecordia

In melius attamen omnia nobis cedere.

Medium carmen Graecum carebit vitio, si tollatur conjunctio καί, quanquam aeditio Aldina habebat. Et apud Livium subinde nominatur Fortuna Romana. Nec abhorret hinc, quod alibi retulimus, Εὕδοντι κύρτος αἱρεῖ, id est, Dormienti rete tollit .

Index Adagiorum