III. 1. Non licet bis in bello peccare. xxxi

Ἁμαρτεῖν οὐκ ἔνεστι δὶς ἐν πολέμῳ, id est In bello bis errare non licet, in rebus periculosis non tutum est labi. Nam si semel erretur, actum est de capite, nec est secundo errori locus. Vel quod in bello, quia cuncta tumultu peragantur, non detur spacium revocandi restituendique si quid perperam sit institutum. Unde Homerus, cum alibi, tum Iliados Π :

Ὀλίγη δέ τ᾿ ἀνάπνευσις πτολέμοιο,

id est

At vero exigua est interspiratio belli.

Proinde in his rebus in quibus si semel erratum fuerit, non est quod in posterum sarcias, cautim ac circumspecte agendum, admonente vel Mimo illo non infestivo :

Deliberandum est diu quicquid statuendum est semel.

Puta de sacerdotio, de matrimonio deque id genus aliis, quae si temere fuerint instituta, non est quo priores cogitationes posterioribus, ut aiunt, melioribus emendes. Huc pertinet quod e Catone citat Vegetius : In aliis rebus si quid erratum est, potest postmodum corrigi ; praeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum statim poena sequatur errorem. Aut enim confestim pereunt qui ignave imperiteque pugnaverunt, aut in fugam versi victoribus ultra pares esse non audent. Adagium videtur natum ex apophthegmate : cum Lamachus quendam manipuli ducem increpasset quod perperam quiddam egisset, isque responderet se non iterum commissurum quod commiserat, In bello, inquit Lamachus, ne licet quidem peccare bis, quod primus error saepe vitam adimat.

Index Adagiorum