III. 1. Effugi malum, inveni bonum. ii

Ἔφυγον κακόν, εὗρον ἄμεινον,

id est

Evasi mala, sum nactus meliora.

Hemistichium proverbiale dici solitum si quando fortuna lautior cuipiam contigisset. Natum aiunt a caeremoniis nuptialibus. Nam Athenis mos erat ut in nuptiis puer quispiam induceretur undique spineis frondibus et quernis glandibus opertus coronatusque, cunas gestans panibus impletas. Dicebat autem haec :

Ἔφυγον κακόν, εὗρον ἄμεινον.

Ea vox bene ominabatur sponso sponsaeque tanquam ad meliorem usque fortunam profecturis. Malum enim vocabat spinas et glandes, panes bonum, propterea quod steriles spinae juxta proverbium quod alio posuimus loco : Οὐ γὰρ ἄκανθαι. Et glandibus victitabant agrestes illi prisci, juxta illud Ἄλλος βίος, ἄλλη δίαιτα. Reperto frumentorum usu glandium esus fastidiri coeptus. Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte significat id dici solere ab iis qui initiabantur, cum peractis injuriis quibus agitabantur ante mysteria, jam ad honorem initiationis admitterentur. Nam Aeschyni objicit quod noctu ministrans initiandis absterso luto jussit eos dicere :

Ἔφυγον κακόν, εὗρον ἄμεινον.

Aristophanes in Pluto :

Ἔπειτα πλουτῶν οὐκεθ᾿ ἥδεται φακῇ,

id est

Ubi dives est, haud lente gaudet amplius.

De juvene qui, nactus Plutum, fastidiit anum cui pauper morem gesserat. Diversum est huic quod Julius Pollux libro VI refert ex Eupolide :

Οἴνου παρόντος ὄξος ἠράσθη πιεῖν,

id est

Praesente vino bibere acetum maluit.

Adagium a Zenodoto refertur.

Index Adagiorum