IV. 5. Prolixius Illiade. li

Μακρότερα τῆς Ἰλιάδος λαλῶν, id est Prolixiora Iliade loquens. Refert Julius Pollux, libro De rerum vocabulis sexto, capite vigesimosexto, adjungens ei, quod alibi docuimus, competere in homines vehementer garrulos : Τὸ ἐκ Δωδώνης χαλκεῖον et Ἀράβιος αὐλός ; sic enim ibi refertur. Hunc in sensum usus est et Aeschines in Demosthenem, qui locus nobis alibi citatus est. Non dissimile est huic Ilias malorum. Sed quoniam hoc congruit immensis malis, quod nunc referimus immodicae loquacitati, separare visum est ob usum diversum. Est autem Ilias nobile opus Homeri, quo Trojae captae historiam libris vigintiquatuor explicat, cum Vergilius duodecim libris complexus sit quod ex utroque opere visum est decerpere.

Index Adagiorum