I. 3. Lerna malorum. xxvii

Λέρνη κακῶν, id est Lerna malorum, de malis item plurimis simul in unum congestis et accumulatis. Paroemiam Strabo commemorat libro Geographiae octavo scribens Lernam lacum fuisse quempiam, Argivorum ac Mycenaeorum agro communem, in quem cum passim ab omnibus purgamenta deportarentur, vulgo natum proverbium Λέρνη κακῶν, id est Lerna malorum. In hoc lacu poetae fingunt hydram illam septem capitum constitisse, quam Hercules igni Graeco confecerit. Eam autem hydram Hesiodus scribit ex Echidna et Typhaone prognatam, alitam a Junone nimirum in odium Herculis. Zenodotus ait locum quempiam fuisse in Argolica, in quem cum omne sordium genus promiscue conjicerent, foetidas inde ac pestilentes nebulas solitas exhalari. Quanquam rectius autumat, ut adagium ad Danaidum fabulam referatur. Nam ferunt Danaum quinquagenta juvenes, Aegypti filios, quibus totidem filias suas collocarat, omneis eadem nocte trucidasse atque horum capita in eum locum fuisse congesta. Hinc ortum esse proverbium. Neque vero negat fieri potuisse, ut contumeliae causa in eundem locum in quo capita composuerat, jusserit et purgamenta comportari. Itaque quoties hominem significamus vehementer infamem atque omni turpitudinis genere contaminatum aut coetum hominum pestilentium quasique sentinam et colluviem facinorosorum, recte dicemus : Λέρνην κακῶν, id est Lernam malorum. Apud Hesychium Cratinus comicus theatrum, quod ex varia mixtaque hominum colluvie constaret, Λέρνην θεατῶν appellavit.

Index Adagiorum