I. 3. Actum est. xxxix

Proverbialiter his verbis etiam hodie desperationem significamus : Actum est, Graeci πέπρακται. Euripides in Hippolyto coronato :

Φεῦ φεῦ πέπρακται, βασιλὶς οὐκέτ᾿ ἔστι δή,

id est

Eheu, peracta res, hera occidit palam.

Terentius in Eunucho : Actum est, ilicet, peristi. Donatus existimat actum est sumptum a jure, ilicet a judicio, peristi a supplicio. Nam haec tria pariter verba incremento quodam indicant desperationem. Quoniam autem fas non erat rescindere judicum sententiam et eadem de re bis judicium adipiscier, ut ait Terentius, vulgo receptum est, ut de negotiis desperatis actum esse diceretur. Etiamsi postea repertum est, ut quidam per judicem in integrum restituerentur. Aut certe ideo dictum est actum est, quod quicquid peractum est, hoc jam infectum esse non potest juxta proverbiales sententias, quae testantur, ne deo quidem permissum esse, ut quod factum sit, efficiat infectum. Plautus :

Nisi quid re praesidium apparas, acta haec res est.

Certum est moriri.

Dicimus autem vel absolute Actum est, vel cum adjectione quapiam hujusmodi : Actum est de republica. Actum est de tuis omnibus. Actum est de rebus humanis. Actum est de tua salute, ni vigilas.

Index Adagiorum