I. 3. Posterioribus melioribus. xxxviii

Inter Graecanicas paroemias refertur Δευτέρων ἀμεινόνων, id est Alteris melioribus. Quo significabant ea quae prima experientia parum bene successerant, secunda nonnunquam commodius evenire et prioris consilii erratum posteriore consilio corrigi. Quod quidem nonnulli putant a sacris ortum, in quibus si prima victima non fuisset litatum, iterabant sacrum meliora sperantes, id quod satis indicat leno Plautinus, qui saepius Veneri caesa victima litare non poterat. Plato libro De legibus quarto videtur ad talorum jactum aut lusum consimilem referre. Propterea quod non raro fit, ut cui lusus incommode ceciderit, is deintegro novari ludum atque iterari postulet sperans fore ut jam felicius ludat. Ait enim : Πάλιν οὖν, οἷόν φασιν οἱ παίζοντες, ἀμεινόνων ἐξ ἀρχῆς δευτέρων ἐπαναπολήσωμεν, id est Rursum igitur, quemadmodum ludentes dicere consueverunt, secundis denuo melioribus repetamus. Quanquam et hoc loco παίζοντες referri potest non ad lusum aliquem, sed jocum magis proverbialem. Sed interpretamento priori Tullius adstipulatur, qui secundo De divinatione libro sic ait : Quae est autem inconstantia deorum, ut primis minentur extis, bene promittant secundis. Idem in Philippicis, oratione duodecima : Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores esse solent. Idem ad Quintum fratrem : Ego vero nullas δευτέρας φροντίδας Posteriores curae m. habere possum in Caesaris rebus, hoc est nullum idoneum reperio consilium, quo superioribus malis possim mederi. Huc respexit et Davus ille Terentianus, cum ait :

Hac non successit, alia aggrediamur via.

Quin eodem allusisse videtur et Aristoteles primo τῶν Μετὰ τὰ φυσικά libro, cum ait : Δεῖ δὲ εἰς τοὐναντίον καὶ τὸ ἄμεινον κατὰ τὴν παροιμίαν ἀποτελευτῆσαι. Loquitur de his, qui causarum naturalium admiratione provocati accedunt ad philosophandum. Quos causis cognitis vult jam desinere mirari et ad meliora converti. Porro proverbium videri potest ex Euripidis ortum tragoedia, cui titulus Hippolytus coronatus :

Κἂν βροτοῖς

Αἱ δεύτεραί πως φροντίδες σοφώτεραι,

id est

Siquidem solet mortalibus prudentior

Posterior esse aliquando cogitatio.

Verba nunc nutricis ad Phaedram quasi recantantis ac palinodiam canentis superioris orationis, posteaquam videt eam de moriendo cogitare. Respexit huc et in Supplicibus :

Ἀλλ᾿ ἐν δόμοις μὲν ἤν τι μὴ καλῶς ἔχῃ,

Γνώμαισιν ὑστέραισιν ἐξορθούμεθα,

Αἰῶνα δ᾿ οὐκ ἔξεστιν,

id est

In aedibus si quid parum recte est, licet

Corrigere posterioribus sententiis,

At non item aevum.

Inde et metanoea dicta Graecis, quod posterior cogitatio perspicit aliter agendum fuisse.

Index Adagiorum