II. 4Bona et etiam offa post panem.lxi
Ἀγαθὴ καὶ μᾶζα μετ᾿ ἄρτον, id est
hemistichion carminis heroici. Zenodotus ait de iis solere dici, qui penuria meliorum amplectuntur deteriora. [Coll.] Nam maza quiddam est pane cocto deterius, conflatum ex lacte et farina, quo rustici vice panis uti consueverunt ; siquidem ὀπτὸν ἀλευρόν in deliciis olim fuisse alias demonstravimus ex Theocrito. Proverbi speciem habet, quod est apud Athenaeum libro VI, licet huic dissimile : Πεινῶντι γὰρ ἀνδρὶ μᾶζα τιμιώτερα χρυσοῦ τε κἀλέφαντος, [Deipn.] id est Maza (sive offa) esurienti homini carior et auro et ebore. Quo licebit uti, cum indicabimus rem usu, non opinione aestimandam. Ex his, quae prodidit Athenaeus de apparatu conviviorum, liquet mazam prius apponi solere, deinde panem. Verum consumpto pane probatur et maza : Ut possumus, quando ut volumus non licet. Xenophon libro VI Παιδίας facit quendam consolantem milites, qui defecti pane maza vesci cogebantur. Hoc cibo qui victitant, dicuntur ἀλφιτοσιτεῖν, quemadmodum qui pane, ἀρτοσιτεῖν.Et post panes bona maza est,