I. 3. Ilias malorum. xxvi

Ἰλιὰς κακῶν, id est Ilias malorum. De calamitatibus maximis simul et plurimis. Propterea quod in Iliade Homerica nullum mali genus non recensetur. Unde ex hac docti putant tragoediarum argumenta fuisse sumpta, sicut ex Odyssea comoediarum. Est autem opus verbosum, vigintiquatuor voluminibus vix absolutum. Unde et quamvis orationem plus satis prolixam Iliade longiorem vocant, ut Aeschines adversus Demosthenen. Ταῦτα δὲ εἰπὼν δίδωσιν ἀναγνῶναι ψήφισμα τῷ γραμματεῖ, μακρότερον μὲν τῆς Ἰλιάδος, κενώτερον δὲ τῶν λόγων οὓς εἴωθε λέγειν, id est His dictis decretum scribae legendum tradit, prolixius quidem Iliade, vanius autem verbis iis quae dicere consuevit. Eustathius invertit adagionem ad hunc modum : Καὶ παροιμία μέντοι κακῶν Ἰλιάδα φησίν, αὕτη δὲ καλοῦ παντὸς Ἰλιάς, id est Iliadem malorum proverbium ait, at haec omnium bonorum Ilias. Ilias bonorum Synesius in epistola quadam ad fratrem : Καὶ ὅλως κακῶν ἂν Ἰλιὰς περιέστη τὴν πόλιν ἡμῶν, id est In summa, malorum Ilias circunstetit urbem nostram. Plutarchus in Praeceptis conjugalibus : Ὁ δὲ ἐκείνων Ἰλιάδα κακῶν Ἕλλησι καὶ βαρβάροις ἐποίησεν, id est At illorum nuptiae Iliada malorum Graecis ac barbaris invexerunt. Loquitur enim de conjugio Paridis et Helenae, quod inaestimabilium malorum fuit causa. Utitur et M. Tullius in Epistolis ad Atticum : Tanta malorum impendet Ilias.

Index Adagiorum