I. 9. Palinodiam canere. lix

Παλινῳδεῖν, id est Palinodiam canere, est diversum ab his, quae prius dixeris, dicere atque in contrarium vertere sententiam. Translatum est a Stesichori lyrici poetae facto, cujus meminit Plato in Phaedro. Is cum Helenam carmine vituperasset, oculis orbatus est. Intelligens autem Achille, sicut scribit Pausanias in Laconicis, Helenae jussu nuntiante caecitatis suae causam, protinus palinodiam cecinit Helenamque prius vituperatam laudavit, itaque visum recepit. Hunc Socrates jocatur sese velle imitari et Amoris vituperati prius canere palinodiam quam orbetur oculis. Sonat autem Graece παλινῳδία, quasi dicas recantationem. Quo quidem verbo Flaccus usus est in Odis promittens palinodiam amicae, quam contumelioso carmine provocarat :

Dum mihi

Fias recantatis amica,

Opprobriis animumque reddas.

Divus Aurelius Augustinus ad Hieronymum : Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere Christianam cum caritate severitatem ad illud opus corrigendum atque emendandum et palinodiam, ut dicitur, cane. Deinde alludens ad Stesichori fabulam, Incomparabiliter enim pulchrior est, inquit, veritas Christianorum quam Helena Graecorum. Pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Zodomam quam pro illa illi heroes adversus Trojam dimicaverunt. Neque ego hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias, quos absit, ut amiseris, sed ut advertas ; quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti. Ad quae quidem respondens Hieronymus Sed si mea cominus dicta reprehendas, inquit, et rationem scriptorum expetas et quae scripserim, emendare compellas et ad palinodiam provoces et oculos mihi reddas, in hoc laeditur amicitia. Verum de hac palinodia Augustinus ipse postea propemodum palinodiam canit scribens Hieronymo sese de Stesichoro ineptius quam literatius addidisse. Mihi videtur et arrogantius ad virum tanto doctiorem. Verum hoc venia dignum in Afro, juvene et episcopo. M. Tullius ad Atticum : Expecta palinodiam divinam. Usurpavit hoc adagium nominatim proverbii vice Joannes Chrysostomus. Item Plato in epistola ad Dionysium tertia.

Index Adagiorum