Adagiorum Chiliades

I. 3Rem factam habere.xl

Huic poene diversum est illud, quod aliquoties apud Martialem legitur Rem factam habere pro eo, quod est : certam et indubitatam. Siquidem promissa parum certa sunt. Verum iis demum queas fidere, quae jam praestita sint atque exhibita. Velut ad Procillum :

Tu factam tibi rem statim putasti.

[Epigr., I, 27, 4] Rursum :

Jam te rem factam, Bithynice, credis habere ?

[Epigr., II, 26, 3] Rem factam dixit quasi non promissam, sed paratam atque absolutam. Unde et argentum factum dicimus, non rude, sed elaboratum ac coelatum. Aut respexit ad morem juris, juxta quem dixit Terentius : Facta transacta omnia. [Andr., 248] Et M. Tullius in Catilinam invectiva III : Atque illud quod faciendum primum fuit, factum atque transactum est. [Cat., 3, 15] Quoties in contractibus adhibetur quicquid ad legitimam conventionem pertinet.