III. 4. Altera navigatio. lxxi

Δεύτερος πλοῦς, id est Secundarius cursus, vocabatur, cum vento destituti remis navim impellerent. Nam ὁ ἐξ οὐρίας πλοῦς πρῶτος, id est : Cum secundis ventis navigaretur, ea prima navigatio dicebatur auctore Pausania, quem citat Eustathius in secundum Odysseae librum, quo loco proverbii quoque mentionem facit. Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum II : Ἐπεὶ οὖν τοῦ μέσου τυχεῖν ἄκρως χαλεπόν, κατὰ τὸν δεύτερον, φασί, πλοῦν τὰ ἐλάχιστα ληπτέον τῶν κακῶν, id est Quando igitur medium exacte consequi difficile est, juxta secundum, ut aiunt, cursum minima malorum sumenda sunt. Philosophus sentit virtutem in medio esse sitam. At id quoniam interdum difficile est assequi, monet, ut quam levissime aberremus. Huc pertinet illud Aristophanis in Concionatricibus :

Νῦν μὲν γὰρ οὔτε θέομεν οὔτε ἐλαύνομεν,

id est

Nam nunc nec aura impellimur nec remige.

Interpres admonet nautas, cum vento destituuntur, ad remos confugere. Convenit, ubi, quoties quae potissima fuerant non contingunt, ad proxima confugitur auxilia. Cognatum est illi, quod alibi retulimus : Δευτέρων φροντίδων ἀμεινόνων. Usurpavit hoc Joannes Chrysostomus Homilia in Matthaeum prima : Ἐπειδὴ δὲ ταύτην διεκρουσάμεθα τὴν χάριν, φέρε κἂν τὸν δεύτερον ἀσπασώμεθα πλοῦν, id est Posteaquam vero ab hac gratia sumus excussi, age vel secundum amplectamur cursum. Atque hic statim in ipso, quod aiunt, portu impegit interpres Anianus ; sic enim hunc locum reddidit : Quia vero hanc a nobis excussimus gratiam, vel secundas divitias expetamus, etiam si in vulgatis per typographos exemplaribus pro excussimus legitur excusamus et pro ex petamus expectamus. Agit illic Chrysostomus primum et optimum esse nullis uti literis, posteaquam autem ab eo, quod erat optimum, degeneravimus, nobis esse nautas imitandos, qui, cum recto cursu non possunt eo pervenire, quo volunt, tamen vel remigio vel obliqua navigatione conantur eodem pertendere. Fefellit autem interpretem proverbii ignoratio et ideo ex πλοῦν fecit πλοῦτον. Haec indico, non ut traducam Anianum, cujus industriae debent studiosi, sed ut errorem tollam. Extat Naumachii, Christiani ut suspicor poetae, carmen, quo primum hortatur ad virginitatem matrimonium appellans secundarium cursum :

Εἰ δέ σε καὶ κοινοῖο πόθος βιότοιο κιχάνοι,

Καὶ τοῦτο προδαεὶς ἐρέω, πῶς χρή σε περᾶσαι

Τὸν πλοῦν, ὥς φασιν, τὸν δεύτερον εὔφρονι θυμῷ,

id est

Quod si te vulgaris amor vitae tenet, addam

Hoc quoque, uti didici, quo pacto cursus, ut aiunt,

Hic alter tibi sit peragendus mente sagaci.

Allusit huc Cicero in Oratore ad Brutum : Quod si quem aut natura sua aut illa praestantis ingenii vis forte dejiciet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum, quem poterit. Prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Summam celeritatem significans utrumque conjunxit Philippica prima : Tum vero sum tanta cupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remi neque venti satisfacerent.

Index Adagiorum