III. 3. Sileni Alcibiadis. i

Σεληνοὶ Ἀλκιβιάδου, id est Sileni Alcibiadis, apud eruditos in proverbium abiisse videntur, certe in collectaneis Graecorum proverbii vice referuntur, quo licebit uti vel de re, quae cum in speciem et prima, quod aiunt, fronte vilis ac ridicula videatur, tamen interius ac propius contemplanti sit admirabilis, vel de homine, qui habitu vultuque longe minus prae se ferat, quam in animo claudat. Aiunt enim Silenos imagunculas quaspiam fuisse sectiles et ita factas, ut diduci et explicari possent, et quae clausae ridiculam ac monstrosam tibicinis speciem habebant, apertae subito numen ostendebant, ut artem scalptoris gratiorem jocosus faceret error. Porro statuarum argumentum sumptum est a ridiculo illo Sileno, Bacchi paedagogo numinumque poeticorum morione, quandoquidem habent et illi, principum nostratium exemplo, suos γελωτοποιούς. Proinde apud Athenaeum libro quinto adulescens Critobulus irridens Socratem senem ac deformem dicebat illum πολὺ Σειληνῶν αἰσχίω, id est multo Silenis deformiorem. Locus autem est apud Xenophontem in Convivio. Socrates : Ὡς γὰρ χαλλίων ὢν τοῦτο κομπάζεις, id est Ut istud jactas quasi sis formosior. Critobulus : Νὴ Δία, ἢ πάντων Σειληνῶν τῶν ἐν Σατυρικοῖς αἴσχιστος ἂν εἴην, id est Ita, per Jovem, aut omnium Silenorum, qui sunt inter Satyros, turpissimus fuero. Et Alcibiades apud Platonem in Convivio Socratis encomium dicturus eum Silenis hujusmodi similem facit, quod is multo alius esset propius intuenti, quam summo habitu specieque videretur. Quem si de summa, quod dici solet, cute quis aestimasset, non emisset asse. Facies erat rusticana, taurinus aspectus, nares simae muccoque plenae. Sannionem quempiam bardum ac stupidum dixisses. Cultus neglectus, sermo simplex ac plebeius et humilis, ut qui semper aurigas, cerdones, fullones et fabros haberet in ore. Nam hinc fere sumebat illas suas εἰσαγωγάς, quibus urgebat in disputando. Fortuna tenuis, uxor qualem ne vilissimus quidem carbonarius ferre posset. Videbatur mirari formas adulescentulorum, videbatur amare et zelotypia tangi, cum eum ab his affectibus δὶς διὰ πασῶν abesse compererit etiam Alcibiades. Denique jocus ille perpetuus nonnullam habebat morionis speciem. Cum ea tempestate ad insaniam usque ferveret inter stultos profitendi sapientiam ambitio nec unus esset Gorgias, qui se nihil nescire jactitaret, et ardelionibus hujusmodi nusquam non referta essent omnia, solus hic hoc unum scire se dictitabat quod nihil sciret. Videbatur ineptus ad omnia reipublicae munia, adeo ut quodam die, nescio quid apud populum adorsus agere, cum risu sit explosus. Atqui si Silenum hunc tam ridiculum explicuisses, videlicet numen invenisses potius quam hominem, animum ingentem, sublimem ac vere philosophicum, omnium rerum, pro quibus caeteri mortales currunt navigant sudant litigant belligerantur, contemptorem, injuriis omnibus superiorem et in quem nullum omnino jus haberet fortuna et usque adeo nihil timentem, ut mortem quoque nulli non formidatam contempserit, in tantum ut cicutam eodem ebiberit vultu quo vinum solet, usque jam moriens etiam in Phaedonem suum jocaretur, admonens ut voto se liberans Aesculapio gallum persolveret, perinde quasi sumpto pharmaco jam sanitatis beneficium sentiret, cum exiret e corpore, unde omneis animi morbi scatent ac pullulant. Proinde non injuria, cum id tempestatis plena sophis essent omnia, solus hic morio sapiens oraculo pronuntiatus est et plus judicatus est scire qui nihil sciebat quam hi, qui nihil nescire se praedicabant, immo ob id ipsum judicatus est plus caeteris scire, quod unus omnium nihil sciret. Hujusmodi Silenus fuit Antisthenes, baculo suo, pera pallioque maximorum regum fortunas antecellens. Hujusmodi Silenus fuit Diogenes, vulgo canis habitus. Verum in hoc cane divinum quiddam animadverterat Alexander Magnus, principum ut videbatur omnium κορυφαῖος et alpha, cum animi magnitudinem admiratus optaturum se diceret, ut, ni Alexander esset, Diogenes esset, cum hoc magis optare debuerit Diogenis animum, quod Alexander esset. Hujusmodi Silenus fuit Epictetus, servus, pauper, claudus, ut indicat illius epitaphium, sed idem (quod est felicissimum) carus superis, id quod sola vitae praestat integritas cum sapientia conjuncta. Haec nimirum est natura rerum vere honestarum : quod habent eximium, id in intimis recondunt abduntque, quod contemptissimum, id prima specie prae se gerunt, ac thesaurum ceu vili cortice dissimulant nec profanis ostendunt oculis. At vulgarium et umbraticarum longe diversa ratio : summa specie blandiuntur quodque pulcherrimum habent statim obviis ostentant ; sin penitius introspicias, nihil minus sunt quam quod titulo specieque prae se ferebant.

An non mirificus quidam Silenus fuit Christus ? si fas est de hoc ad eum loqui modum, quem equidem haud video cur non omneis pro virili debeant exprimere, qui Christiani nomine gloriantur. Si summam Sileni faciem intuearis, quid juxta popularem aestimationem abjectius aut contemptius ? Tenues et obscuri parentes, domus humilis, ipse pauper et pauculos et pauperculos habuit discipulos, non e magnatum palatiis, non e Pharisaeorum cathedris, non e philosophorum scholis, sed a telonio et retibus ascitos. Tum vita quam a voluptatibus omnibus aliena per famem, per lassitudinem, per convicia, per ludibria, ad crucem denique pervenit. Hac illum parte contemplabatur mysticus ille vates, cum eum depingens Non erat, inquit, ei species neque decor. Vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum despectum ac novissimum virorum, caeteraque permulta, quae in hanc sequuntur sententiam. Jam si contingat apertum hunc Silenum propius intueri, hoc est si cui dignetur ipse se purgatis animi luminibus ostendere, deum immortalem, quam ineffabilem reperies thesaurum, in quanta vilitate quale margaritum, in quanta humilitate quantam sublimitatem, in quanta paupertate quantas divitias, in quanta infirmitate quam incogitabilem virtutem, in quanta ignominia quantam gloriam, in quantis laboribus quam absolutam requiem, denique in morte tam acerba perennem immortalitatis fontem. Cur sic abhorrent ab hac imagine qui titulo tamen illius se jactitant ? Nimirum erat in proclivi Christo totius orbis occupare monarchiam atque id possidere, quod olim Romani principes frustra affectarunt, satellitio superare Xerxes, opibus anteire Croesos, philosophis universis silentium imponere et inane sophos detrahere. Verum haec una forma placuit, quam suis discipulis et amicis, hoc est Christianis, proponeret, hanc potissimum delegit philosophiam a philosophorum decretis, a mundi ratione longe lateque diversam, sed eam quae sola omnium praestaret, quod alii aliis viis conantur assequi, nempe felicitatem.

Hujusmodi quondam Sileni fuere prophetae, exules, errantes, in solitudinibus cum feris exigentes vitam, vili holusculo victitantes, ovium et caprarum amicti pellibus. Sed introspexerat hos Silenos ille qui dixit : Quibus dignus non erat mundus. Hujusmodi Silenus fuit Joannes Baptista, qui camelorum tectus pilis, zona cinctus pellicea, longe regum purpuras ac gemmas vicit, locustis vescens principum omnium delicias superavit. Nimirum cernebat, quid thesauri lateret sub agresti pallio, qui miro illo elogio laudum ejus summam complexus, Inter natos, inquit, mulierum non surrexit major Ioanne Baptista. Hujusmodi Sileni fuerunt apostoli, pauperes, inculti, illiterati, ignobiles, imbecilles, abjecti, omnibus omnium contumeliis expositi, irrisi, invisi, execrabiles, ac poene publicum orbis simul et odium et ludibrium. Verum aperi mihi Silenum, quis tyrannorum cum horum potentia possit aequari, qui dicta imperant daemonibus, nutu sedant saevientia maria, verbo vita defunctos in vitam revocant ? Quis non Croesus ad hos pauper esse videatur, qui vel umbra sui conferunt sanitatem aegrotis, qui solo manus contactu spiritum illum coelestem impertiunt ? Quis non Aristoteles stultus et indoctus ac nugator eum his collatus habeatur, qui ex ipso fonte coelestem hauserant sapientiam, ad quam omnis humana sapientia mera stultitia est ? Quod quidem eorum pace dictum esto, qui nefas arbitrantur et impium, usquam Aristotelis auctoritatem convellere. Fateor illum esse virum eximia doctrina, sed quod lumen tam excellens, quod Christo collatum non obscuretur ? Tum vere regnum coelorum grani sinapis imaginem habebat, specie pusillum et contemptum, virtute maximum, a quo prorsus, ut dixi, et ἐκ διαμέτρου quod aiunt dissidet hujus mundi ratio. Hujusmodi Silenus fuit contemptus et irrisus ille Martinus episcopus. Tales fuerunt veteres illi episcopi, humilitate sublimes, paupertate locupletes, gloria neglecta gloriosi.

Latitant et hodie boni quidam Sileni, sed heu nimium pauci. Bona pars hominum praeposterum Silenum exprimunt. Si quis rerum vim ac naturam penitus introspiciat, reperiet nullos a vera sapientia longius abesse quam istos, qui magnificis titulis, qui sapientibus pileis, qui splendidis cingulis, qui gemmatis anulis absolutam profitentur sapientiam. Adeo ut non raro plus verae germanaeque sapientiae deprehendas in uno quopiam homuncione, juxta vulgi opinionem idiota simplici ac semifatuo, cujus mentem non subtilis ut vocant Scotus, sed coelestis ille Christi docuit spiritus, quam in multis theologorum tragicis personis ac ter quaterque magistris nostris, Aristotele suo turgidis, magistralium definitionum, conclusionum et propositionum turba differtis. Non in omneis hoc dixerim, sed in heu nimium multos ! Item videas in nullis minus esse verae nobilitatis quam in Thrasonibus istis, qui vetustis stemmatibus, qui torquibus aureis, qui splendidis cognominibus summam jactitant nobilitatem. Nec alios a vera fortitudine longius abesse quam eos, qui ob temeritatem ac praeferoces animos vulgo fortissimi judicantur et invicti. Nullos abjectius ac servilius servos quam hos, qui se diis ut aiunt proximos et omnium dominos putant. Nullos aeque calamitosos atque eos, qui videntur felicissimi. Nullos pauperius esse pauperes his, quos hominum vulgus ut divites adorat. Nullos esse minus episcopos, quam qui inter episcopos primas tenent. Etiam atque etiam te rogo, lector, ne putes haec in cujusquam dici contumeliam. Rem notamus, non homines. Optamus esse nullos, in quos haec congruant. Et si nunc tales nulli sunt, quod faxit Christus, tales olim fuerunt et in posterum fortasse futuri sunt. Atque utinam illud quoque falsum esset, saepenumero longissime semotos esse a vera religione, qui titulo, qui cultu, qui caeremoniis religionem absolutam profitentur.

Adeo quicquid in omni rerum genere praeclarum est, id minus in conspicuo est. In arboribus flores et folia blandiuntur oculis, ipsa se late moles ostentat. At semen, in quo vis est omnium, quam est res minutula, quam abdita, quam non lenocinans aspectui, quam non ostentatrix sui ! Aurum et gemmas in altissimas terrae latebras abdidit natura. In elementis quae vocant, quo quicque praestantius est, hoc longius a sensibus est remotum, velut aer et ignis. In animantium genere quod est optimum et efficacissimum, id in intimis abditum habent. In homine quod est maxime divinum et immortale, id solum cerni non potest. In quovis rerum genere materia pars vilior maxime patet sensibus, formae vis et beneficium utilitate sentitur et tamen ipsa procul abest a sensibus. Rursum in corporis physici temperatura, cum phlegma et sanguis sensibus sit familiaris et pateat, id quod plurimum confert ad vitam minime patet, nempe spiritus. Demum in universo quae maxime sunt, ea non videntur, veluti substantiae quas separatas vocant. Et quod in his summum est, id a sensibus quam maxime sepositum est, nempe deus, adeo ut nec intelligi nec cogitari possit, cum hic fons sit unicus omnium. Quin et in ecclesiae sacra mentis reperire liceat nonnullam Silenorum imaginem. Absit invidia verbis. Aquam vides, salem et oleum vides, vocem audis ceu summam Sileni faciem ; vim coelestem nec audis nec vides, quae si non adsit, mera ludibria sint caetera. Jam habent et suos Silenos arcanae literae. Si consistas in superficie, ridicula nonnunquam res sit ; si penetres usque ad anagogen, divinam adores sapientiam. Etenim ut de veteri loquamur instrumento, si praeter historiam nihil spectes et audias Adam e limo conditum, uxorculam e dormientis latere furtim subtractam, serpentem illecebra pomi sollicitantem mulierculam, deum ad auram inambulantem, romphaeam foribus praesidentem ne postliminio redirent exules, nonne putes ex Homeri officina profectam fabulam ? Si legas Loth incestum, totam Samsonis historiam, quam divus Hieronymus e cortice aestimans fabulam appellat, David adulterium et in senis frigidi gremio cubitantem puellam, Oseae meretricium matrimonium, nonne qui verecundioribus sit auribus ut obscoenam fabulam aversetur ? At sub his involucris, deum immortalem, quam splendida latet sapientia ! Evangelicas parabolas, si primum aestimes corticem, quis non judicet hominis esse idiotae ? Si nucem frangas, nimirum reperies arcanam illam ac vere divinam sapientiam planeque quiddam ipsi Christo simillimum. Et ne singula persequens fiam prolixior in naturae simul ac mysticis rebus, ut quicque praestantissimum est, ita quam maxime videbis abstrusum et a profanis oculis longissime semotum. Itidem in cognitione germana rerum veritas semper altissime latet, quae nec facile nec a multis deprehenditur. Crassum vulgus, quoniam praepostere judicat, nimirum ex his quae maxime sensibus corporis obvia sunt aestimans omnia, passim et labitur et errat ac falsis bonorum et malorum simulachris deluditur inversosque Silenos miratur ac suspicit. De malis loquar, bonos non laedam, immo ne malos quidem, quandoquidem generalis de vitiis disputatio ad nullius personae pertinet injuriam. Atque utinam pauciores essent, in quos haec competere possint. Cum sceptrum vides, cum insignia, cum satellitium, cum titulos audis serenissimum, clementissimum, inclitum, nonne principem adoras terrenum quoddam numen et quiddam homine majus intueri te putas ? Sed aperi Silenum praeposterum, tyrannum invenies, interdum civium hostem, publicae concordiae osorem, discordiarum serendarum artificem, bonorum oppressorem, legum pestem, urbium eversorem, ecclesiae compilatorem, latronem, sacrilegum, incestum, aleatorem, breviter, ut est in Graecorum proverbiis, Ἰλιάδα κακῶν. Sunt qui titulo specieque prae se ferant magistratum et reipublicae custodem, cum re lupi sint et praedones civitatis. Sunt, quorum si consideres rasum verticem, venereris ut sacerdotes, si Silenum introspicias, plus quam laicos reperies. Fortassis et episcopos aliquot reperias, quorum solemnem illam consecrationem si spectes, si novum ornatum inspicias, mitram gemmis et aura nitentem, pedum item gemmeum, in summa totam illam ἐκ ποδὸς εἰς κεφαλὴν mysticam πανοπλίαν, videlicet coelestem quempiam et homine majorem virum expectes. Inuerte Silenum, nihil interdum invenies nisi bellatorem, negotiatorem, denique tyrannum, jamque magnifica illa insignia comoediam fuisse judicabis. Sunt, atque utinam non tam passim obvii sint, quos si quis e barbae silva, pallore, cucullo, inflexis cervicibus, cingulo, supercilio vultusque truculentia velit aestimare, Serapiones ac Paulos esse dicat ; sin explices, meros invenies balatrones, helluones, planos, ganeones, immo praedones ac tyrannos, sed alia via et haud scio an hoc pestilentiore quo tectiore, planeque quod aiunt ἄνθρακας τὸν θησαυρόν. Rursum admoneo neminem his offendi oportere, cum nullius designetur nomen. Si quis hujusmodi non est, nihil ad se pertinere cogitet ; sin agnoscit suum malum, admonitum se putet. Ille sibi gratuletur, hic mihi gratias agat.

Denique passim in omni mortalium genere sunt, quorum si formam contemplere corporis, homines et praeclaros homines dicas. Si Silenum explicueris, intus suem aut leonem aut ursum aut asinum fortassis invenies. Ac diversum quiddam eveniet ei, quod de Circes veneficiis poetarum fabulis est proditum. Apud hanc enim ferarum figuram habebant, mentem hominis, isti sub humana specie plus quam beluam tegunt. Contra sunt quos de specie, sicut dictum est, vix homines judices, cum in animi penetralibus angelum occultent.

In hoc igitur discrimen est mundani et Christiani, quod ille crassissima quaeque ac statim oculis obvia maxime suspicit et sectatur, quae secus habent aut omnino negligit aut certe postremo loco ponit. Hic e diverso quae minime cernuntur oculis quaeque longissime recesserunt a natura corporum, ea sola sectatur, caeteris aut praeteritis aut contemptius adhibitis, ab intimis illis omne rerum judicium ducens. In bonis, sic enim vocat Aristoteles, quae non pertinent proprie ad hominem, extremae sunt opes. At apud vulgus, immo poene apud omneis, is plurimi fit, qui has quacunque via possidet, has per saxa, per ignes expetunt universi. Proximum habet locum generis claritas, si nihil accedat aliud, ridiculum prorsus et inane nomen, Semideus habetur, qui sanguinis seriem ad Codrum Atheniensem aut ad Brutam Trojanum, qui haud scio an unquam natus fuerit, aut ad fabulosum Herculem referre possit ; et obscurus est, qui sibi literis et virtute famam paravit ? Illustris est, cujus tritavus in bello strenuum praestitit homicidam  ; et plebeius est atque imaginibus caret, qui bonis animi profuit orbi ? ln tertia classe sunt corporis commoda. Id cui contigerit ingens, robustum, formosum, praevalidum, eum non semovent quidem e numero felicium, sed ira ut nihilo secius primas teneant divitiae, proximas nobilitas, animi postrema cura est. Jam hunc ipsum, si juxta Paulum in treis parteis dividas, carnem, animam et spiritum (utar enim illius verbis), infimam, quae maxime in conspicuo est quamque prorsus damnat apostolus, vulgus potissimum amplectitur. Mediam, quam ita demum probat, si ad spiriturn accesserit, plures approbant. Porro spiritum, optimam nostri partem, a quo ceu fonte felicitas omnis nostra proficiscitur quoque deo copulamur, adeo non habent in precio, ut nec illud inquirant, sitne aut quid sit spiritus, de quo tamen Paulus toties inculcat. Atque hinc praeposterum de rebus multitudinis judicium, ut quibus primus debebatur honos, horum ὥσπερ τῶν Μεγαρέων οὐδεὶς λόγος sit et quae summo studio fuerant expetenda, haec in contemptissimis ducant. Hinc aurum anteponitur literis, generis antiquitas honesto, corporis dotes animi bonis, caeremoniis posthabetur vera pietas, Christi praecepta decretis hominum, persona veritati, umbra rebus, fucata nativis, fluxa solidis, momentanea aeternis.

Deinde ex praeposteris opinionibus praepostera rerum vocabula. Quod excelsum est humile vocant, quod amarum dulce, quod preciosum vile, quod vita mortem. Utque nominatim obiter pauca delibem, amare dicuntur qui vel indulgentia corrumpunt vel pudicitiae simul ac famae insidiantur, cum hac re quid esse possit hostilius ? Justitiam appellant, eum malum malo, scelus scelere vincitur, cum injuria accepta multo eum foenore reponitur. Parum aequus matrimonio dicitur, qui illud incontaminatum et quam potest virginitati simillimum, ganeis dissimillimum esse postulet. Proditorem appellant et principis hostem, qui nihil illi supra leges ac praeter aequum licere velit, hoc est qui illum optet vere principem agere et a tyranni, qua belua non est alia taetrior, imagine quam maxime velit abesse. Ille contra consultor, amicus, fautor principum dicitur, qui illos perversa educatione corrumpat, qui stultis inficiat opinionibus, qui assentatione ludat, qui malis consiliis in odium populi pertrahat, qui bellis et insanis rerum tumultibus involvat. Aiunt auctam principis maiestatem, ubi tyrannidis aliquid accessit, hoc est summi mali magna portio. Peculator est qui de extortis vectigalibus velit nonnihil circumcidi. At cum principis praecipua bona sint tria, quibus deum, qui vere solus est rex, quodammodo repraesentat, bonitas, sapientia, potentia, num is principi videtur amicus esse, qui duobus praecipuis bonis illum spoliet, bonitate et sapientia, solamque potentiam illi relinquat et hanc non modo falsam, verum ne propriam quidem ? Siquidem potentia, nisi sit cum sapientia bonitateque conjuncta, tyrannis est, non potentia, quam ipsam tamen populi consensus quemadmodum dedit ita potest eripere, cum interim depulsum ab imperio bonitas et sapientia ceu propria bona comitentur. Capitale est violare principis insignia, et praemium est his, qui animum illius vitiantes pro bono crudelem, pro sapiente versutum, pro potente tyrannum reddunt ? Parum est una mors ei, qui principis calicem toxico tentarit inficere, et praemium fert, qui mentem illius pestilentissimis opinionibus corrumpit ac venenat et veluti publicum reipublicae fontem inficit, summo totius orbis malo ? Principis munus dominium vacant, cum re vera nihil aliud sit agere principem quam rem communem administrare. Regum inter ipsos affinitates ac subinde novanda foedera Christianae pacis glutinum appellant, cum his fontibus omnia poene bella, plurimas rerum humanarum tumultus nasci videamus. Justum bellum appellant, cum ad exhauriendum opprimendamque rempublicam principes inter se colludunt ; pacem vocant, cum in hoc ipsum inter sese conspirant. Auctum ducunt imperium, cum unius aut alterius oppiduli titulus accesserit principi, tanta civium expilatione, tanto sanguine, tot viduitatibus, tot orbitatibus emptus. Ad eundem modum ecclesiam vocant sacrificos, episcopos ac summos pontifices, cum hi revera nihil aliud sint quam ecclesiae ministri. Caeterum ecclesia populus est Christianus, quem Christus ipse majorem vocat, ut cui recumbenti ministrent episcopi, obsequio minores sed alia ratione majores, si modo Christum ut successione muneris ita morum ac vitae referant imitatione, qui cum modis omnibus princeps ac dominus esset omnium, ministri parteis suscepit, non domini. Omne fulmen torquetur in illos, hostes ecclesiae vocantur ac propemodum haeretici, qui sacerdotum crumenam nummulis aliquot fraudarint. Equidem non adsum fraudatari, ne quis hoc interpretetur, verum cedo, siquidem hostem ecclesiae juvat odisse, num esse possit hostis ecclesiae perniciosior aut capitalior quam impius pontifex ? Ubi nonnihil de sacerdotum praediis aut censu diminutum fuerit, clamatur undique opprimi Christianam ecclesiam. Ubi concitatur orbis ad bellum, ubi palam improba sacerdotum vita tot animarum milia pertrahuntur in exitium, nemo deplorat ecclesiae vicem, eum vere jam affligatur ecclesia. Ornatam et cohonestatam vocant ecclesiam, non eum in populo gliscit pietas, eum vitia decrescunt, boni mores augescunt, eum sacra doctrina viget, verum eum auro gemmisque lucent altaria, immo eum his neglectis praediis, famulitio, luxu, mulis, equis, sumptuosis aedium vel magis palatiorum substructionibus ac reliquo vitae strepitu satrapas aequant sacerdotes. Atque haec adeo videntur recta, ut in ipsis pontificum diplomatibus inseratur hujusmodi elogium : Quoniam ille cardinalis tot equos, tot purpuratos alens domi vehementer ornat ecclesiam dei, concedimus illi quartam episcopi dignitatem. Et in ornamentum eclesiae iubentur episcopi, sacerdotes et clerici purpura sericisque vestiri. O miram ecclesiae dignitatem ! Quid superest, posteaquam etiam vocabula honesti perdidimus ? Neque enim libet interim eorum meminisse, qui censum ecclesiasticum in impios usus magno plebis offendiculo profundunt. His si quid accreverit, gratamur et auctam Christi ecclesiam dicimus, cum verum et unicum ecclesiae lucrum sit christianae vitae profectus. Blasphemiam vocant, si quis parum reverenter de Christophoro loquatur aut Georgio nec omneis omnium fabulas aequet evangelio. Verum Paulus blasphemiam appellat, quoties impiis Christianorum moribus fit, ut Christi nomen infametur inter ethnicos. Quid enim consentaneum est Christianae religionis hostes dicere, cum in evangelicis literis viderint Christum ad opum contemptum, ad voluptatum abdicationem, ad gloriae neglectum hortantem, et e regione conspexerint primores etiam ac duces Christianae professionis ita vivere, ut opum accumulandarum studio, ut voluptatum amore, ut vitae splendore, ut belli ferocia caeterisque fere vitiis omnibus ipsos superent ethnicos ? Intelligit prudens lector, quid hic taceam ob honorem Christiani nominis et quid apud me suspirem. Quos cachinnos putas illos tollere, qui eum videant in evangelio Christum non cultu, non caeremoniis, non cibis insignisse suos, sed hac nota dignosci voluisse Christianos, si mutua caritate conglutinentur, postea conspiciant adeo nihil inter nos convenire, ut neque turpius neque perniciosius ulla gentilitas sit tumultuata ? Princeps cum principe belligeratur, civitas cum civitate pugnat, nec scholae cum schola, nec religioni, ut nunc vocant, cum religione convenit : rixarum, factionum, litium apud nos plena sunt omnia. Haec vera demum est blasphemia, cujus auctores sunt, qui justam ministrant occasionem. Haeresim appellant, si quis dixerit aut scripserit aliquid, quod aliquo pacto cum magistralibus theologorum propositiunculis vel in re grammatica dissentiat ; et haeresis non est, ubi quis ceu praecipuam felicitatis humanae portionem effert id quod ipse Christus ubique docet esse negligendum qui vitae rationem inducit ab evangelicis praeceptis et apostolicis institutis longe diversam ? Qui contra sensum Christi apostolos ad evangelii praedicationem profecturos pro gladio spiritus (qui terrenis affectibus omnibus amputatis solus facit, ut gladio non sit opus) ferro armat, quo se adversus persecutionem defendant ? Neque dubium, quin sub gladii nomine balistas,bombardas, machinas ac reliquum belli apparatum velit comprehendi. Tum pera onerat, in qua gestent pecuniam, videlicet ne quid usquam desit, ac sub perae nomine quicquid ad hujus vitae provisionem pertinet vult intelligi. Atque haec qui docet inter magnos theologos citatur. Sacrilegium est inexpiabile, si quis quidlibet e fano sustulerit ; et leve crimen habetur pauperculos et viduas, vivum dei templum, expilare, fraudare, opprimere ? Id quod passim a principibus fit et optimatibus, interdum et ab episcopis et abbatibus. Profanus est, qui pugna aut seminis profluvio sacram aedem contaminarit ; et non execramur eum, qui puram et castam virginem, templum spiritus sancti, blandiciis, muneribus, pollicitis, lenociniis violat, corrumpit, profanat ? Atque haec qui facit, vulgo festivus et elegans dicitur. Non patrocinor malefactis, sicut ante testatus sum ; illud ostendo, vulgus hominum multo pluris ea facere, quae cernuntur oculis, quam quae hoc verius sunt, quo minus conspiciuntur. Saxei templi consecrationem vides, animi dedicationem quia non vides negligis. Pro tuendis illius ornamentis digladiaris  : pro servanda morum integritate nemo capessit gladium illum evangelicum, quem Christus jubet etiam tunicae divenditae precio parari. Summa pietas vocatur, si quis pro defendenda aut augenda ditione et pecunia sacerdotum sumat arma ac bellicis tumultibus sacra prophanaque misceat. Atque interea, dum sacrificorum pecunia nimirum res vilissima vindicatur, quam ingens totius pietatis diluvium admittitur admisso bello ? Quid enim est omnino mali, quod non secum trahat bellum ?

Sed forsitan obstrepet interim mihi tacita lectoris cogitatio, Quorsum haec tam putida tendunt ? inquiens. Num tu principem ejusmodi vis esse, cujusmodi Plato facit in sua republica custodes ? Num sacerdotes imperio, dignitate, gloria, divitiis spoliatos ad apostolorum peram et baculum revocas ? Bona verba. Non spolio, sed his potioribus locupleto, non dejicio de possessione, sed ad meliora provoco. Quaeso te, uter nostrum de regis excellentia magnificentius sentit ? Tu, qui vis illi licere quicquid libet, qui tyrannum vis esse, non principem, qui voluptatibus exples, qui luxui prodis, qui cupiditatibus omnibus servum ac dedititium facis, qui nihilo plus sapere vis quam quemvis e media plebe, qui his oneras rebus, quas apud ethnicos quoque semper magnificum fuit contemnere ; an ego, qui principem deo, cujus imaginem quandam gerit, quam fieri potest simillimum esse cupio, sapientia, quae propria regum laus, caeteris antecellere, ab omnibus sordidis affectibus animique morbis, quibus crassum et humile vulgus ἄγεται καὶ φέρεται, procul abesse, nihil mirari plebeium, opibus esse superiorem, denique id esse in republica quod animus est in corpore, quod deus in universo ? Uter nostrum verius perpendit episcopi dignitatem ? Tu, qui illum terrenis opibus oneras, sordidis ac plebeiis implicas curis, bellorum procellis involvis ; an ego, qui Christi vicarium et coelestis sponsae custodem ab omni terrae contagio purissimum esse cupio et quoad licet ei, cujus loco munereque fungitur, quam simillimum ? Stoici negant bonum virum esse posse, nisi qui vacet animi morbis. Morbos autem animi cupiditates sive affectus vocant. Multo igitur magis Christianorum est ab his esse liberos, sed omnium maxime principem. Ac rursum plus quam maxime principem ac patrem ecclesiae, hoc est coelestis illius populi coelestem principem. Volo regnare sacerdotem, sed mundanam istam ditionem indignam judico, ut hac vir coelestis oneretur. Volo quam maxime triumphare pontificem, non his sanguinariis triumphis, quos sceleratus Marius, quos impius egit Julius, adeo vanis ut satyrarum jocis incessantur, quos si Democritus ille spectasset, risu crediderim emoriturum, sed vere magnificis et apostolicis, cujusmodi Paulus bellator ac dux longe splendidior Alexandro Magno describit ac veluti sui canens encomium jactat : In laboribus, inquit, plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui. In itineribus saepe, periculis fluminum, perculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et in siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Praeter illa, quae extrinsecus sunt instantia, mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Rursum paulo superius : In omnibus, inquit, exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut ignoti et cogniti, quasi morientes et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes semper autem gaudentes, sicut egentes multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes.

Vides quae belli decora, quae victoria, qui triumphus apostolicus. Haec est illa gloria, per quam ceu sacram rem Paulus aliquoties dejerat. Haec sunt egregia facinora, pro quibus sibi coronam immortalem esse repositam confidit. Non gravabuntur apostolorum ingredi vestigiis, qui locum et auctoritatem sibi vindicant apostolorum. Cupio quam maxime divites esse pontifices, sed evangelico margarito, sed coelestibus opibus, quas quo largius in omneis effuderint, hoc ipsi magis abundabunt, nec periculum erit ne benignitas pereat benignitate. Volo quam munitissimos esse, sed armis apostolicis, nempe scuto fidei, lorica justitiae, gladio salutis quod est verbum dei. Volo bellacissimos esse, sed adversus veros illos ecclesiae hostes, simoniam, superbiam, libidinem, ambitionem, iracundiam, impietatem. Hi Turcae sunt semper observandi, semper oppugnandi Christianis. Ad hujusmodi bella dux sit et hortator episcopus. Volo cum primis suspiciendos esse sacerdotes, at non tyrannico strepitu, sed excellentia doctrinae sanctae, sed eximiis virtutibus. Volo reverendos esse, sed ob integritatem ac severitatem vitae, non tantum ob titulos aut ornatum tragicum. Volo timeri, sed ut patres non ut tyrannos. Volo timeri, sed a malis dumtaxat, immo tales esse volo, ut improbi revereantur potius quam formident oderintve. Denique volo deliciis affluere, sed raris ac longe quam quas vulgus novit suavioribus. Vis audire vere summi pontificis divitias ? Audi a pontificum principe proximum : Aurum et argentum non est mecum, quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Iesu surge et ambula. Vis audire apostolici nominis decus, quod omneis ritulos, quod omneis superet fornices ac statuas ? Audi Paulum illum vere inclitum : Christi bonus odor sumus deo in omni loco. Vis plus quam regiam audire potentiam ? Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Vis audire gloriam ? Gaudium meum et corona mea vos estis in domino. Vis audire titulos episcopo dignos et ornamenta veri pontificis ? Paulus idem tibi depingit sobrium, ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non lucri cupidum, non neophytum, qui bonum habeat testimonium et ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et in laqueum diaboli. Contemplare, quibus ornamentis honestet Aaron pontificem Moyses, quibus ornet opibus, quibus picturet coloribus, quam variis gemmarum stellis illustret, quanto auri fulgore decoret. Quae quid sibi velint, si ex Origenis Hieronymique cognoveris interpretatione, nimirum intelliges, quae supellex paranda sit vere magnis episcopis. Quos potius exprimant vita pontifices quam quos exprimunt plumbo, quos titulis referunt, quorum vices occupant ? An magis convenit Julios, Alexandros, Croesos et Xerxes, nihil aliud quam magnos latrones, imitari Christi vicarium quam ipsum Christum, unicum ecclesiae ducem et imperatorem ? Quos justius aemulentur apostolorum successores quam apostolorum principem ? Christus palam negavit regnum suum hujus esse mundi, et tu convenire putas, ut Christi successor mundanam ditionem non solum admittat, verum etiam ambiat proque hac omnem quod aiunt moveat lapidem ? In hoc mundo veluti duo sunt mundi modis omnibus inter se pugnantes, alter crassus et corporeus, alter coelestis, jam nunc pro virili meditans id esse, quod aliquando futurus est. In illo primus est, qui a veris bonis quam maxime semotus est ac falsis oneratus. Veluti rex ethnicus libidine, luxu, violentia, superbia, fastu, divitiis, rapacitate superat universos et ita primus videtur, si maxima hujus sentinae portio in hunc influxerit, sapientiae, temperantiae, sobrietatis, justitiae caeterorumque, quae vere sunt bona, quam minimum. Contra in hoc qui summus est, is ut plebeiis illis et crassis bonis minimum est inquinatus, ita veris illis ac coelestibus opibus est cumulatissimus. Proinde cur Christianum principem id esse vis, quod ethnici quoque philosophi semper damnarunt et contempserunt ? Cur illius majestatem in his collocas rebus, quas contempsisse pulcherrimum est ? Cur angelum dei, sic enim in arcanis literis appellatur episcopus, his rebus oneras, quae vel homine bono sint indignae ? Cur eum his metiris opibus, quibus latrones sunt divites, quibus tyranni sunt formidabiles ? Caeleste quiddam est sacerdos et homine majus. Nihil hujus sublimitate dignum nisi coeleste. Quid hujus dignitatem vulgaribus rebus dehonestas ? Quid hujus puritatem mundanis sordibus contaminas ? Cur non sinis eum sua ditione potentem esse ? Cur non pateris sua nobilem esse gloria ? sua maiestate reverendum ? suis divitem opibus ? Hunc e coelesti corpore, quod est ecclesia, coelesti ille spiritus ad res summas delegit. Cur eum ad satraparum furiosos tumultus pertrahis ? Paulus segregatum sese gloriatur ; cur tu meum praesulem in mediam infimae plebis sentinam immergis ? Cur ad foeneratorum sollicitudines dejicis ? Cur hominem divinum ad negotia detrahis vix homine digna ? Cur hisce rebus felicitatem Christianorum sacerdotum metiris, quas ut stultissimas risit Democritus, ut miserrimas flevit Heraclitus, ut frivolas sprevit Diogenes, ut onerosas abjecit Crates, ut pestiferas semper fugere sancti ? Cur Petri successorem his opibus aestimas, quas ipse Petrus se non habere gloriatur ? Cur apostolicos principes eis ornamentis magnos videri vis, quibus calcandis magni fuerunt apostoli ? Cur illud Petri patrimonium vocas, quod ipse Petrus se non habere gloriatus est ? Cur Christi vicarios opibus irretiendos putas, quas ipse Christus appellavit spinas ? Cur eum, cujus ut proprium ita praecipuum officium est divini verbi semen jacere, divitiis obruis, quibus vel maxime jactum praefocatur ? Cur aequitatis doctorem ac judicem iniquo vis servire mammonae ? Quid coelestium sacramentorum dispensatorem vilissimarum rerum facis procuratorem ? Expectat ab hoc Christianus orbis sacrae doctrinae pabulum, expectat salutare consilium, expectat paternam consolationem, expectat vivendi formam. Quid tu rebus tam praeclaris destinatum ac dicatum in vulgarium curarum ergastulum detrudis, pariter et sua dignitate spolians episcopum et populum orbans episcopo ? Habet suum Christus regnum excellentius quam ut gentili regno vel ut verius dicam tyrannide pollui debeat, suum habet splendorem, suas habet opes, suas voluptates. Quid tam inter se pugnantia miscemus ? Quid terrena coelestibus, quid intima summis, quid ethnica Christianis, quid profana sacris confundimus ? Tam multa, tam magna sunt dona ditissimi simul et benignissimi spiritus, dona linguarum, dona prophetiae, dona sanitatum, dona scientiae, dona sapientiae, dona doctrinae, discretio spirituum, exhortatio, consolatio. Cum his sacris donariis quid tu profana mundi dona conjungis, ne dicam extinguis ? Quid cum mammona Christum, cum Christi spiritu Belial conaris iungere ? Quid mitrae cum galea, quid sacrae pallae cum Mavortia lorica, quid benedictionibus cum bombardis, quid clementissimo pastori cum armatis latronibus ? Quid sacerdotio cum bello ? Quid machinis oppida subruit, qui daves habet regni coelorum ? Qui convenit auctorem esse belli eum, qui pacis omine salutat populum ? Quonam ore docebit plebem Christianam opes esse contemnendas, qui puppim et proram rerum suarum constituit in pecunia ? Qua fronte docebit, quod et docuit et exhibuit Christus : quod toties inculcant apostoli, non esse resistendum malo, sed malorum improbitatem bonitate superandam, injuriam beneficio pensandam, inimicum benefactis obruendum, qui propter oppiduli ditionem aut salinarum vectigal orbem bellorum tempestatibus commovet ? Quo pacto dux erit ad regnum coelorum (sic enim Christus suam vocat ecclesiam), qui totus sit in regno mundi  ? Sed impendio pius es, ornare vis ecclesiam harum etiam opum accessione. Probarem, nisi cum paululo commodi tantum secum ea res traheret malorum. Cum imperium dedisti, simul dedisti congerendae pecuniae curam, dedisti tyrannicum satellitium, ferratas copias, exploratores, equos, mulos, tubas, bellum strages, triumphos, tumultus, foedera, pugnas, breviter omnia sine quibus imperium administrari non potest. Ut animus adsit, quando futurum est otium apostolico fungendi munere, quem tot curarum milia diversum trahunt ? Dum scribitur delectus militum, dum panguntur et rescinduntur foedera, dum coercentur qui detrectant imperium, dum in fide retinentur qui ad res novas spectant, dum expugnantur hostes, dum muniuntur arces, dum audiuntur rationes, dum tractantur profanae legationes, dum conviviis excipiuntur satrapae, dum ad honores provehuntur amici, dum depelluntur qui locum dare iubentur felicioribus, dum alia fiunt, quae nec meminisse libet et tamen fieri necesse est ? An is tibi videtur intelligere pontificis et cardinalium excellentiam, qui eos ab oratione, qua cum deo confabulantur, a sacra contemplatione, qua versantur inter angelos, a vernantissimis divinae scripturae pratis, in quibus felicissime spaciantur, ab apostolico evangelizandi munere, quo Christum maxime referunt, ad has rerum sordes detrahendos esse censet ? An eis bene velle videtur, qui a tanta felicitate vitaeque tranquillitate, qua fruebantur, ad has aerumnas, ad hos rerum tumultus pertrahi cupit ? Etenim cum per se regnum infinitis laboribus obnoxium est, tum vero longe minus feliciter cedit sacerdotibus quam laicis. Idque duabus fere de causis : partim quod vulgus hominum libentius paret in hoc genere profanis quam ecclesiasticis, partim quod illi ceu liberis suis relicturi ditionem student eam quam florentissimam reddere. Hi contra, quemadmodum serius ac plerumque jam senes ad imperium asciscuntur, ita, quoniam sibi gerunt non heredi, magis expilant quam ornant, perinde quasi praeda sit objecta non provincia. Ad haec ubi profanus rerum potitur, ibi semel fortasse de regno digladiandum, semel evehendi locupletandique quibus favet princeps. Ubi secus, ibi subinde nova digladiatio, dejiciendi de possessione quos priore vexerat, rursus alii atque alii novi homines populi malo locupletandi. Jam est et illud nonnihil, quod populus multo facilius fert imperium ejus, cui jam assuevit, etiamsi durius imperet. Qui si decesserit, tamen in herede filio superstes esse videtur ac plebes imaginatur principem non in alium esse mutatum, sed eundem sibi renovatum. Et solent liberi parentes utcumque referre moribus, praesertim ab his instituti. E diverso, cum deo dicatis viris commissum est imperium, subit a plerumque rerum omnium commutatio. Adde his quod profanus ille accedit ad rem gerendam meditatus et ab incunabulis institutus. Illic saepenumero praeter omnem spem obvenit rerum summa, ut quem remis genuerat natura, fortunae ludus evehat ad regnum. Postremo vix fieri potest ut, quemadmodum Hercules duobus monstris, ita unus duabus difficillimis rebus administrandis par sit. Omnium difficillimum est bonum praestare principem. At longe pulchrius, sed idem longe difficilius, bonum agere sacerdotem. Quid tandem utrumque ? An non est necesse fieri ut, dum utrumque munus in se recipiunt, neutri satisfaciant ? His nimirum rebus fit nisi fallor ut, eum laicorum regum urbes opibus, aedificiis ac viris magis ac magis florere videamus, sacerdotum oppida fere frigeant ac collabantur. Quorsum igitur opus fuit harum accessione rerum, quas tot incommoditates comitantur ? An vereris ne parum potens futurus sit Christus propriis opibus, nisi laicus tyrannus aliquid impertiat suae potestatis ? Parum ornatum putas, nisi profanus bellator aurum, phrygionem, candidos mannos et satellitium illi indulserit, hoc est aliquid de suo fastu asperserit ? Parum splendidus videtur, nisi his liceat insignibus uti, quae propter invidiam ambitiosissimus recusavit Julius ? Humilem judicas, nisi sit mundano onustus imperio, quod si sibi gerit, tyrannus sit, si reipublicae, negotiosissimus ? Habeant profana profani ; in episcopo quod infimum est totius imperii superat fastigium. Quo plus addideris de mundi bonis, hoc minus de suis impertiet Christus. Quo ab illis erit purgatior, hoc effusius hisce locupletabitur. Vides opinor ut tota res in diversum exeat, si Silenum inverteris. Qui principi Christiano maxime favere videbantur, hos proditores et hostes principis maximos deprehendis. Quos pontificum dignitatem tueri dixisses, ab his conspurcari comperis. Neque vero haec dixerim, quod sacerdotibus eripiendum putem si quid quocumque modo contigit vel ditionis vel opum, tumultus enim nulli pio debet placere, verum illos suae magnitudinis conscios ac memores esse volo, ut ista plebeia, ne dicam ethnica, vel rejiciant vitro et infimis cedant vel certe contemptim possideant et juxta Paulum sic habeant quasi non habeant. Denique sic eos Christi opibus ornatos esse volo, ut quicquid accesserit ex hujus mundi splendore, aut meliorum obscuretur luce aut sordidum etiam ex collatione videatur. Ita fiet ut et quod possident hoc felicius possideant quo securius ; nec enim angentur metu, ne quis eripiat, nec pro rebus caducis et humilibus tanto tumultu dimicabunt, si quid alicunde decesserit. Postremo non orbabuntur suis bonis, dum alienis gaudent ditescere. Nec evangelicum amittent margaritum, dum vitreas mundi gemmas consectantur. Ut illud interim omittam, haec ipsa quae contemni volumus ita copiosius accessura, si fuerint contempta, et honestius sequentur fugientes, quam ab insequentibus arripiuntur. Siquidem unde tandem natae sunt opes ecclesiae nisi ab opum contemptu ? unde gloria nisi a gloriae neglectu ? Libentius ista donabunt laici, si viderint rejici ab his, quos plus sapere credunt. Fortasse nonnunquam tolerandi sunt et mali principes, deferendum aliquid eorum memoriae, quorum occupare videntur locum, dandum nonnihil titulo. Non erit tentandum remedium, quod haud scio an infeliciter tentatum vertat in graviorem perniciem. Verum quam male interim cum rebus humanis agitur, si quorum omnis vita debebat esse miraculo, tales sunt ut applaudam pessimi, boni suspirent et ingemiscant, et quorum omnis dignitas vel ab improborum favore vel a mediocrium modestia vel a simplicium imperitia vel a bonorum tolerantia pendet, immo quos incolumes reddit populi discordia, quos non alia res magnos facit quam dissidia civium, quorum felicitas publica infelicitate alitur. Quod si sacerdotes rem recta aestimarent via, tantum incommodum secum trahit accessio ditioni profanae, ut recusanda sit, etiam si ultro deferatur. Fiunt mancipia principum et aulae, impetuntur seditionibus, involvuntur bellis, in quibus interdum exhalant animam ; breviter fit ut monarchae habeant honestum famulitium, sed ubi interim patres populi Christiani  ? ubi pastores ? Quale vero jam est, abbates et episcopos ejusmodi titulos magnis summis a monarchis emere ? Abbas honestus non videtur, nisi idem sit comes. Ornasse sacerdotium videtur, qui ducis titulum admercatus est. O pulchre conjuncta vocabula, abbas et satrapa, episcopus et bellator. Atqui multo absurdius, quod hic quidem fortes viros agunt, in eo, quod erat proprium ipsorum munus, umbrae sunt. Habent manus et gladios, quibus occidant corpora, sit haec sane justitia ; at iidem non habent linguam, qua sanent animas. Abbas novit instruere aciem, at idem nescit esse dux ad religionem. Episcopus ad confligendum armis ac bombardis affatim instructus est, sed idem ad docendum, ad exhortandum, ad consolandum mutus est. Armatus est jaculis ac balistis, divinis scripturis prorsus inermis est. Et tamen interim quicquid emolumenti, quicquid honoris debetur piis abbatibus, quicquid bonis episcopis, ad assem exigunt a suis, immo interdum non quantum debetur, sed quantum libet. Coronabit dominus populi tolerantiam, qui tales amore quietis perpetitur, at vereor ne hoc duriorem experturi sint judicem deum. Hi rerum tumultus quid aliud nobis clamant, quam omnibus iratum deum ? Quid autem superest, nisi ut omneis, maximi pariter ac minimi, sacri simul ac profani, submissis animis ad domini misericordiam confugiamus ? Quanto id consultius, quam si, dum suam quisque culpam non agnoscit in alium rejiciens, et numinis iram magis etiam exasperemus et mutuis nos morsibus non sanemus, sed gravius vulneremus. Populus obmurmurat princibus, principes nec profanis parcunt nec sacris, vulgus oppedit sacerdotibus. Atqui non raro fit, ut deus offensus sceleribus populi tales immittat rectores, quales illi merentur accipere. Hactenus querimoniis, saevitia, rixis, tumultibus nihil profectum est. Quod unum superest, sit omnium communis confessio, ut sit omnibus parata dei misericordia.

Sed quo me sermonis cursus abripuit, ut paroemiographum professus ecclesiates esse coeperim ? Nimirum in hanc tam sobriam disputationem ebrius Alcibiades suis Silenis nos induxit. Verum hujus erroris non admodum me poenituerit, si quod ad proverbiorum enarrationem non pertinet, ad vitae pertineat emendationem, et quod ad eruditionem non confert, conducat ad pietatem, quodque ad operis instituti rationem πάρεργον καὶ ἄπροσδιόνυσον videtur, ad vivendi rationem fuerit accommodatum.

Index Adagiorum