II. 8Dives factus jam desiit gaudere lente.xxxvi
Ἔπειτα πλουτῶν οὐκ ἔθ᾿ ἥδεται φακῶν, id est
Lens legumen pauperum as tenuium cibus est. Quae fastiditur, simulatque lautior fortuna contigit. Unde proverbium in eos, quibus ad uberiorem conditionem evectis fastidio sunt ea, quae prius inopes boni consulebant. Sumptum est adagium ex Aristophanis Pluto. Dicitur enim illic in adulescentem qui cum pauper haberet consuetudinem cum anu, nactus divitias coepit illam fastidire. Non dissimile illi, quod alibi recensuimus : Ἄλλος βίος, ἄλλη δίαιτα.Lenticula diviti placere desiit.