II. 4. Si non adsunt carnes, taricho contentos esse oportet. lxii

Ἄν μη παρῇ κρέα, στερκτέον τῷ ταρίχῳ, id est

Probanda salsamenta egenti carnium.

Sunt qui dicant τάριχον accipi pro pisce, sed vili putrique, qui idem sit aphya. Fortassis hic pro jure accipiendum tarichus, nam quibus deest obsonium, solent pane in jus immerso vesci. In aphyas et tarichos creber jocus est in comoediis. Sensus hic est : ubi non est copia meliorum, boni consulere oportet, quaecumque contingunt. Refertur a Diogeniano.

Index Adagiorum