II. 5. Cyrbes malorum. xci

Κύρβεις κακῶν, id est Cyrbes malorum, de vehementer improbis et omni facinorum genere contaminatis. Apud Athenienses tabulae quaedam erant quadrae, in quibus leges descriptae proponebantur, praeterea variae delinquentium poenae. Has illi κύρβεις appellant, apud Lucianum ἄξωνες dicuntur. Non dissimile est illi, quod alibi retulimus : Ἰλιὰς κακῶν, id est Ilias malorum. Simili figura apud Athenaeum libro nono dixit Antiphanes, opinor :

Καὶ ταῦτα μέν μοι τῶν κακῶν παροψίδες,

id est

Et hic malorum mihi catinus extitit.

Solent enim in eodem disco varia eduliorum genera apponi, sed quae voluptatem adferant. Quo gratior est tropus deflectens in contrarium, quasi dicas Ilias bonorum.

Index Adagiorum