II. 4. Crocodili lacrimae. lx

Κροκοδείλου δάκρυα, id est Crocodili lacrimae, de iis, qui sese simulant graviter angi incommodo cujuspiam, cui perniciem attulerint ipsi, cuive magnum aliquod malum moliantur. Sunt qui scribant crocodilum conspecto procul homine lacrimas emittere atque eundem mox devorare. Cujusmodi propemodum erant lacrimae Bassiani imperatoris apud Aelium Spartianum : lacrimabatur, quoties aut mentio fieret, aut imagines videret Getae fratris, quem occiderat. Alii narrant hanc esse crocodili naturam, ut cum fame stimulatur et insidias machinatur, os hausta impleat aqua, quam effundit in semita, qua novit aut alia quaepiam animantia, aut homines aquatum venturos, quo lapsos ob lubricum descensum neque valentes aufugere corripiat correptosque devoret. Deinde reliquo devorato corpore caput lacrimis effusis macerat itaque devorat hoc quoque.

Index Adagiorum