II. 9. Non enim spinae. lxxxi

Οὐ γὰρ ἄκανθαι, id est Non enim spinae. De conditione dicebatur in melius commutata, sumpta metaphora a novalibus, quae repurgatis spinis frugiferae incipiunt esse. Recte quadrabit de negotio prius infrugifero ac molesto, unde postea capitur emolumentum. Quidam inde natum existimant, quod antiquitus ante repertam agricolationem agri spinis infrugiferis occupabantur mortalesque duram quandam et agrestem agebant vitam, deinde ostensa ratione colendi terram mitior victus successit. Atque hinc dici coeptum : Non enim spinae. Concordat cum hoc interpretamento, quod alio diximus loco de puero gestante spineas frondes et panes in nuptiis ac dicente : Ἔφυγον κακόν, εὗρον ἄμεινον, id est Effugi malum, nactus sum melius. Legitur et illud : Βίος ἀκανθώδης, id est Vita spinosa, pro incommoda et infrugifera.

Index Adagiorum