I. 3. Finem vitae specta. xxxvii

Vitae finem specta Exstat apud Herodotum historia longe notissima, quemadmodum Solon Croeso responderit nemini competere nomen beati, nisi qui feliciter vitae cursum peregisset. Quod referens Juvenalis,

Quem vox, inquit, facunda Solonis

Respicere extremae jussit spacia ultima vitae.

Hanc sententiam copiosius extulit Sophocles in Oedipo tyranno :

Ὥστε θνητὸν ὄντ᾿ ἐκείνην τὴν τελευταίαν ἰδεῖν

Ἡμέραν ἐπισκοποῦντα μηδέν᾿ ὀλβίζειν, πρὶν ἂν

Τέρμα τοῦ βίου περάσῃ μηδὲν ἀλγεινὸν παθών,

id est

Itaque mortali supremus ille fatorum dies

Usque respectandus, ut ne quem beatum judicet

Quin mali nihil universum passus aevum exegerit.

Eandem paulo diversius idem extulit in Trachiniis :

Λόγος μὲν ἔστ᾿ ἀρχαῖος ἀνθρώπων φανείς,

Ὡς οὐκ ἂν αἰῶν᾿ ἐκμάθοι βροτῶν, πρὶν ἂν

Θάνοι τις, οὔτ᾿ εἰ χρηστὸς οὔτ᾿ εἴ τῳ κακός,

id est

Vetus inter homines extat hoc proverbium,

Haud posse quenquam quempiam cognoscere,

Bonus an malus sit, antequam fatalibus

Defunctus annis ultimum obierit diem.

Consimiliter Euripides in Andromache :

Χρή δ᾿ οὔποτ᾿ εἰπεῖν οὐδεν᾿ ὄλβιον βροτῶν,

Πρὶν ἂν θανόντος τὴν τελευταίαν ἴδῃς,

id est

Ne quempiam pronunties mortalium

Unquam beatum citius atque mortuo

Illo supremum videris vitae diem.

Idem in Troadibus :

Τῶν δ᾿ εὐδαιμόνων

Μηδένα νομίζετ᾿ εὐτυχεῖν, πρὶν ἂν θάνῃ,

id est

Ne quempiam horum quos benignis flatibus

Fortuna provehit, beatum enunties

Prius atque vita excesserit feliciter.

Eandem repetit aliis verbis in Heraclidis :

Τῇ δὲ νῦν τύχῃ

Βροτοῖς ἅπασι λαμπρὰ κηρύσσει μαθεῖν,

Τὸν εὐτυχεῖν δοκοῦντα μὴ ζηλοῦν, πρὶν ἂν

Θάνοντ᾿ ἴδῃ τις· ὡς ἐφήμεροι τύχαι,

id est

Ceterum hoc rerum statu

Mortalibus denuntiat palam omnibus

Docetque ne quis prosperis successibus

Uti videtur, hunc beatum existiment

Prius atque demigrasse vita viderint ;

Usqueadeo sunt mutabiles rerum vices.

Ovidius in Transformationibus sic extulit :

Sed scilicet ultima semper

Expectanda dies homini est, dicique beatus

Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Quin hodieque passim omnibus est in ore ab exitu rem spectandam esse.

Index Adagiorum